The Lantern

Commentary on Revelation · Latin12

CCEL

Aliter: per equum ii qui per Legem salvi facti sunt, designantur: per ascensorem ejus ipse dator Legis: per stateram vero aequitas judicii ejus. Consequensest ut per binas libras tritici et per tres bilibres hordei vetus Testamentum intelligamus: per binas ergo libras tritici duo praecepta charitatis, quae in Lege et prophetis specialiter commendantur, designantur, sicut Dominus dicit in Evangelio: In iis duobus mandatis tota Lex pendet et prophetae (Matth. XXII, 40) . Et per tres bilibres hordei vetus Testamentum possumus accipere; eo quod in tres partes ab Hebraeis dividatur, in Prophetas, in Legem, in Hagiographa. Nec inconvenienter per hordeum, quod asperum habet corticem, vetus Testamentum designatur, propter asperitatem videlicet praeceptorum legalium. Nam sicut hordeum infra asperitatem corticis sui medullam continet, ex qua panis conficitur, ita et infra litteram veteris Testamenti spiritalis intelligentiacontinetur, ex qua a magistris Ecclesiae panis doctrinae spiritalis conficitur, ad nutrimenta fidelium proficiens; scribit enim apostolus Paulus quia nullum ad perfectum adduxit Lex, nullum scilicet eorum qui eam carnaliter intelligunt et operantur: eos vero qui eam spiritaliter intelligunt et operantur, ad perfectionis culmen sine dubio erigit (Hebr. VII, 19) . Tres ergo librae hordei duplicantur, ut ad senarium, qui perfectus est numerus, perveniant; cum vetus Testamentum a doctoribus Ecclesiae primo historialiter, postea spiritaliter intelligitur, ejusque spiritalis intelligentia operibus impletur. Per denarium autem aeterna vita designatur, sicut Dominus docet in Evangelio (Matth. XX, 2) . Precatur igitur Dominum Ecclesia, et dicit: Bilibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario, id est, ii qui duo praecepta charitatis secundum doctrinam Legis atque Prophetarum, patribus videlicet veteris Testamenti: similiter et eis qui vetus Testamentum spiritaliter intelligunt et operantur, id est, fidelibus Ecclesiae, denarium vitae aeternae dignare largiri. Per austeritatem vero vini activam vitam, per pinguedinem olei contemplativam possumus accipere. Quod ergo dicit: Vinum et oleum ne laeseris, tale est ac si diceret: Eos qui tibi per activae vitae opera sive contemplativae servire studuerunt, ne laeseris, cum ad judicium veneris.

(Vers. 7.)

(Vers. 7.) Sequitur: Et cum aperuisset sigillum quartum. Apertio sigilli quarti ad prophetas pertinet, qui adventum Christi, passionem, et resurrectionemejus, vocationemque gentium et aperto sermone, et per varias figuras praedixerunt: Salvator igitur noster quartum sigillum aperuit, quando intelligentiam prophetarum doctoribus Ecclesiae praebuit. Sed de dictis prophetarum non est nobis necesse quidquam dicere, eo quod ab eisdem doctoribus expositi sint. Et quia non solum quae a prophetis scripta sunt, sed et quae ab eis gesta sunt, spiritalem habent intelligentiam, pauca de iis quae per David, Eliam et Elisaeum gesta sunt, dicamus.

