The Lantern

Commentary on Revelation · Latin11

CCEL

Concordat huic sensui visio scalae; duo namque ligna scalae majora, quae sunt ex utraque parte, atque ab inferioribus ad superiora eriguntur, duo praecepta charitatis designant. Per gradus vero qui in transversum ex utraque parte illis duobus lignis inseruntur, caeterae virtutes designantur. Et sicut duo ligna nisi a gradibus, et gradus nisi a duobus lignis contineri non possunt: ita et charitas sine caeteris virtutibus, et caeterae virtutes sine charitate esse non possunt. Et quemadmodum diversi gradus nisi in duobus lignis majoribus ex utraque parte inserantur, ascensum hominibus praebere non possunt: ita et caeterae virtutes, nisi ex dilectione Dei et dilectione proximi nascantur, ad coelum ire volentibus ascensum praebere non possunt, sicut dicit Joannes apostolus: Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere (I Joan. IV, 20) ? Et sicut scala ex una parte terram, ex altera coelum tangere visa est: ita et charitas ab inferioribus proximis, a superioribus vero Deo conjungitur. Unde et angeli Dei per eam ascendentes et descendentes monstrati sunt; quia sanctos Dei, qui per angelos designantur, aliquando amor Dei per contemplationis gratiam ad excelsa sublevat, aliquando amor et cura proximorum ad inferiora reducit. Dominum autem innixum scalae vidit; quia quicumque per iter virtutum ad Dominum conscendere satagunt, postquam viam sui itineris finierunt, Dominum omnium bonorum auctorem, praemiorumque largitorem inveniunt, cum quo sine fine gaudebunt.

Cum vero idem Jacob reverteretur de Mesopotamia Syriae, venissetque ad Jordanem, transductis omnibus quae ad se pertinebant, remansit solus. Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. Cumque videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit, dixitque ei: Dimitte me, jam enim ascendit aurora. At ille respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Et ait illi: Quo vocaris nomine? Respondit ei: Jacob. At ille dixit: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum (Gen. XXXII, 26) . Per Jacob hoc in locoquilibet peccator et poenitens designatur. Quod vero angelus cum Jacob in figura Domini luctabatur, et ille cum angelo, illud significat quod Dominus dicit in Evangelio: Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Matth. XI, 12) . Qui sunt autem violenti, nisi peccatores et poenitentes? Qui cum se vident pro sceleribus suis mortis perpetuae esse reos, tamdiu januam paradisi precibus pulsant, usque dum eis aditus regni coelestis aperiatur. Jacob ergo cum Domino luctatur quando quilibet peccator pertimescens poenas ignis aeterni, tamdiu in precibus persistit, usque dum ei misericordia divina succurrat, sicut sequentia manifestant.

Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit. Etquia libido ex femore nascitur, per nervum femoris, voluptates carnales intelligi possunt. Nervum igitur femoris peccatoris Dominus tetigit, cum omnia desideria carnalia, ex quibus peccata oriuntur, exstinxit; quia fieri non potest, ut a peccatis abstineamus, quamdiu in voluptatibus carnalibus resoluti jacemus. Dixit igitur angelus ei, videlicet ille qui in persona Domini cum eo luctabatur: Dimitte me, jam enim ascendit aurora (Gen. XXXII, 26) ; ac si dixisset:Desine jam pro timore ignis aeterni flere; quia jam tranquillitas, vitiis exstinctis, rediit, quae te in perditionis foveam demerserant.

Et quia non satis prodest mala deserere, nisi bona agere studeamus, sequitur: Dixitque Jacob: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi, id est, a precibus non cessabo, nisi me virtutibus ditaveris; ut qui usque modo secundum carnem vixi, amodo secundum spiritum vivam. Dixitque ei: Quod est nomen tuum? Respondit ei, Jacob; dixitque ei: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum, id est: Non vocaberis ultra supplantator vitiorum, sed vocaberis vir videns Deum: et qui ante flebas, ne in infernum demergereris, nunc flebis, eo quod aliquo tempore a visione omnipotentis Dei elongeris, dicens cumPsalmista: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5) !

