(Vers. 2.) Et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, habebat arcum et data est ei corona, et exivit vincens, ut vinceret. Equus albus justos qui ante diluvium fuerunt, designat, qui propter innocentiam albi dicuntur. Sessor vero equi Dominus est, qui sanctis suis aeternaliter praesidet. Per arcum autem,qui procul sagittas a se mittit et vulnerat, vindicta Domini potest designari; qua et primos homines propter inobedientiae culpam damnavit, et Cain propter fratricidii reatum septuplum punivit. Per coronam nihilominus, sicut et per equum album justi qui ante diluvium fuerunt, designantur. Exivit vero vincens, ut vinceret, quando statuit ut per aquas diluvii omnis multitudo reproborum deleretur.
(Vers. 3, 4.)
(Vers. 3, 4.) Et cum aperuisset sigillum secundum. Secundi sigilli apertio ad arcae fabricam, et ad justos qui ante Legem fuerunt, pertinet. Ad demonstrandam ergo secundi sigilli apertionem pauca de his loquamur.In Genesi scriptum est quia dixit Deus ad Noe: Fac tibi arcam de lignis laevigatis: mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus, et sic facies eam. Trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius (Gen. VI, 14, 15) . Arca Ecclesiam: Noe vero fabricator arcae Christum fabricatorem Ecclesiae figurabat. Quae arca ex lignis laevigatis facta fuisse describitur: per ligna laevigata, quae et aquas prohibuerunt, et vitam omnibus animalibus intra se constitutis servaverunt, doctores Ecclesiae designantur, qui et doctrina et scriptis suis aquas diversorum errorum ab ingressu Ecclesiae prohibent, et vitam iis qui intra Ecclesiam sunt, sua doctrina et exemplis servant: quae laevigata esse dicuntur, idest, ab omni asperitate vitiorum emundata. Per mansiunculas vero, quae in arca fieri jussae sunt, diversi ordines in Ecclesia designantur; alius enim in conjugali ordine, alius in continenti, alius in monachico, alius in sacerdotali, dum Deo servire student, quasi in diversis mansionibus habitant. Per bitumen autem, quo lita fuisse dicitur, divina Scriptura designatur. Tabulae ergo ex quibus arca facta est, quas doctores Ecclesiae significasse diximus, bitumine intrinsecus et extrinsecus litae sunt; quia doctores Ecclesiae intrinsecus liti sunt per sapientiam, doctrinamque divinarum Scripturarum, et extrinsecus per opera virtutum.
Trecentorum autem cubitorum longitudino arcae fuisse describitur, quinquaginta cubitorum latitudo,et triginta cubitorum altitudo illius. Per longitudinem igitur arcae fides, per latitudinem charitas, per altitudinem spes figuratur. Longitudo ergo arcae in trecentos cubitos extenditur; quia fides nostra in confessione sanctae Trinitatis consistit: centenarius vero perfectus est numerus. In trecentos ergo cubitos fides nostra praesignata est; quia aequam perfectionem habet Pater et Filius et Spiritus sanctus, sicut scriptum est: Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus sanctus (Athan. Symbol.) .
Latitudo nihilominus ejus in quinquaginta cubitos dilatatur; quia fides per dilectionem operatur. Sed non inconvenienter per quinquaginta cubitos latitudinis charitas figuratur; septies enim septem quadraginta novem faciunt: quod si unum huic numero addideris, quinquaginta invenies. Dilectio ergo proximi non inconvenienter in septenario numero comprehenditur; quia sine septem virtutibus perfici non potest. In septem vero septenos unusquisque fidelis dilectionem proximi extendit, dum quibuscumque modis necessitates aut adversitates proximis evenire possunt, eisdem modis et ipse ad superveniendum paratus existit: verbi gratia, dum esurienti, nudo, hospiti, egenti, in carcere posito, quae sunt necessaria ministrat: dum dolentem consolatur, dum iracundum verbo temperat, dum odium in corde gerentem pacificat, discordantesque ad pacem reducit:dum eum qui in peccatis jacet, ad poenitentiam provocat: dum ad vitam aeternam quoscumque potest, secum trahere studet: et ut breviter dicam, quibus modis vult ut ei salubriter ab alio subveniatur, eisdem et ipse quibuscumque potest, subvenire paratus est. Ad septem autem septenos si unum adjungas, quinquaginta fiunt: similiter et ad dilectionem proximi, si unius Dei dilectionem adjungas, tota charitas integra atque perfecta in te efficitur.