In Regum volumine scriptum est, quia cum David vellet pergere ad pugnam contra Philistaeum, dixit ad Saul: Pascebat servus tuus gregem patris sui, et veniebat leo vel ursus, tollebatque arietem de medio gregis, et insequebar, percutiebamque eos, eruebamque eum de ore eorum. Et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam, interficiebamque eos; nam et leonem et ursum interfeci ergo servus tuus (I Reg. XVII, 34 et seq.) . David Christum significat; per leonem autem et ursum persecutores Ecclesiae designantur: per leonem imperatores et caeteri principes terrae: per ursum Judaei designati sunt, qui Ecclesiam Dei persecuti sunt: per arietem vero martyres designantur. Leo igitur et ursus venit, atque arietem de medio gregis abstulit;quia persecutores quosdam de Ecclesia fideles tulerunt, atque pro Christi nomine interfecerunt. Et sicut David leonem et ursum insecutus percussit, atque arietem de ore eorum eruit: similiter et Redemptor noster quosdam ex persecutoribus persecutus est, quando eis poenam quam merebantur, in praesenti saeculo irrogavit, sicut primo Herodi, et iterum secundo, et tertio, et multis aliis. Percussit quippe, quando eos aeterna morte damnavit: arietem de ore eorum eruit, quia populum fidelium ab eorum laceratione liberavit. Et iterum illi consurgebant adversum David, quia temporibus persecutorum cum alii punirentur, alii contra Christum insurgebant, ut ejus nomen atque culturam funditus exstinguerent. Sed David apprehendebat mentumeorum, et suffocabat, interficiebatque eos (I Reg. XVII, 35) . Per mentum, quod ori est proximum, blasphemiae Judaeorum atque paganorum designantur. Christus mentum persecutorum apprehendit, et suffocavit, interfecitque eos; quando imperatoribus in Christum credentibus, omnis cultura et error gentilium ita suffocatus est, ut nullus persecutorum auderet os ad blasphemandum Christum aperire; omnesque exstincti sunt, credentibus in Christum gentibus.

Idem autem David cum ad bellum contra Philistaeum iret, baculum suum tulit secum, quem semper habebat in manibus, elegitque sibi quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram, quam habebat secum, et fundam manu tulit, et processit contra Philistaeum. Per baculum quo homo sustentatur, apostoli designantur, qui Christum quasi sustinuerunt, cum opus propter quod in mundum venerat, compleverunt, sicut dicit apostolus Paulus: Dei enim adjutores sumus (I Cor. III, 9) . Per peram autem ejus humanitas designatur: per quinque lapides quinque libri Moysi, quos in peram misit; quia scientiam quinque librorum homini, quem assumpserat, dedit: per fundam autem ejus linguam accipere possumus. Processio vero David contra Philistaeum duobus modis secundum allegoriam intelligipotest; processit namque Salvator noster contra Philistaeum, quando ductus est in desertum a Spiritu sancto; ut tentaretur a diabolo, vinceretque diabolum. Quinque lapides David in peram misit, sed ex uno Goliam prostravit; quia Salvator noster scientiam quinque librorum aequaliter possedit, sed ex uno, id est Deuteronomio, trina testimonia assumpsit, ex quibus tres tentationes diaboli devicit. Et sicut David funda lapidem jecit, et Goliam interfecit; ita et Dominus noster Jesus Christus lingua sanctae Scripturae testimonia protulit, et diabolum superavit.

Aliter: perrexit David ad pugnam contra Philistaeum: similiter et Christus, ut diabolum vinceret, ad passionem properavit. David lapide Goliam dejecit, similiter et Christus diabolum morte sua peremit.Cumque gladium non haberet in manu David, tulit gladium Philistaei, et interfecit eum gladio suo, praeciditque caput ejus. Gladius diaboli mors est: Invidia enim diaboli mors intravit in orbem terrarum (Sap. II, 24) . Iste est gladius, quo primum hominem, deinde genus humanum usque dum a Christo redimeretur, interfecit. Hunc gladium incurrimus, cum peccamus: sed hunc gladium Christus non habebat; quia peccatum non fecerat, nec inventus fuerat dolus in ore ejus (I Pet. II, 22) . Originali quoque peccato obnoxius non erat; quia ex concubitu viri, qui sine peccato esse non potest, ortus non fuerat. Christus itaque qui mortem ex debito non habebat, a diabolo qui auctor ejus erat, mortem mutuavit, et per eam eumdem principem mortis interfecit. Per caput autemPhilistaei genus humanum in hoc loco designatur. Praecidit David caput Philistaei, quia Christus a corpore diaboli electorum multitudinem separavit. Detulit illud in Hierusalem, quia multitudinem electorum in coelesti beatitudine, quae Hierusalem vocatur, collocavit.