Idem etiam Jacob post luctationem quam cum Angelo gessit, uno pede claudicasse dicitur: qui vero claudicat, super sanum pedem totus innititur, altero paulisper terram tangens. Duo igitur pedes duorum alimentorum genera designant; sunt namque alimenta corporis, sunt et animae. Alimenta corporis sunt cibi, potus, vestimenta: alimenta vero animae sunt Dei verbum, opera bona. Unusquisque igitur fidelis si uno pede paulisper terram tangit, super alterum totus innititur; quia iis quae sunt mundi tantummodo ad necessitates corporis sublevandas utitur, sicut dicit Apostolus: Habentes autem victum et vestitum, iis contenti simus (I Tim. VI, 8) . In ea vero quae ad salutem animae pertinent, totus incumbit; ne aliquando a via Dei, quae salus animae est, deviet. Ad apertionem secundi sigilli demonstrandam pauca de multis diximus, nunc ordinem persequamur.

Sequitur: Audivi secundum animal dicens: Veni et vide; id est, intellige spiritualiter, quae a patriarchis facta cognovisti. Et ecce equus rufus: et qui sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant. Et datus est illi gladius magnus. Per equum rufum justi, qui post diluvium usque ad Legem fuerunt, designantur. Et quia rufus color aureo colori parumper appropinquat, veluti si aureo colori sanguineum admisceas; non incongrue sancti viri, qui ante Legem fuerunt,huic colori comparantur; eo quod et sapientia claruerint, quae per aurum figuratur, et in persecutionibus et adversis constantes fuerint, quae per sanguinem figurantur. Sessor vero hujus equi Dominus est, qui in sanctis suis habitat. Huic sessori datum est ut pacem sumeret de terra. Si pax bona est a Deo, de terra quomodo sumpta est? Sed est pax bona, et est pax mala. Pacem malam filii Dei ante diluvium cum filiis hominum habuerunt, quandofilias eorum acceperunt, et suas eis dederunt (Gen. VI, 1) ; ideoque cum illis aquis diluvii deleti sunt. Sed et filiis Israel praecepit Dominus ut foedus non inirent cum Chananaeis, neque filias eorum acciperent, nec filias suas illis darent (Exod. XXIII, 32) . Nam de pace bona et mala Psalmista loquitur, dicens: Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris (Psal. XVII, 27) . Hanc ergo pacem Deus de terra sumpsit, quando justos homines ab impiis separavit mente, non corpore. Et ut invicem se interficiant. A quibus pax ablata est, consequens est, ut alius ab alio interficiatur; nam saepe justi injustos, et injusti justos interficiunt, sicut Aram frater Abrahae secundum traditionem Judaeorum in igne Chaldaeorum, eo quod ignem adorare noluerit, mortuusest: sicut Abraham quatuor reges pro suis impietatibus cum exercitibus interfecit: sicut filii Jacob qui pro stupro sororis omnes Sichimitas interfecerunt. Per gladium autem magnum aquas diluvii accipere possumus, quibus omnis mundus deletus est. Possumus etiam per gladium magnum exterminium quinque civitatum intelligere, quarum habitatores igne et sulphure perierunt, eorumque terram, quae cum ipsis in abyssum demersa est.

