(Vers. 4.) Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum. Joannes in hoc loco personam gerit eorum, de quibus modo diximus, id est, Patrum veteris Testamenti; flebant enim sancti multum, eo quod mysteria Scripturarum sibi abscondita nullus esset qui eis manifestaret, nullusque esset qui genus humanum perditum de potestate diaboli erueret. Sed quaerendum nobis est, cur dicat hunc librum a nullo posse videri, cum superius dicat, quod eum in dextera sedentis super thronum viderit. Videbant namque antiqui Patres, quorum typum Joannes in hoc loco tenet, veteris Testamenti librum, et non videbant: videbant secundum litteram, et non videbant secundum spiritalemintelligentiam.
(Vers. 5.)
(Vers. 5.) Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris. Vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus. Videtur mihi eamdem significationem habere seniorem, quam et Joannem, quam etiam angelum fortem; significat enim Patres veteris Testamenti. Angelus namque fortis interrogat quis esset dignus aperire librum: Joannes flet, eo quod nullus dignus esset aperire librum: senior vero dicit, quod per Leonem, id est, per Christum, aperiendus esset liber. Per angelum igitur fortem hi designantur, qui desiderantes adventum Christi, interrogabant quo tempore venturus esset: Joannes vero eos significat qui flebant, eo quod tanto tempore tardaret: senior autem prophetas designat,qui dixerunt quo modo et quo tempore venturus esset. Per Leonem igitur de tribu Juda Christus intelligitur, qui ex tribu Juda, et progenie David ortus est. Leo autem propter fortitudinem vocatur; quia diabolum vicit, et electos suos ab ejus potestate eripuit. Vicit ergo Leo de tribu Juda, radix David, diabolum; ut aperiret librum et septem signacula ejus; quia liber non posset aperiri, nisi prius vinceretur diabolus, quae victoria apertio fuit veteris Testamenti.Quomodo septem signacula aperuerit, in sequentibus dicemus.
(Vers. 6.)
(Vers. 6.) Et vidi in medio throni et quatuor animalium, et seniorum, agnum stantem quasi occisum, habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram. Per thronum et quatuor animalia et seniores una Ecclesia cum cunctis suis ordinibus designatur: Agnus vero non occisus, sed tamquam occisus visus est; quia mortem in transitu gustavit, et paulo post resurgens, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9) : qui cornua septem et oculos septem habuisse visus est. Quid sint autem septem oculi, ipse exponit cum subjungit: Qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram. Per cornua vero saeperegna designantur. Videntur ergo mihi aliam significationem habere cornua, aliam oculi; per septem namque cornua omnes electi designantur, qui regnum Dei vocantur, quorum omnem multitudinem superius in septem partes divisimus. Ad primum igitur cornu electi qui ante diluvium fuerunt, pertinent: ad secundum vero ii qui post diluvium usque ad Legem fuerunt: ad tertium autem ii qui sub Lege fuerunt: ad quartum prophetae: ad quintum ii qui ex Judaeis crediderunt in Christum: ad sextum populus gentilis: ad septimum vero ii qui in fine mundi nascituri sunt, et cum Antichristo pugnaturi.
(Vers. 7.)
(Vers. 7.) Et venit, et accepit librum de dextera sedentis super thronum. Superius diximus per sedentem in throno Christum designatum fuisse: sed quiaipse dixit: Ego in Patre, et Pater in me est et qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV, 9 et seq.) ; in hoc loco sedens in throno Patrem designat: dextera vero Patris Filius est: Agnus autem hominem, quem Christus assumpsit, designat. Agnus ergo librum de dextera sedentis super thronum accepit; quia homo Christus a sua divinitate accepit, ut sacramenta divinarum Scripturarum reseraret.
(Vers. 8.)