De Elia vero et Elisaeo quamvis eorum facta plena sint spiritalibus sensibus, ea tantummodo proferamus, quae a Domino in Evangelio commemorata sunt. Nam cum venisset Dominus in Nazareth, dixerunt ei concives ejus: Quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua. Dixitque eis: Amen dico vobis, quia multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est coelum, et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sareptam Sidoniae ad mulierem viduam. Et multi leprosi erant in diebus Elisaei in Israel, et nemo eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus (Luc. IV, 23 et seq.) . In Regum volumine scriptum est quia cum coepisset Achab rex Israel Eliam persequi, praecipiente Domino, abiit in desertum, et sedit juxta torrentem Charib: corvi quoque deferebant ei panes et carnes mane, et panes et carnes vespere, et bibebat de torrente (III Reg. XVII, 3 et seq.) . Elias Christum figurabat: per torrentem autem Charib Legem debemus intelligere. Charib interpretatur mendacium, non quod lex mendaciumsit; solent namque prudentes proponere auditoribus suis parabolas, ut apertius intelligantur ea, quae dicere volunt, et introducunt bestias et aves loquentes. Quod si sola verba parabolarum attendas, mendacium esse prospicies: sin vero sensum, veritatem probabis. Similiter et quaedam praecepta legalia, si litteram tantummodo attendas, inutilia tibi videbuntur: si spiritalem intelligentiam, veritas tibi magna in littera refulget. Quaedam igitur praecepta legalia Judaeis mendacium sunt; quia ea carnaliter intelligunt: nobis autem veritas; quia ea spiritaliter intelligere curamus. Per corvos vero sacerdotes Judaeorum designantur, velamine cordium suorum tenebrosi: per carnes juge sacrificium quod mane et vespere offerebatur. Panes autem panes propositionis demonstrant, qui assidue in conspectu Domini ponebantur: bibebatvero de torrente, quia in observationibus legalibus Christus delectabatur. Post dies autem multos siccatus est torrens; quia veniente Christo in carne, et Evangelium praedicante, observatio legalis cessavit, atque ab illo tempore nihil profuit, sicut dicit Dominus: Lex et prophetae usque ad Joannem, etc. (Matth. XI, 13) . Et iterum dicit ad Israel per prophetam. Ne offeratis ultra sacrificium frustra. Incensum abominatio est mihi: neomenias et sabbata vestra non feram, iniqui sunt coelus vestri (Esa. I, 13) .

Et dixit Dominus ad Eliam: Vade in Sareptam Sidoniorum, et manebis ibi; praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te (III Reg. XVII, 9) . Qui consurgens, abiit in Sareptam. Elias in Sareptam abiit; quia Judaeosperfidos Christus derelinquens, per apostolos suos transivit ad gentes: Sarepta vero succensa interpretatur, vel angustia panis; gentiles quippe, qui erant civitas diaboli, et qui per Sareptam designantur, igne vitiorum succensi erant. De hoc igne Scriptura dicit: Omnes vos accendentes ignem, accincti flammis ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis vobis (Esa. L, 11) . Illi namque flammis accincti sunt, qui igne vitiorum undique exuruntur, qui et angustia panis vocantur; quia nullus praedicator umquam ad eos accesserat, qui pabulum verbi Dei eis impertiret. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit et mulier vidua, colligens ligna. Eamdem significationem habet mulier, quam et civitas; significatenim Ecclesiam ex gentibus congregatam: vidua vero erat, quia Deum virum suum, peccatis suis exigentibus, perdiderat. Et vocavit eam, dixitque ei: Affer mihi paululum aquae in vase, ut bibam. Minora petiit, ut ad majora perveniret; possumus namque per paululum aquae, quod animum sitientis refrigerat, voluntatem audientium intelligere; quia sicut sitientis linguam aqua refrigerat, ita et praedicatorum mentes promptus animus auditorum. Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus, dicens: Affer mihi et buccellam panis in manu tua. Quasi post tergum nobis est, quod ignoramus: Elias ergo post tergum mulieris clamavit, quia praedicatores sancti gentibus Deum, quem ignorabant,praedicaverunt; unde et per buccellam panis initia fidei possumus intelligere.