Et cum aperuisset sigillum tertium. Sigilli tertii apertio ad Legem et ad eos qui sub Lege fuerunt pertinet. Ad demonstrandum ergo tertii sigilli apertionem, placuit ut pauca de Moyse, et de iis quae in Lege irrationabilia esse videntur, dicamus. In Exodo scriptum est quod cum natus esset Moyses, absconditusest mensibus tribus a parentibus suis; postea vero fecit ei mater fiscellam scirpeam, et livit eam bitumine ac pice, et posito intus infante, posuit eum in carecto ripae fluminis (Exod. II, 1 et seq.) . Moyses Christum figurabat: per menses autem tres quibus absconditus est Moyses, tria tempora designantur: unum ante diluvium: secundum post diluvium usque ad Moysen: tertium a Moyse usque ad adventum Domini. In his tribus temporibus homines adventus Christi secundum carnem latuit; a perfectis tamen praedictus est. Per fiscellam vero scirpeam beata virgo Maria designata est: mater ergo fiscellam scirpeam, in qua Moyses poneretur, praeparavit; quia sapientia Dei, quae est Filius Dei, beatam et gloriosam Mariam semper virginem elegit, in cujus intemeratoutero hominem, cui per unitatem personae conjungeretur, formaret. Per bitumen vero quod ab aquis solvi non potest, virginitatem beatae Mariae, quae nullo aestu carnali violari potuit, intelligere possumus: per picem autem, quae custos est vini, humilitatem custodem caeterarum virtutum. De qua ipsa loquitur dicens: Quia respexit humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes (Luc. I, 48) . Per flumen vero mundus: per carectum in quo Moyses positus est, Judaei designantur; nam in sequentibus in papyrione a filiaPharaonis inventus fuisse legitur. Eamdem significationem habet carectum in hoc loco, quam et papyrus; nam carectum manus attrectantium vulnerare solet, ex papyro autem antiquitus libri conficiebantur. Per carectum ergo Judaei designantur, qui prophetas, medicos videlicet spiritales, qui vulnera eorum sanare cupiebant, interfecerunt. Iidem etiam et per papyrum designantur, eo quod in scripturis sibi a Deo traditis gloriarentur, quas legebant, et non custodiebant. Filia vero Pharaonis videlicet diaboli populum ex gentibus figuravit. Filia ergo Pharaonis Moysen a papyrione sustulit (Exod. II, 5) ; quia Ecclesia ex gentibus fidem Christi suscipiens, eumdem Christum a Judaeis credere nolentibus abstulit.

Postea cum idem Moyses oves Jethro cognati suipasceret, apparuit ei Dominus in igne flammae rubi, et videbat quod rubus arderet, et non combureretur (Exod. III, 2) . Possumus per rubum qui flammas ex se producebat, et non comburebatur, beatam virginem Mariam intelligere, quae Filium Dei ex suo utero protulit, et virginitatem non amisit: sed propter ea quae sequuntur, per rubum Christum esse intelligendum existimo, secundum quod homo est. Flamma vero rubi ejus divinitatem figuravit. Rubus ergo ardebat, et non comburebatur; quia Filius Dei hominem assumens, sicut ejus divinitas non est mutata in humanitatem, ut amitteret quod erat; sic nec ejus humanitas per divinitatem ardens, non est absumpta ita a divinitate, ut amitteret humanitatem: sed ex duabus substantiis humanitatis atque deitatisunus Christus permansit et permanet, sicut scriptum est: perfectus Deus, perfectus homo, ex anima rationali et humana carne subsistens (Athanas. in Symb.) .

Locutusque est Dominus ad Moysen de medio flammae rubi: Ne appropies huc, solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim in quo stas, terra sancta est. Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Aegypto, et gemitum ejus audivi, et descendi liberare eum. Sed veni, mittam te ad Pharaonem, ut educas filios Israel de terra Aegypti (Exod. III, 5, et seq.) . Et post pauca: Dixitque Moyses ad Dominum: Quis ego sum, ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israel de Aegypto (Ibid., 11) ? Et in sequentibus de filiis Israel loquitur ad Dominum, dicens: Non audient vocem meam, sed dicent: Non apparuit tibi Dominus (Exod. IV, 1) ; et iterum: Obsecro, Domine, mitte quem missurus es (Ibid., 13) . Haec verba demonstrant Moysen invitum obedisse mandatis Domini; ut educeret filios Israel de terra Aegypti: sed quaerendum nobis est, cur tantus vir Domini praeceptum invitus exsecutus sit. Verum hanc ejus pertinaciam spiritaliter intelligere debemus; dicit enim Apostolus: Haec autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X, 11) . Per Moysen igitur in hoc loco apostoli designantur;in initio namque praedicationis evangelicae apostoli scientes electionem gentium reprobationem esse Judaeorum, nolebant gentibus doctrinam Evangelii tradere, ut de potestate diaboli eruerentur. Unde et Dominus in visione quadrupedum atque reptilium Petrum, cur gentes despiceret, reprehendit dicens: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris (Act. X, 15) . Ad hunc igitur sensum pertinet illud, quod Dominus dixit ad Moysen: Ne appropinques huc, solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim in quo stas, terra sancta est (Exod. III, 5) , ac si alicui ex magnis apostolis Dominus dixisset: Quamvis mortuos suscites, quamvis umbra corporis tui aegrotos sanes; in nullo tamen te mihi comparare audeas: quia magna quae agis, non sunt de te, sed egooperor per te. Calceamenta autem pedes muniunt, ne terram tangant: per terram vero gentes designantur. Solve, inquit, calceamentum de pedibus tuis; id est, aufer odium et despectionem gentium de corde tuo. Locus enim in quo stas, terra sancta est: id est, mundus in quo habitas, meo sanguine redemptus est.

