The Lantern

Commentary on Revelation · Latin13

CCEL

(Vers. 15, 16, 17.)

(Vers. 15, 16, 17.) Et reges terrae, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium, et dicunt montibus: Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super thronum, et ab ira Agni; quoniam venit dies magnus irae ipsorum, et quis poterit stare? Per reges terrae principes et tribunos, eos qui hanc gentem regere videbantur, possumus intelligere: per divites et fortes, servos et liberos, caeterammultitudinem. Qualiter autem se in speluncis et petris montium absconderunt, Josephus manifeste narrat, qui eversionem Hierusalem describit (Joseph. lib. VI de bello Judaico c. 11 et seq.) . Tanta enim fuit afflictio, ut cum fame diutina consumerentur, et ab hostibus exterius, et multo deterius a praedonibus intrinsecus affligerentur; absconderint se in puteis et cloacis, et in quibusdam terrae abditis locis, cupientes mori, ut prolixam miseriam mortis compendio terminarent. Qui etiam scientes se pro sceleribus suis ista pati, et post mortem se inferni poenas esse passuros, cupiebant ut montibus, sub quibusdelitescebant, opprimerentur et absconderentur a facie Dei et a facie Christi ejus, quem graviter noverant se offendisse. Nam et Dominus cum ad passionem duceretur, hoc eos esse passuros mulieribus se lamentantibus praedixit, dicens: Filiae Hierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros; quia ecce venient dies quando dicent: Beatae steriles, quae non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt! Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Cooperite nos. Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet (Luc. XXIII, 28) ? Se viride lignum, illos vero lignum aridum vocat: ac si dixisset: Si in me qui lignum sum secundum humanitatem, viride autem secundum divinitatem, id est, qui Deus sum et homo, haec faciunt; inillis qui lignum sunt aridum, id est, qui viriditatem fidei non habent, quid fiet? Subauditur, pessime peribunt. Sed et arbor fici quam Dominus ante passionem maledicendo aridam fecit, eo quod in ea fructum non reperisset (Matth. XXI, 19) ; eosdem Judaeos designavit, quos maledictione perpetua damnavit, eo quod in illis fructum fidei nullum reperisset.

Caput VII.

(Vers. 1.)

(Vers. 1.) Post haec vidi quatuor angelos stantes super quatuor angulos terrae. Judaeorum dejectione praemissa, nunc qualiter Ecclesia ex gentibus congregata fuerit, narrare inchoat. Per quatuor quippe angelos quatuor regna designantur, Assyriorum scilicet, Persarum, Macedonum atque Romanorum. Sed quia potestas quatuor regnorum ad solos Romanos transierat, per quatuor angelos soli Romani intelliguntur, qui potestatem sibi quatuor regnorum vindicaverant: per quatuor vero angulos universae gentes, quae intra quatuor mundi plagas continentur, designantur, quas sibi Romani subjecerant. Tenentes quatuor ventos terrae, ne flarent super terram, neque super mare, neque in ullam arborem. Per ventos qui nubes excitant, ut terram irrigantes faciem ejus hilarem reddant, ac fructiferam faciant, pax cunctis mortalibus optata designatur, quae et mentes hominum laetificat, et ut propriis utilitatibus deserviant, facultatem tribuit: per terram et mare omnes gentes figurantur: per arbores autem, ii qui inter eos principatum tenebant. Quatuor ergo angeli quatuor ventos tenebant, ne flarentsuper terram; quia Romani, qui per quatuor angelos designantur, omnem terram caedibus, et rapinis, et mortibus hominum replentes, non sinebant genus humanum pacatum esse ac quietum.

(Vers. 2.)