Et quia illi competenter ad fidem veniunt, qui student prius peccata sua confiteri, recte subditur: Dixitque ei mulier: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum potest pugillus capere farinae in hydria, et paululum olei in lecytho. Lecythus vas erat, in quo oleum servabatur. Possumus vero per farinam rationem, per oleum autem opera misericordiae intelligere. Gentilis ergo populus cognoscens se graviter errasse, confitebatur nihil in se boni esse; nisi tantummodo quod parum rationis, et parum ex operibus misericordiae videretur habere. Gentiles namque parum rationis habebant; quia ex parte rationabiles, ex maxima autem parte irrationabiles erant. Quid enim irrationabilius, quamdicere ligno aut lapidi: Deus meus es tu? Habebant et parum misericordiae; quia ipsa natura saepe eos ad hoc impellebat, ut miseris subvenirent. Per vasa vero in quibus farina et oleum continebatur, eorum corda designantur. En colligo duo ligna, ut ingrediar, et faciam illud mihi et filio meo, ut comedamus et moriamur. Ligna quae in civitate colliguntur, nihil utilitatis habent, nisi ut igni comburantur. Per ligna igitur errores gentilium diabolica fraude inventi designantur. Mulier ligna duo colligebat, quia gentilis populus ex doctrina philosophorum atque poetarum diversos errores colligebat, pro quibus perpetuo incendio traderetur. Sed quid est, quod dicit: Ut comedamus et moriamur? Nos enim ideo comedimus, ut vitam in corpore servemus: haec autem ideo sedicit comedere, ut moriatur; quia doctrina gentilium mortem magis infert, quam vitam.

Ad quam Elias: Vade, et fac sicut dixisti, verumtamen mihi fac ex ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me; tibi autem et filio tuo facies postea. Per panem fides, per cinerem vero saepe poenitentia designatur, sicut dicit beatus Job ad Dominum: Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere (Job. XLII, 6) . Panis igitur cinere cooperitur, cum quilibet infidelis ad fidem veniens, primum studet deflere mala quae fecit; ut convenientius ad fidem Christi percipiendam, quae in baptismate datur, accedat. Elias itaque praecepit mulieri ut ex farina panem faceret, sibique deferret; quiapraedicatores sancti gentes hortabantur, ut ex rationis bono quod a Deo perceperant, cibum fidei Deo praepararent, sibique deferrent; fidem namque unusquisque ad baptismum veniens, praedicatori defert, cum ad interrogationem sacerdotis qualiter credat, confitetur; Elias panem quem mulieri facere praecepit, comedit, quia profectus filiorum merces est praedicatorum. Quapropter Elias mulieri praecepit ut sibi primum, postea sibi et filio suo panem praepararet; quia conversio peccatoris praedicatori primo imputatur: postea vero conversus panem sibi praeparat, cum in bonis operibus semetipsum exercens, ut haeres coelestis patriae fiat obtinet. Quod autem ait Elias: Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque in diem, in qua daturus est Dominus pluviam super terram (III Reg. XVII, 14) ; illud significat, quod fides ab electorum cordibus bonaque opera non deficient, usque dum Dominus ad judicium cum omnibus sanctis suis veniat.

Similiter et Elisaeus Christum figurabat, Naaman vero populum gentium. Multi leprosi erant in Israel, et nemo eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus; quia veniente Christo in carne, et Judaei et gentes lepra peccatorum suorum circumdati erant: sed Judaeis in iniquitate sua permanentibus, gentes a lepra peccatorum suorum mundatae sunt. Praecepit ergo Elisaeus Naaman, dicens: Vade et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis (IV Reg. V, 10) . Abiit, et lavit inJordane septies, et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est a lepra. Aqua Jordanis baptismum figurabat, eo quod in ea Christus baptizatus sit. Naaman aquis Jordanis ablutus est, et lepra mundatus; quia populus gentium aqua sacri baptismatis a lepra peccatorum suorum est expurgatus. Septena vero ejus lavatio septiformem Spiritum sanctum figurabat, per cujus operationem remissio peccatorum in baptismo datur; quia sicut corpus visibiliter aquis baptismatis, ita anima invisibiliter per operationem Spiritus sancti a peccatis omnibus emundatur. Giezi autem qui pretium sanitatis a Naaman percepit, lepramque ejus haereditavit, eos designat, qui doctrinam suae praedicationis hominibus vendunt: quos Dominus in Evangelionon pastores, sed mercenarios vocat (Joan. X, 12) . Elisaeus igitur sanitatem contulit, et Giezi pretium accepit; quia ab eis quos divina misericordia salvat, perversi doctores pretium sanitatis exigunt. Et ideo haeredes leprae eorum efficiuntur; quia in malis quae isti per gratiam Dei contempserunt, permanentes damnationem sibi perpetuam acquirunt. De apertionibus quatuor sigillorum quae ad vetus Testamentum pertinere certum est, pauca de multis diximus; ut demonstraremus nihil aliud esse sigillorum apertionem, nisi demonstrationem spiritalium sensuum in veteri Testamento, quae nobis per Christum facta est.