Et in sequentibus dixit Dominus ad Moysen: Quid est quod tenes in manu tua? At ille dixit: Virga. Ait illi: Projice eam in terram. Quam cum projecisset, versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses, dixitque ei Dominus: Apprehende caudam ejus; quam cum apprehendisset, versa est in virgam (Exod. IV, 2) . Per virgam Judaei designantur. Moyses virgam in manu tenebat, quia apostoli populum Judaeorum per amorem in corde tenebant, totaque virtute laborabantut eos per doctrinam suae praedicationis ad salutem perducerent. Projecit Moyses virgam de manu, quia apostoli videntes Judaeos in Christum nullo modo velle credere, amorem eorum a cordibus suis projecerunt. Per colubrum vero diabolus designatur. Versa est igitur virga in colubrum, quia Judaei ex praedicatione apostolorum deteriores effecti, qui ante dicebantur populus Dei, facti sunt filii et membra diaboli. Fugit Moyses, quia apostoli, relictis Judaeis, transierunt ad gentes. Per caudam vero, quae finis est corporis, Judaei qui in fine mundi nascituri sunt, designantur. Moyses igitur caudam serpentis apprehendit, atque in virgam versa est; quia praedicatores sancti in fine mundi Judaeos quodammodo apprehendent; cum per eorum doctrinam adfidem Christi convertentur, atque ex filiis diaboli efficientur filii Dei.

Nam et illud, quod praecipiente Domino, Moyses manum in sinum misit, et leprosam retraxit, et iterum misit, et sana effecta est; eamdem significationem habet: per manum namque Moysi Judaei designantur. Manum Moyses in sinum misit; quia Apostoli Judaeorum salutem desiderantes, eis doctrinam fidei praedicare non cessabant. Moyses manum retraxit, et leprosam invenit; quia Judaei ex praedicatione apostolorum multo pejores effecti, in pessimam lepram incredulitatis atque blasphemiarum delapsisunt. Moyses iterum manum in sinum misit, et sanam retraxit; quia praedicatores sancti in fine mundi Judaeos in sinum recipient, cum eis fidem Christi praedicabunt, eosque ad sanitatem, quam amiserant, reducent.