(Vers. 8.) Et cum aperuisset librum, quatuor animalia et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum. Quaerendum nobis est, quomodo ante reserationem sigillorum liber aperiri potuerit. Sed spiritualiter intelligendum est. Prophetae namque adventum Christi,passionem, et resurrectionem ejus aliquando per quasdam figuras; aliquando apertis vocibus praedixerunt: sed et patriarchae in suis actibus haec omnia praefiguraverunt. Christus vero quando ex Virgine natus est, quando passus est, et resurrexit, et in coelum ascendit, librum veteris Testamenti aperuit; quia quae ibi significabantur, opere implevit: postea vero ea quae in veteri Testamento obscura erant et in novo, doctoribus Ecclesiae per inspirationem Spiritus sancti aperuit. Quae apertio reseratio est sigillorum. Quod autem sequitur, quod quatuor animalia et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, ad eosdem doctores Ecclesiae pertinet; quoties enim nativitatem, passionem, et resurrectionem Domini ad memoriam reducunt, et quibuscumque modis haec a sanctis patribus praefigurata, et a prophetis praedicta sunt, recolunt: quotiescumque haec quae in Evangelio obscure posita sunt, investigare non desinunt, toties eis liber signatus aperitur. Cadunt vero coram Agno, cum per meditationem divinarum Scripturarum considerantes immensam clementiam Dei, humiliant se in conspectu creatoris sui: et quanto se per humilitatem dejiciunt, tanto amplius in amorem ejus exardescunt; quia humilitas quae fit in conspectu Dei, nutrit amorem Dei. Per citharas autem quae animalia et seniores habuisse dicuntur, mortificatio carnis designatur, sicut dicit Apostolus: Mortificate membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, avaritiam, et caetera (Coloss. III, 5) . Phialae vero aureae corda sunt sanctorum, spiritali sapientia repleta, quae odoramentis plena fuisse dicuntur. Quid sint autem odoramenta ipse exponit, cum subjungit: Quae sunt orationes sanctorum. Et ut haec odoramenta ad Deum ascendant, psalmista precatur, cum dicit: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo.
(Vers. 9.)
(Vers. 9.) Et cantabant canticum novum dicentes. Populus novus canticum novum cantat: canticum novum canticum est Evangelii. Dignus es, Domine Deus, accipere librum, et aperire signacula ejus (Psal. CXL, 2) . Hoc quod dicit, ad humanitatem ejus pertinet; nam secundum divinitatem nihil accipere potuit,quia omnia semper habuit. Cur autem dignus fuerit accipere librum, et solvere signacula ejus, subdendo manifestat: Quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et populo, et natione. Hic demonstrat ex omnibus gentibus Ecclesiam fuisse collectam; nam fuerunt quidam haeretici, qui hoc negaverunt.
(Vers. 10.)
(Vers. 10.) Et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabunt super terram. Si sancti Dei regnum Dei sunt, quomodo super terram, id est, sanctam Ecclesiam regnare dicuntur? Sancti ergo Dei regnum Dei sunt: quia in ipsis regnat Deus: et reges sunt; quia se et alios optime regere noverunt: qui etiam et sacerdotes dicuntur; quia semetipsos quotidie igne charitatis succensi, per compunctionemcordis et lacrymas Deo offerre consueverunt, sicut dicit Psalmista: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L, 19) . Sive sacerdotes Dei dicuntur, eo quod membra sint summi Sacerdotis de quo dicit Psalmista: Tu es Sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4) .
(Vers. 11, 12.)
(Vers. 11, 12.) Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et seniorum, et quatuor animalium: et erat numerus eorum millia millium, dicentium voce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est accipere virtutem et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem. Per thronum, et quatuor animalia, et seniores universa Ecclesia cum suis doctoribus designatur: angeli vero, qui thronum, id est, Ecclesiam cinxisse visi sunt, angeli sunt qui ad custodiam Ecclesiae a Deo destinati sunt, sicut Paulus apostolus loquitur, dicens: Nonne omnes administratorii sunt spiritus, in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I, 14) ? Per maximum autem numerum eorum multitudo innumerabilis designatur qui Agnum magna voce benedicere dicuntur; quia ad quaecumque officia angeli explenda destinantur, a laudibus Dei numquam cessant: et sicut hic liber in septenario numero totus consistit, utique septem dona Spiritus sancti propheta in Christum requievisse dicit; ita et septem benedictiones in hoc loco ponuntur,quibus assidue Angeli Deum laudare dicuntur.