(Vers. 8.)

(Vers. 8.) Sequitur: Et ecce equus pallidus, et qui sedebat super eum, nomen illi mors, et infernus sequebatur eum. Videntur haec quae de equite quarto dicuntur, ad Antichristum pertinere: sed quia superiores tres equites in bonam partem interpretati sumus, ut convenirent cum apertionibus trium sigillorum; ordinis rectitudo cogit, ut et istum in bonam partem intelligamus, quatenus concordet cum apertione quarti sigilli, quam ad prophetas pertinere demonstravimus. Equus igitur pallidus prophetas significat: pallor vero diversis modis accidit hominibus; aliquando namque pavore, aliquando languore,aliquando morte totum corpus occupante, multisque modis aliis pallescunt homines. Prophetae itaque, qui populo peccanti praedicebant quod in rapinam et gladium et perditionem darentur, non inconvenienter colorem pallidum habuisse dicuntur: sessor autem hujus equi Dominus est, qui in prophetis suis inhabitavit. Sed valde durum videtur, quod nomen mortis habuisse dicitur; ipse enim vita est omnium electorum suorum, sicut ipse dicit: Ego sum vita (Joan. XIV, 6) . Sed si diligenter Scripturas divinas inspexerimus, inveniemus Dominum nostrum Jesum Christum etiam mortem vocari. Nam sicut vita est omnium electorum, quibus quotidie vitam aeternam largitur; ita et mors dici potest reproborum, quos pro sceleribus suis quotidie morti tradit perpetuae;ipse enim habet potestatem animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X, 28) . Nomen ergo mortis habuisse dicitur, quia Israelitico populo peccanti mortem intulit, sicut in cantico Deuteronomii ipse manifeste demonstrat, cum dicit: Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis: consumentur fame; et devorabunt eos aves morsu amarissimo. Dentes bestiarum immittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium. Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, et reliqua (Deut. XXXII, 22 et seq.) .

Hunc equitem infernus sequebatur, quia omnes qui comminationes prophetarum quas ex ore Dominiad populum protulerant, contempserunt, infernus absorbuit. Unde et sequitur: Et data est ei potestas in quatuor partes terrae occidere in gladio, et fame, et morte, et bestiis terrae. Per quatuor partes terrae omnis terra Israel designatur. Qualiter autem in gladio, et fame, et morte, et bestiis terrae consumpti fuerint, libri Prophetarum atque Regum aperte demonstrant. Quaerendum vero nobis est cur apertio quatuor sigillorum ad vetus Testamentum, trium vero ad novum pertineat. Quatuor namque sunt elementa, quibus secundum corpus subsistimus; vetus igitur Testamentum in quaternario numero non inconvenienter ponitur; quia lex Moysi nihil aliud populo Hebraico, nisi ea quae ad quatuor elementa pertinent, repromittit. Novum vero Testamentum in ternario numeroponitur; quia fides sanctae Trinitatis, sine qua salvi esse non possumus, in eo specialiter commendatur.

(Vers. 9.)