(Vers. 2.) Et vidi alterum angelum descendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi. Alter angelus Christus est, de quo scriptum est: Et vocabitur nomen ejus magni consilii Angelus (Esai. IX, 6) . Ipse est sol, de quo scriptum est: Vobis autem timentibus nomen meum orietur sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Malach. IV, 2) . Ab ortu solis Christus descendit, id est, a semetipso; quoniam non ex concubituviri carnem assumpsit, sed a semetipso, qui utique sibi carnem immaculatam ex carne Virginis creavit. Signum autem Dei vivi est divinitas: nam in carne positus, signum Dei vivi habuit; quia ea opera gessit, quae demonstrabant eum unicum esse Filium Dei, sicut ipse dicit: Opera quae ego facio, ipsa testimonium perhibent de me (Joan. X, 25) .

(Vers. 3.)

(Vers. 3.) Et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terrae et mari dicens: Nolite nocere terrae et mari neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Clamasse Dei fecisse est, etenim adventu suo fecit ut Romani ab infestatione generis humani cessarent, fieretque pax per universum orbem, sicut dicit Psalmista: Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis (Psal. LXXI, 7) , donec semina fidei per universas gentes spargerentur, ac signaculo fidei ii qui praeordinati erant ad vitam aeternam, signarentur.

(Vers. 4.)

(Vers. 4.) Et audivi numerum signatorum, centum quadragintaquatuor millia signati ex omni tribu filiorum Israel. Per centum quadragintaquatuor millia praesentis Ecclesiae electi designantur; duodecies namque duodeni fiunt centum quadragintaquatuor. Omnes igitur qui fidem duodecim apostolorum custodiunt, actusque imitantur, in hoc numero consistunt. Sed quaerendum nobis est, cur ex omni tribu filiorum Israel congregati esse dicantur, cum multo plures ex gentibus quam ex Judaeis crediderint. Verum si interpretationes nominum attendimus, in nominibus duodecim tribuum omnes electosreperiemus; nomina quippe duodecim tribuum ad omnes electos pertinent.

(Vers. 5-8.)

(Vers. 5-8.) Ex tribu Juda duodecim millia signati: ex tribu Ruben duodecim millia signati: ex tribu Gad duodecim millia signati: ex tribu Aser duodecim millia signati: ex tribu Nephthalim duodecim millia signati: ex tribu Manasse duodecim millia signati: ex tribu Simeon duodecim millia signati: ex tribu Levi duodecim millia signati: ex tribu Issachar duodecim millia signati; ex tribu Zabulon duodecim millia signati: ex tribu Joseph duodecim millia signati: ex tribu Benjamin duodecim millia signati. Juda prior ponitur, Benjamin vero ultimus: quod si interpretationes nominum inspicere voluerimus, Judam inferiorem, Benjamin vero superiorem reperimus;nam qui ad Deum conscendere desiderat, a minoribus incipit, ut gradatim crescendo ad majora perveniat, sicut dicit Psalmista: Ibunt sancti de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII, 8) . Et quia sancti ad Deum per iter virtutum conscendunt, subjungit: Videbitur Deus deorum in Sion (Ibid.) . Juda confessio interpretatur. Juda ergo prior ponitur; quia quicumque post peccata ad Deum converti desiderat, necesse est ut prius confiteatur peccata sua, sicut dicit Jacobus apostolus: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini (Jacob. V, 16) ,videlicet ut per confessionem peccatorum et poenitentiam Deum sibi placabilem faciat, quem offenderat. Et quia qui salubriter poenitet, et deflet mala quae fecit, gaudium in coelo facit, oculos misericordiae Dei ad se convertit, sicut dicit Dominus: Convertimini ad me, et ego revertar ad vos (Zach. I, 3) . Ruben secundus ponitur, qui visionis filius interpretatur; quia per poenitentiam visionis factus est filius, qui erat antea filius perditionis. Post Ruben Gad sequitur, qui accinctus interpretatur; quia necesse est, ut qui poenitet se mala gessisse, et petit ne in eadem relabatur, contra omnia vitia armetur, voluptalesque carnales a se praecidat: quia non potest fieri ut a peccatis abstineat, qui in voluptatibus carnalibus requiescit.