(Vers. 13.)
(Vers. 13.) Et omnem creaturam quae in coelo est, et quae in terra, et quae subtus terram, et quae sunt in mari, et quae in eo sunt, omnes audivi dicentes sedenti in throno et agno. Per creaturam quae in coelo erat, angeli: per eam vero quae erat in terra, homines: per eam autem quae erat subtus terram, ii qui jam debitum mortis solverant, designantur. Quod vero dicit: Et quae sunt in mari, aquas maris intelligere debemus: per mare autem locum in quo aquae continentur. Quod vero subjungit: Et quae in eo sunt; pisces qui in aquis morantur, intelligere possumus. Sed si per omnem creaturam, quae in terra est, omnes homines intelligere possumus; quomodo omnes homines Deum laudant, cum pagani et Judaei blasphematoresDei potius dicendi sint, quam laudatores? Invenimus etiam et quosdam flagitiosos, qui christiani vocantur, qui quamvis Deum laudare videantur, Deum non laudant; quia sicut dicit Scriptura: Non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccl. XV, 9) . Et si per omnem creaturam, quae in terra est, omnes animas debemus intelligere, quorum corpora in terra requiescunt; quomodo ii qui apud inferos cruciantur, Deum laudare credendi sunt? Sed per omnem creaturam, quae in terra, et quae subtus terram est, solos electos debemus intelligere: qui et in terra operibus et verbis Deum laudare non desistunt, et in coelis cum Domino positi, a laudibus ejus numquam cessant. Per mare vero Ecclesiam, per aquas maris multitudinem fidelium, per pisces qui inaquis commorantur, doctores Ecclesiae possumus intelligere. Sequitur benedictio, qua fideles Deum assidue benedicere dicuntur: Benedictio, honor, gloria et potestas Deo nostro in saecula saeculorum; benedicunt namque electi assidue Deum, cum verbis opera conjungunt.
(Vers. 14.)
(Vers. 14.) Et quatuor animalia dicebant: amen. Amen confirmatio sermonis est: quatuor igitur animalia dicunt, amen, cum sancti praedicatores optant assidue, ut auditores eorum in bonis operibus magis ac magis proficiant. Et viginti quatuor seniores ceciderunt et adoraverunt. Viginti quatuor seniores inhoc loco eamdem habent significationem quam et quatuor animalia: seniores ergo cadunt et adorant, cum praedicatores sancti, quanto amplius auditores suos vident in bonis operibus profecisse, tanto magis se humiliant in conspectu Dei, sicut dicit Scriptura: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccle. III, 20) . Sequitur sigillorum apertio, quae nonnisi ad apertionem divinarum Scripturarum pertinere credenda est. Nam et ea quae sub sigillorum apertionibus facta esse dicuntur, ad apertionem veteris ac novi Testamenti pertinent: et sicut omne corpus electorum ex septem partibus consistit, ita sunt et septem sigilla, quae unicuique parti conveniunt, ad demonstranda ea quae in divinis Scripturis obscure posita sunt, vel quid sanctorumpatrum facta significent. Apertio igitur primi sigilli ad ea quae ante diluvium facta sunt, pertinet: secundum vero sigillum ad patriarchas: tertium ad eos qui sub Lege fuerunt: quartum autem ad prophetas: tres vero apertiones, quae residuae sunt, ad novum Testamentum pertinent. Quinta apertio pertinet ad martyres: sexta ad Judaeorum dejectionem, et gentium vocationem: septima ad adventum Christi pertinet: et cur in septimo loco adventus Domini ponatur, in sequentibus dicemus. Sed quaerendum nobis est, cur per visionem quatuor equitum, apertio veteris Testamenti figuretur; eques namque ex parte equi, irrationabilis: ex parte vero praesidentis, rationabilis esse dignoscitur. Similiter et quaedam praecepta legalia ex parte litterae,irrationabilia: ex parte autem allegoriae, valde rationabilia esse comprobantur.