In sequentibus quoque scriptum est, quod cum reverteretur Moyses in Aegyptum, occurrit ei Dominus, et volebat interficere eum. Tulit illico Sephora acutissimam petram, et circumcidit carnem praeputii filii sui, tetigitque pedes ejus, et dixit: Sponsus sanguinum tu mihi es (Exod. IV, 25) . Et dimisit eum, postquam dixerat: Sponsus sanguinum tu mihi es, ob circumcisionem. Si Dominus occidere voluit Moysen, quare non fecit quod voluit, cum Psalmista dicat: Omnia quaecumque voluit Dominus, fecit (Psal. CXXXIV, 6) . Sed voluntas saepe pro comminationeponitur: comminatus est igitur Dominus Moysi mortem, eo quod incircumcisum filium ferret, sicut ad Abraham loquitur, dicens: Omnis anima ex vobis quae circumcisa non fuerit, peribit de populis suis (Gen. XVII, 14) . Sed ista praetermittentes, ad spiritalem intelligentiam recurramus. Moyses in hoc loco eos qui ex gentibus crediderunt, designat; in initio namque fidei apostoli et caeteri praedicatores considerantes imbecillitatem gentium fidem Christi suscipientium, noluerunt eis austeriora Christi praecepta primum tradere; ne forte territi non auderent ad fidem Christi suscipiendam accedere. Haec ita esse apostolus Paulus demonstrat, qui eis qui ex gentibus crediderant, per epistolam loquitur, dicens: Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, et non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales (I Cor. III, 2) . Sed et apostoli eis, qui apud Antiochiam in Christum crediderant, mandaverunt dicentes: Placuit Spiritui sancto et nobis nihil imponere vobis oneris, nisi ut abstineatis vos ab escis, quae idolis immolantur, et a fornicatione, et suffocato, et sanguine. Comminatus est igitur Dominus Moysi mortem, eo quod carnem praeputii filii sui circumcidere dissimularet: quia credentibus ex gentibus, eo quod tepidi essent in charitate, Dominus mortem comminatus est; cum eis praecepta Evangelii sui anteposuit, ubi scriptum est: Arcta et angusta via est, quae ducit ad vitam; et pauci sunt, qui vadunt per eam. Lata et spatiosa via est, quae ducit ad mortem; et multi sunt, qui vadunt per eam (Matth. VII, 14) ; et iterum: Qui non bajulat crucem suam, et sequitur me, non est me dignus (Luc. XIV, 27) ; et multa alia quae de resecatione vitiorum in Evangelio, et in dictis apostolicis inveniuntur.

Per petram vero Christus intelligitur, acumen autem petrae dura praecepta Evangelii. Tulit igitur Sephora acutissimam petram, et circumcidit carnem praeputii filii sui; quia Ecclesia cernens filios suos nullo modo posse perfectam consequi salutem, nisi omnia desideria carnalia ab eorum corporibus exstirparet, tulit austeriora praecepta Evangelii, et amputavit a corporibus filiorum suorum omnium nutrimentavitiorum. In pedibus vero finis est corporis: Sephora igitur post circumcisionem pedes filii sui tetigit; quia ille circumcisionem salutiferam percipit, qui in bono quod coepit, usque in finem vitae perseverat. Postquam autem Sephora pedes filii sui tetigit, jam non filium, sed sponsum vocat: sponsus vero Ecclesiae Christus est. Sed et ipsa ejus sponsa vocatur, sicut dicit Joannes Baptista: Qui habet sponsam, sponsus est (Joan. III, 29) . Quem et sponsum sanguinum vocat; quia Christi sanguine est redempta. Filii ergo Ecclesiae post circumcisionem vitiorum, et in bonis operibus vitae consummationem jam non filii, sed sponsi vocantur; quia illi conjuncti sunt in coelis per copulationem membrorum, qui sponsus Ecclesiae in terra vocatur, et est.

Et quoniam non possumus omnia quae per Moysen in Aegypto gesta sunt, commemorare, pauca de iis quae post egressionem Israelitici populi ex Aegypto ab eis gesta sunt, ponamus. Filii igitur Israel ut Pharaonem et Aegyptios evaderent, per medium sicci maris transierunt, et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris (Exod. XIV, 22) . Similiter et populus gentium, ut diabolum omnesque ejus satellites evaderent, per aquam baptismatis transierunt. Et qui antea erant filii diaboli, ex aqua et Spiritu sancto, qui per columnam ignis designabatur, renati effecti sunt filii Dei. Aqua ergo maris filios Israel salvavit, Pharaonem vero cum omnibus satellitibus suis necavit; quia aqua baptismatis imaginem Dei salvat, peccata quibus servierat, exstinguit:diabolus autem unicuique exstinguitur, qui eum fideliter cum omnibus pompis ejus abrenuntiat. Aquae vero quae pro muro eis erant a dextris et a sinistris, fidem designabant nostram, quam in baptismate percepimus, quae murus est noster, ex utraque parte defendens nos et ab invisibilibus hostibus et a visibilibus.