Altitudo vero arcae in triginta cubitos exaltata est, quia ille utilem spem possidet, qui a fide sanctae Trinitatis, sicut nobis ab apostolis tradita est, atque caeteris documentis, neque opere, neque credulitate discordat. Qui enim spem sine recta fide de vita aeterna possidenda sibi usurpat, sine dubio semetipsum decipit; quia sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6) . Altitudo itaque arcae a magna longitudine et latitudine exoriebatur, et in cubito sursum consummabatur; quia charitas quae ex fide nascitur, in magna latitudine erga proximorum curam semet ipsam extendit. Sursum vero in cubito consummatur; quia omnis spes fidelium atque desiderium ad unius Dei visionem tendit.
Quod autem Noe ad jussionem Domini ex omnibus animantibus mundis et immundis masculos et feminas introduxit in arcam (Gen. VII, 8) , significat quod mali et boni in Ecclesiam introducerentur. Sed de mundis septena, et septena: de immundis vero bina et bina, masculus et femina in arcam introierunt; per munda namque animalia electi, per immundavero reprobi designantur. Munda itaque animalia in septimo numero ponuntur; quia illi soli electi sunt, qui per gratiam Spiritus sancti ab operatione donorum ejusdem Spiritus sancti alieni non sunt: reprobi vero in secundo numero ponuntur; quia solo corpore et anima in Ecclesia consistunt, mente vero extra Ecclesiam sunt.
In sequentibus quoque scriptum est: Quia aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat, dimisit corvum, qui egrediebatur et non regrediebatur, donec siccarentur aquae super terram (Gen. VIII, 6) . Per corvum avem nigerrimam Judaei infidelitate tenebrosi designantur. Noe igitur de arca corvum emisit; quia Dominus noster Jesus Christus a consortio sanctae Ecclesiae populum Judaeorum separavit. Post corvumemisit columbam, quae cum non invenisset, ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam. Secundo emisit columbam ex arca, quae venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Tertio emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum. Per columbam saepe Spiritus sanctus figuratur, eo quod in columbae specie super Dominum descenderit (Luc. III, 22) .
Sed quaerendum nobis est quid significet trina emissio columbae et bina reversio. Tres emissiones tria tempora significant: primum ante Legem, secundum sub Lege, tertium sub gratia. In hoc veroloco Noe Deum, arca autem coelestem Dei habitationem designat. Noe primo columbam ex arca emisit; quia Deus omnipotens sanctis viris, qui ante Legem fuerunt, gratiam Spiritus sancti dedit: et qui Legem non habebant, divina praecepta quae postea data sunt, per donum Spiritus sancti impleverunt. Sed columba non invenit ubi pes ejus requiesceret; quia non solum caeterae gentes, sed et ipsi Judaei in Aegypto positi in tantum culturam Dei reliquerunt, ut eo tempore quo Moyses natus est, pene nullus inveniretur in quem Spiritus sanctus habitare dignaretur: et quodammodo gratia Spiritus sancti ad eum rediit, a quo missa est, cum homines peccatores deseruit.