(Vers. 9.) Et cum aperuisset sigillum quintum. Quinti sigilli apertio, sexti et septimi, sicut jam diximus, ad apertionem novi Testamenti pertinet: et quamvis novum Testamentum apertio sit veteris Testamenti; tamen multa in eo obscure ponuntur, quae necesse est ut exponantur. Igitur sigillum quintum sextum et septimum Salvator aperuit, quando ea quae per parabolas ipse locutus est, et figuralitergessit, doctoribus Ecclesiae patefecit. Sed de expositione novi Testamenti non est nobis necesse quidquam dicere, eo quod a sanctis patribus mirabiliter et multipliciter sit expositum. Quinti igitur sigilli apertio ad martyres pertinet: quintum vero sigillum tunc Christus aperuit, quando ea quae per parabolas et quasdam figuras de persecutione martyrum, et glorificatione eorum dixit, doctoribus Ecclesiae manifestavit. Aperuit etiam quintum sigillum, quando eis coelestem gloriam quam promiserat, contulit, eosque in mundo apud homines clarificavit. Vidi sub altare Dei animas interfectorum propter verbum Dei, et testimonium Jesu, quod habebant. Altare Dei Christus est: animae igitur sanctorum sub altare quiescunt, quia sicut capiti supposita sunt membra, eiquecohaerent, ita et animae sanctorum in coelesti gloria constitutae, Christo salvatori subjectae sunt, eique per conjunctionem membrorum nectuntur.

(Vers. 10, 11.)

(Vers. 10, 11.) Et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo, Domine sanctus et verus, non judicas et non vindicas sanguinem nostrum de iis, qui habitant in terra? Cum scriptura praecipiat malum pro malo non reddere (Rom. XII, 17) , et Dominus dicat in Evangelio: Diligite inimicos vestros, et benefacite iis, qui oderunt vos (Matth. V, 44) ; quid est quod sancti in coelestibus constituti ultionem de inimicis suis expetunt? Sed scimus sanctos Dei diem ultimum desiderare, in quo et corpora et mercedem plenam laborum suorum a Domino percipient. Nam hunc diem Dominus desiderandum esse discipulis suis manifestavit, cumsigna diei judicii praediceret, dicens: Cum autem videritis haec fieri, respicite et levate capita vestra; quoniam appropinquavit redemptio vestra (Luc. XXI, 28) . Et in oratione Dominica assidue petimus, ut adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10) . Verum quia sanctorum resurrectio atque glorificatio in die judicii fiet, et dies judicii damnatio erit impiorum, sancti ultionem de inimicis suis postulant, quando petunt ut dies Domini veniat; quia eo die damnatione perpetua damnabuntur. Sed hic quaestio oritur, cur sancti diem Domini desiderent, cum propheta dicat: Vae desiderantibus diem Domini (Amos V, 18) ? Scimus namque diem Domini damnationem esse impiorum, sicut jam diximus. Et quid necesse fuit prophetae dicere: Vae desiderantibus diem Domini! cum nullus impius reperiatur,qui aut mortem suam, aut diem Domini desideret; eo quod in eo damnari metuit? Et quia verum est quod propheta dixit, investigandum nobis est quid significet. Damnatio quippe impiorum sunt peccata: quicumque ergo cum scorto coire desiderat; damnationem suam desiderat: quicumque inebriari desiderat, damnationem suam desiderat: qui equum aut bovem aut aliquid huic rei simile furari desiderat, damantionem suam desiderat: qui damnum aliquod proximo inferre desiderat, damnationem suam desiderat. Igitur quia damnatio impiorum erit dies judicii, quicumque ea scelera committeredesiderat, pro quibus in die judicii damnabitur, diem Domini, id est, damnationem suam desiderat.