Post transitum maris Rubri venerunt in Marath, ubi aquas amaras invenerunt, quas bibere non poterant. Et ostendit Dominus Moysi lignum, quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt (Exod. XV, 23) . Per aquas amaras lex Moysi designatur: per lignum autem passionem Christi, eo quod in ligno crucis completa fuerit, debemus intelligere. Populus igitur qui ex Aegypto egressus est, aquas amarasinvenit; quia Legem acceperunt, quam implere non potuerunt: sed gentibus ad fidem Christi venientibus amaritudo Legis per passionem et resurrectionem Christi in dulcedinem versa est, quia ab eis spiritaliter, non carnaliter intellecta est. Illud etiam quod in Elim duodecim fontes repererunt, et castra metati sunt juxta aquas (Ibid., 27) , eamdem significationem habet; per aquas namque duodecim fontium doctrina novi Testamenti designatur, quae a duodecimfontibus, id est, a duodecim apostolis per universum mundum emanavit: per septuaginta autem palmas vetus Testamentum designatur, eo quod per interpretationem Septuaginta interpretum ad notitiam gentium usque pervenerit.

Iis nihilominus intermissis, pauca de iis quae in Lege irrationabilia esse videntur, dicamus. Praecepit Dominus filiis Israel: Non coques haedum in lacte matris suae (Exod. XXIII, 19) ; et iterum: Non arabis simul in bove et asino; et non indues vestem, quae ex lana linoque contexta est (Deut. XXII, 10) . Quid enim peccat quis, si haedum in lacte matris coquat? aut quid agricola delinquit, si cum bobus et asinis terram vomere scindat? aut quid offendit aliquis, si vestem ex lana linoque contextam induat? Sed spiritaliterhaec omnia intelligenda sunt; per haedum namque unusquisque peccator designatur: mater autem nostra primi parentes fuerunt, ex quibus omnes procreati sumus: lac vero matris vitia sunt, quae de originali peccato processerunt; nisi enim originale peccatum fuisset, vitium nullum esset. De hoc matris lacte Psalmista loquitur, dicens: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7) . Haedus igitur in lacte matris coquitur, dum quilibet peccator igne vitiorum usque ad diem mortis suae exuritur. Praecepit ergo Dominus, ne coquatur haedus in lacte matris suae, id est, ut peccator non sinatur usque in diem mortis suae in peccatis permanere: sed ante diem mortis suae ad bona opera agenda revocetur,ne pereat.

Non arabis simul in bove et asino (Deut. XXII, 10) . Per bovem apostolos, caeterosque praedicatores: per asinum populum Judaeorum possumus intelligere. Aramus vero, quando secundum traditionem sanctorum nosmetipsos in bonis operibus exercemus. In bove igitur et asino simul arat, quicumque doctrinam apostolorum, traditionesque Judaeorum simul servare nititur. A qua doctrina Paulus apostolus Galatas revocare studuit, cum diceret: O insensati Galatae! quis vos fascinavit veritati non obedire? Dico enim vobis, quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest (Galat. III, 1) . Possumus etiam per bovem quemlibet sapientem praedicatorem, per asinum vero stultum intelligere. Praecipitur ergo ut non aretursimul in bove et asino, id est, ut non copuletur stultus sapienti in praedicationis officio. Hoc autem quod dicit: Non induas vestem ex lana linoque contextam (Deut. XXII, 11) , secundum superiorem sensum possumus intelligere; per lanam namque, quae vestis est ovium, doctrinam apostolorum: per linum vero, quod ex terra oritur, doctrinam Judaeorum possumus intelligere. Vestem ergo induimus, cum nosmetipsos bonis operibus circumdamus: exlana autem linoque contexta utitur veste, qui cum traditionibus apostolorum etiam traditiones Judaeorum vult observare.