Secundo emisit Noe columbam ex arca; quia Deusgratiam Spiritus sancti hominibus Legem puro corde servantibus dedit. Vespere autem quo columba ad Noe rediit, tempus quo Christus natus est, designat. De hoc tempore Dominus dicit in Evangelio: Lex et prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI, 16) ; quia postquam Evangelium coepit praedicari, circumcisio et multae observationes legales nihil profuerunt. Quamdiu Legis observatio Deo placuit, tamdiu homines Legem servantes Spiritus sancti gratia comitavit: et sicut columba ad vesperam ad Noe rediit, ita et Spiritus sancti gratia Judaeos infideles deserens, quodammodo ad eum a quo fuerat missa, reversa est. Per ramum vero olivae Legem possumus intelligere, vel accipere: per folia autem virentia, eos qui per Legem salvi facti sunt. Columba igiturramum olivae cum virentibus foliis in ore suo detulit, cum Spiritus sancti gratia eos, quos per Legem salvaverat, quodammodo Deo obtulit.
Tertio Noe columbam ex arca emisit, quando fidem Evangelii servantibus gratiam Spiritus sancti dedit. Quae non est reversa ultra ad eum; quia fides Evangelii tamdiu cum electis manebit, usque dum veniente Domino ad judicium, electi qui in hoc mundo invenientur, rapientur coram Domino in aera, et sic semper cum Domino erunt (I Thess. IV, 16) .
Ad demonstrandam vero apertius secundi sigilli apertionem, de tribus patriarchis pauca dicamus. In Genesi scriptum est, quia tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Tolle filium tuum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, et offeres eum ibi in holocaustum super unum montium, quem dixero tibi (Gen. XXII, 2) . Abraham vero de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum. Abraham Christum secundum divinitatem: Isaac autem hominem, quem Christus assumpsit, designat: per asinum vero apostoli designantur. Abraham igitur de nocte surrexit; quia Filius Dei, mundo in tenebris ignorantiae posito, ex Maria Virgine nasci dignatus est: stravit asinum suum, quando apostolis suis mandata Evangelii tradidit: per duos vero juvenes duo praecepta charitatisdesignantur. Duos juvenes secum duxit; quia duo praecepta charitatis discipulis suis arctius et frequentius tradidit: duxit et Filium suum, quia hominem quem assumpsit, ad moriendum pro genere humano tradidit, sicut ipse dixit in Evangelio discipulis suis: Ecce ascendimus Hierosolymam, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis. Tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur: et postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget (Luc. XVIII, 32 et seq.) .
Die autem tertia elevatis oculis, vidit locum procul. Tres dies tres decades annorum, terque binos menses designant, quo spatio temporum Christus in mundo conversatus dicitur. Locus vero Hierusalemdesignabat, in qua passus est Christus. Sed cur locum se procul vidisse dixit, cum quotidie in templo praedicaret; quia quamvis Judaei prope essent corpore, propter incredulitatem tamen longe ab illo recesserant.
Dixitque Abraham pueris suis: Exspectate hic cum asino: ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos (Gen. XXII, 5) . Similiter et Christus exspectare discipulos suos jussit, usque dum resurgens reverteretur ad eos, cum diceret: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte, postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam (Matth. XXVI, 32) . Et cum comprehenderetur, dixit Judaeis: Si ergo me quaeritis, sinite hos abire (Joan. XVIII, 8) .
Tulit igitur Abraham ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Diximus superius per ligna peccata nostra fuisse designata: ligna ergo Isaac portavit; quia peccata nostra Christus pertulit in corpore suo super lignum; ut peccatis mortui justitiae vivamus. Per manus vero Abrahae potestas Domini nostri Jesu Christi intelligitur; in ejus namque potestate fuit ut moreretur, et ut non moreretur, si vellet, sicut ipse ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18) . Per ignem autem passio, per gladium ejus mors intelligitur.
Cum venisset ad locum, aedificavit altare, et desuper ligna composuit. Cumque colligasset Isaac filiumsuum, posuit eum in altari super struem lignorum. Per altare crux intelligitur: crucem ergo Filius Dei aedificavit, in qua homo quem assumpserat, immolaretur; quia ipso permittente factum est. Super altare vero ligna composuit, et super ligna posuit Isaac filium suum colligatum; illud namque quod suffocare volumus, nobismet ipsis supponimus, ut pondere nostro suffocetur, et pereat: similiter et Redemptor noster ligna, id est, peccata nostra in cruce pendens sibi supposuit; ut pondere suo atque virtute suffocarentur ac delerentur. Vincula autem Isaac afflictionem Domini in cruce designaverunt.Ea vero quae angelus ad Abraham locutus est, ad hanc expositionem non pertinent.