Caput VI.
(Vers. 1.)
(Vers. 1.) Et vidi cum aperuisset Agnus unum de septem signaculis. Apertio primi signaculi, ut supra dictum est, ad ea quae ante diluvium facta sunt, pertinet. Agnus igitur primum sigillum aperuit, quando ea quae ante diluvium gesta sunt, doctoribus Ecclesiae qualiter spiritualiter intelligerentur Spiritus sancti gratia patefecit. Et ut quid sit apertio sigillorum plenius manifestemus, de apertione singulorum sigillorum pauca dicamus. In Genesi scriptum est quod plantaverat Deus paradisum voluptatis, in quo posuit hominem, quem formaverat: qui diversis arboribus consitus esse describitur (Gen. II, 8) . Per paradisum igitur Ecclesia: per arboresvero paradisi doctores Ecclesiae designantur. Et sicut arbores paradisi victum pomorum praebebant primis hominibus, ita et doctores Ecclesiae victum verborum divinorum animabus fidelium in Ecclesia constitutorum praebere non desistunt. De ligno autem vitae, et de ligno scientiae boni et mali superius diximus. Fons vero qui egrediebatur de medio paradisi, Evangelium significabat, qui in medio sanctae Ecclesiae exoritur. Qui inde in quatuor capita dividebatur; quia doctrina Evangelii in quatuor libros dividitur, et circuit omnes terminos terrae.
Nam et Adam Christum figuravit, Eva vero Ecclesiam: et sicut Eva ex latere viri dormientis facta est, ita et Ecclesia ex latere Christi in cruce pendentis fabricata est; quia ejus sanguine redempta et mundata est a sordibus. Duo filii nati sunt Adae, Cain et Abel: Cain populum Judaeorum: Abel vero Christum significavit. Obtulit Cain de fructibus terrae munera Domino; quia populus Judaeorum qui terrenus erat, terrena munera offerebat, id est, primitias, decimas, sacrificia, et caetera quae in Lege jubebantur: Abel vero obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum. Primogeniti gregis sunt apostoli, quos primos genuit Ecclesia, et ex quibus Ecclesia nata est: adeps vero fides est apostolorum. Obtulit igitur Abel de primogenitis gregissui, et de adipibus eorum; quia Christus apostolos, quos de mundo elegerat, fidemque illorum Deo Patri obtulit. Cain invidia ductus, eo quod respexisset Dominus ad Abel, et ad munera ejus, interfecit eum: similiter et Judaei videntes signa, quae sua et Patris virtute Christus operabatur, interfecerunt eum, qui frater illorum erat secundum carnem. Maledixit Deus Cain, eo quod interfecisset Abel fratrem suum: dixitque ei quod vagus et profugus esset super terram. Similiter et Judaei non solum a Deo, sed a semetipsis maledicti sunt, quando dixerunt de Christo: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25) . Suntque vagi et profugi super terram; quia propriam sedem nullam habentes, per universas gentes vagantur. De apertione igitur primi sigillitantum dixisse sufficiat.
Audivi unum ex quatuor animalibus, dicens: Veni, et vide. Eamdem significationem habet primum animal, quam et secundum, et tertium, et quartum; significant enim doctores Ecclesiae. Quod autem dicit: Veni et vide, ad intelligentiam spiritualem nos provocat, ac si diceret: Veni non passibus corporis, sed passibus mentis; et intellige spiritualiter ea, quae primo tempore historialiter facta legisti.
(Vers. 2.)