Praecepit etiam Dominus Moysi, ut si quis leprosus mundatus esset, veniret ad sacerdotem, et offerret duos passeres sacerdoti. Ex quibus ille unum immolans, decurrere faceret sanguinem ejus in aquas viventes, et intingens passerem vivum in aquas, in quibus sanguinem immolati passeris decurrere fecerat, cum ligno cedrino, lana coccinea, et hyssopo aspergeret septies leprosum, et tunc rite mundaretur (Levit. XIV, 3 et seq.) . Per sacerdotem Christus intelligitur: duo vero passeres duorum Testamentorum doctores intelliguntur: per aquas autem viventes praecepta Evangelii designantur, dequibus Dominus dicit in Evangelio: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38) . Aquas vivas vocat, eo quod vitam aeternam praestent facientibus ea. Per passerem igitur immolatum, sicut diximus, doctores Judaeorum, sacerdotes videlicet, scribae et pharisaei designantur. Sanguis vero, qui vitam passeri praestabat, spiritalis est intelligentia, quae in observationibus Judaeorum latebat. Et sicut passer sine sanguine mortuus efficitur, ita et multae observationes Judaeorum, si spiritalis intelligentia defuisset, vanae esse viderentur. Postquam ergo sanguis passeris apparuit, atque in aquas vivas decurrit, passer mortuus est; quia postquam spiritalis intelligentia, quae in observationibus Judaeorum latebat, per gratiamDomini nostri Jesu Christi manifestata est, quaedam observationes legales nihil profuerunt: sed et ipsi qui propter custodiam Legis fidem Christi spreverunt, secundum animam mortui sunt. Sanguis igitur passeris aquis viventibus admixtus est; quia omnis Scriptura, quae ad novum Testamentum pertinet, exemplis veteris Testamenti spiritaliter intellectis repleta est. Per lignum vero cedrinum Pater, per hyssopum Filius: per lanam autem coccineam, quae fulgorem ignis habet, Spiritus sanctus designatur. Iis tribus qui rite mundari volebat, aspergebatur; quia nullus per aquam baptismatis a lepra peccatorum mundari potest, nisi sub invocatione Patris et Filii et Spiritus sancti.

Sed si per haec tria Pater et Filius et Spiritussanctus designantur, cur passer vivus quartus adjungitur? Per passerem namque vivum praedicatores novi Testamenti designatos fuisse diximus. Sacerdos ergo ligno cedrino, cocco, et hyssopo passerem vivum adjungebat; quia Dominus noster Jesus Christus in invocatione sui nominis, et Patris et Spiritus sancti adjungit ministerium sacerdotum, nosque a peccatis nostris, qui per leprosum designamur, per eorum invocationem, et per aquam baptismatis abluit. Qui passer in aquis viventibus intingi jubetur; quia qui alios docet, in divinis Scripturis doctumesse oportet: nam si caecus caecum ducere tentaverit, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14) . Qui leprosus septies aspergi praecipitur, quia nullius munditia sine donis septem Spiritus sancti perfecta esse potest. Quis enim sine timore Dei, sine pietate caeterisque virtutibus salvus esse potest? Sed cum unusquisque a praedicatoribus fidei qualiter vivere debeat secundum mandata Dei docetur, septies aqua viva aspergitur. Post emundationem vero leprosi passer vivus in agro avolare sinebatur; quia praedicatores sancti post expletum officium praedicationis suae in agro patriae coelestis avolare promerentur.

In alio quoque loco scriptum est; quia praecepit Dominus Moysi, ut offerrent filii Israel sacerdoti caprum emissarium, poneretque sacerdos manus supercaput ejus, et confiteretur super eum peccata filiorum Israel, et mitteret eum per hominem paratum, in desertum; ut portaret peccata filiorum Israel in desertum. Ille autem qui caprum emissarium in desertum ducebat, non permittebatur in castra ingredi, nisi prius lavaret vestimenta sua (Levit. XVI, 10 et seq.) . Eamdem ergo significationem habet sacerdos, quam et caper emissarius; significant enim Dominum nostrum Jesum Christum. Sacerdos igitur super caprum emissarium peccata filiorum Israel confessus est; quia Filius Dei peccata generis humani super hominem quem assumpsit, posuit, ut pro eis ipse moreretur. Per desertum vero, cujus habitationem omnes deliciosi perhorrescunt, crux designatur, cunctis reis valde horribilis. Duxit ergo homo paratus caprumemissarium in desertum, quia Judaei qui ad hoc scelus perpetrandum praesciti fuerant, Dominum nostrum Jesum Christum crucifixerunt. Illi autem qui caprum emissarium in desertum duxerat, praeceptum est ut lavaret prius vestimenta sua, et sic ingrederetur in castra; quia Judaei interfectores Christi in castra Ecclesiae ingredi non potuerunt, nisi prius aqua baptismatis abluerentur.