Levavit Abraham oculos, viditque arietem inter vepres haerentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio. Aries Christum signavit: per duo cornua duo praecepta charitatis designantur: per vepres Judaei. Christus igitur inter vepres haerebat cornibus; quia Judaeos ut fratres diligens, et sciens quia gentium vocatio Judaeorum esset perditio; noluit primo fidem Evangelii gentibus tradere, sed mittens ad praedicandum discipulos suos, praecepit eis dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis: sed ite potius ad oves perditas domus Israel (Matth. X, 5) . Et mulieri Chananaeae dixit: Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24) ; et iterum: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus (Ibid., 26) .
Abraham autem a vepribus arietem abstraxit, atque in holocaustum pro filio obtulit; quia Pater Filium, et ipse Filius semet ipsum ab amore impiorum Judaeorum separavit, atque hominem quem assumpsit, pro salute humani generis in holocaustum obtulit.
De eodem vero Isaac scriptum est, quia habuit duos filios, Esau et Jacob. Esau venator fuit, et homo agricola: Jacob vero simplex habitabat in tabernaculis. Per Esau populus Hebraicus, per Jacob vero populus gentium designatur. Isaac autem utriusque genitor typum Domini tenuit, qui utrumque populum,et illum per Legem, et istum per fidem filios sibi fecit. Esau agricola erat; quia Judaeorum populus pro terrenis commodis Deo serviebat. Non enim dictum est ad illos: Si pauperes fueritis spiritu, si mites, si pacifici, si misericordes, si persecutiones pro nomine meo sustinueritis; beati eritis, et merces vestra copiosa erit in coelis: sed dictum est ad illos: Si custodieritis mandata mea, et judicia mea servaveritis, dabo vobis pluvias temporibus suis, et terra proferet germen suum, et pomis arbores replebuntur, et caetera quae ad delicias saeculi pertinent (Levit. XXVI, 3) . Fuit etiam Esau venator, quia per effusionem sanguinum arietum, hircorum atque vitulorum Deum placare consueverat: Jacob autem simplex habitabat in tabernaculis; quia electi exgentibus sola fide, bonaque voluntate Deo placere studuerunt. Per tabernacula vero sive diversas Ecclesias, in quibus per universum orbem una Ecclesia catholica divisa est, sive diversos ordines possumus intelligere.
Isaac diligebat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: sed Rebecca diligebat Jacob. Isaac, sicut diximus, in hoc loco typum Domini tenet: per Rebeccam autem praescientiam Dei possumus intelligere. Isaac igitur diligebat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur; quia Deus diligebat populum Judaeorum, eo quod assiduis eorum oblationibusplacaretur: mater vero diligebat Jacob, quia sciens Deus populum gentium multo meliorem fore, quam populum Judaeorum, per praescientiae suae gratiam multo amplius eum diligebat. Esau cum in venatione moraretur, ut de agrestibus animalibus cibos patri exhiberet, quatenus ab illo benediceretur, mater Jacob ad percipiendam benedictionem patri applicuit; quia cum populus Judaeorum observationibus legalibus deditus esset, atque ad fidem Christi percipiendam tardius occurreret; mater gratia populum gentium, eo quod fidem Christi cum aviditate suscepisset, ad percipiendam benedictionem, quae Judaeis debebatur, Deo obtulit. Qualiter autem ipse populus gentium hoc benedictionis donum promeruit, testantur opera Jacob per significationem, quae pro benedictione percipiendaegisse describitur.