Et datae sunt illis singulae stolae albae. Stolae albae gloria est sanctarum animarum, singulas stolas albas sancti Dei nunc possident; quia corporibus in terra quiescentibus, solius animae beatitudine aeterna perfruuntur: binas stolas tunc percipient, cum post resurrectionem animae cum corporibus gloriam coelestis patriae sine fine possidebunt. Et dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum, donec impleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt, sicut et illi. Tempus modicum tempus est usque ad diem judicii: quod modicum idcirco dicitur, quia in comparatione futuri temporis valde modicum est. Sancti ergo qui hoc desiderant, ut diesjudicii fiat, in qua et corpora et mercedem plenam laborum suorum recipiant, tempus modicum exspectare jubentur, donec impleatur numerus fratrum eorum; quia dies judicii non veniet, usque dum impleatur omnis numerus electorum. Sed quaerendum nobis est, cur solae animae pro Christi nomine interfectorum sub altare Dei quievisse, et stolas singulas accepisse legantur; cum omnes electorum animae sub hoc altare quiescant, easdemque stolas et ipsae possideant? Per animas igitur interfectorum non solum martyres, sed et omnes animas justorum debemus accipere; eo quod et ipsi mundo sint mortui, ut Deo viverent, sicut dicit Apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3) . Et de semetipso dicit: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14) ; et: Omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutionem patiuntur (II Tim. III, 12) ; et: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Actor. XIV, 21) . Sed et Joannes auctor hujus libri, calicem Domini bibisse describitur, cum sine gladii peremptione quieverit.

(Vers. 12.)

(Vers. 12.) Et cum aperuisset sigillum sextum. Sigilli sexti apertio ad Judaeorum dejectionem, sicut diximus, et ad gentium vocationem pertinet. Et quia Christus de Judaeorum perditione et de gentium electione multa per parabolas est locutus, quaedam etiam gessit, quae hoc designaverunt; sextum sigillum aperuit, quando doctoribus Ecclesiae ea quae per figuras dixit et fecit, per inspirationis suae gratiampatefecit. Aperuit etiam sextum sigillum, quando ea quae praedixit, opere implevit. Terrae motus factus est magnus. Per terram in hoc loco Judaei designantur: terrae motus factus est magnus, quando a Romanis haec gens est devastata. Et sol factus est niger, sicut saccus cilicinus. Per solem idem Judaeorum populus designatur: sol igitur factus est niger, tamquam saccus cilicinus; quia populus Judaeorum qui propter cognitionem unius Dei, et propter custodiam Legis, velut sol in mundo, refulgebat inter caeteras gentes, factus est omnibus hominibus odiosus propter iniquitates suas; sacco namque poenitentes vestiuntur,ut indicent se esse peccatores. Sol ergo nigredinem sacci habuit, quia omnibus gentibus facinora Judaeorum patuerunt. Et luna facta est sicut sanguis. Eamdem significationem habet luna, quam sol; significat namque Synagogam. Luna ergo speciem sanguinis habuisse visa est, quia omnibus claruit Judaeos propter effusionem sanguinis Christi sanctorumque ejus esse deletos.

(Vers. 13.)

(Vers. 13.) Et stellae ceciderunt super terram, sicut ficus mittit grossos suos, cum a vento magno movetur. Per stellas principes sacerdotum designantur, scribae et pharisaei: per ficum autem terram Judaeorum possumus intelligere: grossi vero ejusdem arboris fructus inutiles vocantur, qui cito labuntur, cum arbor eadem vento concutitur. Ficus igitur vento commota est, et inutiles fructus a se emisit; quia terra Judaeorum a Romanis invasa est, et gentem inutilem, et Deo odibilem a se expulit, ut habitatio fieret fidelium. Stellae itaque grossorum more in terram ceciderunt; quia eos qui per doctrinam Legis velut stellae in populo refulgebant, eadem poena conclusit, quae et caeteram multitudinem.

(Vers. 14.)

(Vers. 14.) Et coelum recessit, sicut liber involutus. Per coelum vetus Testamentum designatur: liber vero quando involvitur, ejus scriptura ab oculis intuentium absconditur. Liber ergo Judaeis involutus est, quia spiritalem intelligentiam in veteri Testamento, quae Christum demonstrabat, intelligere noluerunt. Coelum itaque sicut liber involutus recessit, quia vetus Testamentum Judaeos dereliquit, et adgentes transivit. Et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt. Et quia Judaeorum terra montuosa est, possumus per montes eos qui in civitatibus, per insulas autem eos qui in campestribus habitabant, intelligere. Qui de locis suis moti sunt, quia omnes aut exterminati, aut in captivitatem ducti sunt.