Et quia qui contra vitia pugnat viriliter, jam beatus esse incipit; Aser in ordine ponitur, qui beatus interpretatur. Post Aser Nephthalim ponitur, qui dilatatio mea interpretatur. Omnis enim qui scit se Deum offendisse, et vult ut ei misericordia divina succurrat, debet et ipse misereri quibuscumque potest, et quomodo potest, sicut dicit Dominus: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7) . Illius quippe mens circumquaque dilatatur, qui per dilectionem quam proximis exhibere debet, omnibus quibuscumque potest, miseretur. Post Nephthalim Manasses sequitur, qui oblitus interpretatur; quia expedit ut qui peccata sua deflet, qui eleemosynas pauperibus largitur, ut peccata ejus dimittantur, eadem peccata ita deserat,quatenus ea penitus oblitus esse videatur.

Et ideo Simeon sequitur, qui exauditio interpretatur; ille enim pro malis quae fecit, deprecans ut ei dimittantur, a Deo exauditur, qui omnia vitia ex toto deserit. Deinde Levi sequitur, qui additus sive assumptus interpretatur; quia qui de peccatis quae fecit, jam poenitentiam exercuit, qui contra vitia pugnavit, eaque devicit, qui erga indigentes misericors exstitit, atque his operibus hoc promeruit, ut ejus peccata dimitterentur, de venia jam securus, timorem ignis aeterni a mente abjicit, atque in amorem Dei ac coelestis patriae totus assumitur, iisque additur, qui filii Dei nuncupantur et sunt. Sequitur Issachar, qui merces interpretatur: sed interpretationem hujus nominis clarius videbimus, si ea quaemater Lia, eo nascente, dixit, ponamus; ait enim: Reddidit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo (Gen. XXX, 18) . Et idcirco appellavit nomen ejus Issachar, id est, merces. Caro nostra ancilla nostra debet esse: vir noster Deus noster est. Ancillam vero nostram viro nostro damus, si carnem nostram Dei servitio mancipamus, si eam vigilare, jejunare, et abstinere compellimus, atque voluptates ejus edomamus. Issachar igitur Liae in mercedem datus est a Deo; quia iis qui carnem domant, qui vitia exstinguunt, ea merces datur a Deo, ut virtutibus ditentur.

Et ideo post Issachar Zabulon ponitur, qui habitaculum fortitudinis interpretatur. Quis est autem fortis, nisi Deus? de quo Psalmista dicit: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio (Psalm. XXIII, 8) . Et quod habitaculum fortitudinis, nisi habitatio Dei? In illo enim habitat Deus, in quo fides, patientia, castitas, humilitas, charitas caeteraeque virtutes commorantur. Et quia per operationem virtutum augentur praemia meritorum, Joseph subsequitur, qui augmentum interpretatur. Benjamin ultimus, immo et superior ponitur, qui filius dexterae interpretatur. Dextera namque Patris Filius dicitur: et Evangelium loquitur, quia sancti Dei ad dexteram Dei ponentur. Electi itaque filii dexterae efficiuntur, cum ab hac vita subtracti, in coelestibussedibus collocantur; ubi nihil est sinistrum, sed totum dextera (Matth. XXV, 33) . Igitur quia interpretationes nominum duodecim tribuum usque ad eum finem perduximus, quo in coelestibus sedibus collocantur, congruum est ut ea quae sequuntur, ad glorificationem animarum sanctarum transferamus.

(Vers. 9, 10.)

(Vers. 9, 10.) Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis stantes ante thronum, et in conspectu Agni . . . Et clamabant voce magna, dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. Per turbam superiorem, quae numero comprehenditur, electi qui in Ecclesia Dei singulis temporibus laborant, designantur, sicut jam diximus. Et quia multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX, 16) , et in comparatione reproborum exigua est turba electorum, non immerito numero centum quadraginta quatuor millium, electi qui singulis temporibus in Ecclesia Dei laborant, designantur: in coelesti vero beatitudine, ubi singulis temporibus ex omnibus gentibus, tribubus et linguis congregantur, tanta eorum efficitur multitudo, ut nullo numero comprehendi possit. Per stolas autem albas munditia animarum designatur: palmae vero in signum victoriae ponuntur. Palmas igitur non solum sancti martyres quibus victoria specialiter ascribitur, sed et omnes electi, qui in hoc saeculo positi contra visibiles et invisibiles hostes fortiter dimicarunt, in coelesti beatitudine possident. Palmae autem praemia sunt victoriae sanctorum; qui et voce magna clamare dicuntur: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno, sancti Dei numquam cessant a laudibus Dei, nec tamen labor est in laudando Deum; quia sicut dulcis est sanctis visio Dei, sic et laus Dei.