Et in Deuteronomio praecepit Moyses filiis Israel, dicens: Si transieris per agrum, et inveneris avem incubantem super pullos suos; ne teneas avem cum pullis suis, sed dimitte avolare avem in campum, et captos tene filios; ut longo vivas tempore in terra, quam Dominus Deus tuus dederit tibi (Deuter. XXII, 6) . Numquid dimissio aviculae dies alicujus augere poterat?Non, sed spiritualiter intelligendum est. Per avem unaquaeque sancta anima designatur: per pullos autem ejus bona opera intelliguntur. Nam sicut avis pullos suos sub alas congregat, ut eos fovendo nutriat; ita unaquaeque sancta anima opera sua intra cordis secreta recondit, et ea semper augendo multiplicat et nutrit, ut ex iis mercedem plenissimam recipiat. Avem itaque cum pullis suis invenimus, cum aliquem justum pro suis bonis operibus amando amplectimur. Avem in agro avolare permittimus, cum eum quem diligebamus, per mortem ad regnacoelestia conscendisse gaudemus: filios vero ejus captos tenemus, si ejus bona opera in mente retinemus, atque in eorum imitatione proficimus. Et in hoc longitudinem vitae nobis acquirimus, quae non nisi in coelesti beatitudine constitutis datur. De apertione tertii sigilli pauca de multis diximus, nunc ordinem prosequamur.

(Vers. 5.)

(Vers. 5.) Audivi tertium animal dicens: Veni et vide; id est, intellige spiritaliter Scripturam Legis. Et ecce equus niger, et qui sedebat super eum, habebat stateram in manu sua. Per equum nigrum doctores Legis possumus intelligere; nigredo enim equi sive obscuritatem Legis, quam docuerunt, sive duritiam designat. Nam et Moyses velamen habebat super faciem suam, eo quod splendor vultus ejus, idest, spiritalis intelligentia in Lege a lippientibus oculis non posset videri. Sessor autem equi Dominus est: statera vero aequitatem judicii legalis demonstrat, ut est istud: Animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, pedem pro pede (Exod. XXI, 23) , et qualem inflixerit quis maculam, talem et sustinere cogatur.

(Vers. 6.)

(Vers. 6.) Et audivi vocem in medio quatuor animalium dicentem. Potest per vocem quae facta est in medio quatuor animalium, vox Ecclesiae accipi, Domini misericordiam implorantis. Bilibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario, et vinum et oleum ne laeseris. Magna sunt quae protulit, et valde obscura. Per triticum ex quo panis optimus conficitur, divinam Scripturam possumus accipere, quae est panisanimarum: duae vero librae tritici duo Testamenta designant, quibus divina Scriptura dividitur. Ex iis duabus libris tritici magnam ciborum copiam nobis sancti patres praeparaverunt, qui eam multipliciter exposuerunt: denarius autem Dominum designat. Binae ergo librae tritici denario copulantur; quia quod sancta scriptura loquitur, ad unius Dei omnipotentiam, magnitudinem, bonitatem, atque severitatem pertinet; quidquid enim boni erga proximos agimus, de illo est, non de nobis. Per asperitatem vero hordei opera sanctorum designantur: quae aspera quidem videntur per operationem, sed spes ea suavia facit, sicut dicit Dominus: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 30) . Tres autem bilibres hordei sunt: non inconvenienterergo per senarium numerum, qui perfectus est, opera sanctorum designantur, quia perfectio sanctorum ex bonis operibus accrescit. Tres bilibres ergo hordei denario conjunguntur; quia quidquid boni electi in hoc saeculo operantur, quidquid adversi patiuntur, pro amore unius Dei omnipotentis agunt et patiuntur.