Dixit igitur Rebecca filio suo Jacob: Affer mihi duos haedos optimos, et faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur; et benedicet tibi coram Domino, antequam moriatur (Gen. XXVII, 9) . Abiit et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut noverat velle patrem illius, et vestibus Esau, quas apud se habebat domi, induit eum, pelliculasque haedorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit, deditque pulmentum, et panes quos coxerat, tradidit. Per duos haedos confessionem peccatorum populi gentilis, et poenitentiam, possumus intelligere. Duos ergo haedos optimos Jacob matri obtulit; quia per confessionem peccatorum et poenitentiam, quae via est ad fidem euntibus, populus gentilis adeamdem fidem percipiendam properavit. Qui haedi optimi dicuntur fuisse; quia valde acceptabilis Deo est poenitentia peccatoris cum abrenuntiatione vitiorum, sicut ipse Dominus noster dicit in Evangelio: Gaudium est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 7) ; per unum peccatorem populum gentium, per nonaginta vero novem justos Judaeos intelligi volens. Qui justi ideo dicuntur, quia propter observationem Legis justos se falso putabant; nam ad eosdem justos Dominus loquitur, dicens: Vae qui justificatis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra (Luc. XVI, 15) . Qui in imperfecto numero ponuntur, quia nullum ad perfectum adduxit Lex (Hebr. VII, 19) .
Per escas autem delectabiles, quae Isaac ad sumendum ex duobus haedis praeparatae sunt, poenitentiae opera debemus intelligere. De iis escis loquitur Joannes Baptista, dicens: Facile fructus dignos poenitentiae (Matth. III, 8) . Per vestes vero valde bonas, quas Esau, id est, Judaei domi reliquerant, optima praecepta Legis possumus accipere, ut est illud, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et proximum tuum sicut te ipsum (Deut. VI, 5) ; et multa alia, sine quibus nullus justus esse potest. Hae sunt optimae vestes, quas Judaei domi, id est, in veteri Testamento reliquerant, eo quod eaobservare nollent: iis populus gentilis indutus et ornatus, ad Deum Patrem cum cibis operum bonorum perrexit. Cum cibis autem et panes detulit. Per panem saepe verbum Dei designatur, quia ille congruenter ad Deum Patrem cum cibis operum bonorum pergit, qui et alios quoscumque potest, ad bona opera agenda admonere non desinit.
Sed et illud nobis quaerendum est, cur mater pellibus haedinis manus Jacob et colli nuda protexerit. Pellis namque cum ab haedo subtrabitur, caro apparet; unde delectabiles cibi confici possunt: similiter et ab unoquoque peccatore cum vitia detrahuntur, bona naturae cum ratione apparent, quae si fide decoquantur, delectabiles cibi ex bono naturae Deo praeparantur. Per collum igitur, eo quod in collosaepe superbia appareat, possumus elationem mentis intelligere: per manus vero opera designantur. Collum ergo unusquisque fidelis pellibus haedinis circumdat, cum ad mentis elationem deponendam, et humilitatis suae custodiam peccata praeterita ante oculos mentis revocare non desinit. Manus circumdat, cum ne in bonis operibus extollatur, peccata praeterita ante oculos mentis saepe reducit.
Postquam Isaac cibum sumpsit, obtulit ei Jacob etiam vinum. Si per cibum activae vitae opera designantur, possumus per vinum, quod mentes hominum alienat, contemplativam vitam accipere, quae ab amore saeculi mentes quorumdam electorum insensibiles reddit. Cibo igitur potuque sumpto, Isaac Jacob benedixit; quia illi benedictionem coelestis patriaea Deo percipiunt, qui eum usque ad finem vitae suae bonis operibus placare student.
Idem vero Jacob cum fugeret Esau fratrem suum, venit ad quemdam locum: cumque supposuisset capiti suo lapidem, dormivit illic; viditque in somnis scalam ad caput suum a terra usque ad coelum erectam, et Dominum innixum scalae, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam (Gen. XXVIII, 12) . Per lapidem Christus intelligitur, fundamentum vero nostrum Christus est, de quo Apostolus dicit: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 12) . Caput igitur super lapidem ponimus, si ex bonis operibus parietem nostrum super Christum aedificamus.