(Vers. 11, 12.)

(Vers. 11, 12.) Et omnes angeli stabant in circuitu throni, et seniorum, et quatuor animalium, et ceciderunt in medio throni in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes: Amen, benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum, amen. Superius millia millium angelorum in circuitu throniDeum laudare dicuntur: hic autem nullo numero comprehenduntur, sed omnes in circuitu throni stare dicuntur. Possumus per superiores angelos, qui numero comprehenduntur, eos intelligere qui ad diversa officia in mundo destinantur: eos autem qui sine numero ponuntur, illos qui in coelestibus cum Domino conversantur. Sed et hic septem benedictiones ponuntur, sicut superius, ut demonstret eodem modo et istos benedicere Deum, qui mundum sua gubernatione tuentur, sicut et illos qui in coelestibus cum Domino commorantur.

(Vers. 13, 14.)

(Vers. 13, 14.) Et respondens unus de senioribus dixit mihi: Ii qui amicti sunt stolis albis, qui sunt et unde venerunt? Et dixi illi: Domine mi, tu scis. Interrogat, ut doceat; per seniorem namque doctoresEcclesiae: per Joannem vero auditores intelliguntur. Nam praedicatores sancti gloriam animarum sanctarum quibuscumque modis possunt, intimant auditoribus suis; ut mentes eorum ad amorem coelestis patriae accendant. Et dixit mihi. Ii sunt qui venerunt ex magna tribulatione; et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Hic demonstrat non ad electos, qui in hac vita laborant; sed ad eos qui in coelesti vita cum Domino requiescunt, haec pertinere. Non enim sancti de magna tribulatione, sed ad magnas tribulationes perferendas in mundum veniunt, sicut dicit Salomon: Homo ad laborem nascitur, et avis ad volatum (Job. V, 7) . Et Dominus dicit in Evangelio: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam; quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 10) . Et Paulus dicit: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum coelorum (Act. XIV, 21) ; hic enim tempus est tribulationis, illic tempus pacis. Sancti itaque de magna tribulatione veniunt, quia ab hac vita subtracti, ubi tempus tribulationis est, in aeterna quiete collocantur. Laverunt autem stolas suas, quia animas suas in hac vita positi, ab omnibus sordibus peccatorum mundaverunt: primo quidem per baptismum, postea vero per poenitentiam et lacrymas, ac misericordiae opera, et in caeteris bonis operibus. Quae etiam in sanguine Agni dealbatae fuisse dicuntur; quia animae electorum, quae antea erant nigredine peccatorum involutae, per redemptionem sanguinis Christi candorem munditiae assumpserunt.

(Vers. 15.)

(Vers. 15.) Ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus. In conspectu namque Dei sancti Dei assistunt, ac visione ejus indesinenter perfruuntur. Templum vero Dei coelestem patriam, servitium Dei amorem Dei vocat. Quod enim servitium tam acceptabile Deo, quam ut diligatur ex toto corde, totaque virtute? Et quis ita ardenter diligit Deum, sicut illi qui assidue contemplantur faciem ejus? Et qui sedet super thronum, habitat super illos. Thronus Dei sancti Dei sunt, sicut superius diximus. Qui ergo designantur per thronum Dei, ipsi suntsuper quos habitat Deus: habitat vero super sanctos suos Deus, cum eos suo lumine illuminat, circumdat et tuetur.

(Vers. 16.)