The Lantern

Commentary on Revelation · Latin14

CCEL

(Vers. 16.) Non esurient, neque sitient amplius. Cum Dominus dicat in Evangelio: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam; quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6) ; cur hic sancti Dei numquam esurire dicuntur? Sed sicut superius diximus, non ad electos, qui in hac vita commorantur: sed ad eos qui in coelesti beatitudine cum Deo exsultant, hoc pertinere credendum est. Justi namque in hac vita positi, videntes hominum injustitias, esuriunt et sitiunt justitiam, cupientes omnes homines justos esse, sicut ipsi sunt. Esuriunt et sitiunt etiam, ut sua justitia quotidie crescat, esuriunt et sitiunt vitam aeternam. Animae vero sanctorum non esurient neque sitient amplius; quia quod esurierunt, jam percipere meruerunt. Et non cadet super eos sol, neque ullus aestus. Per solem tribulationes quas sancti ab hominibus perferunt, possumus intelligere: per aestum tentationes daemonum, sive voluptates carnales. Et quia sancti in hac vita positi persecutiones iniquorum hominum tolerando vicerunt, tentationes daemonum superaverunt, desideria carnalia in se exstinxerunt, in coelesti beatitudine positi, nullum laborem in perpetuum sentiunt.

(Vers. 17.)

(Vers. 17.) Quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos. Regit Deus sanctos suos, cum voluntates eorum ita disponit, ut nihil velle possint, nisi quod Deus vult. Et deducet eos ad vitae fontes aquarum.Vitae fons Christus est, qui dicit: Ego sum vita (Joan. XIV, 6) . Quod enim sine illo est, mortuum est: quod vero in illo est, vita est. Ad vitae fontem Christus sanctos suos ducit, quia ad semetipsum eos ducit; ut sint unum cum illo. Per aquas eosdem sanctos possumus intelligere; ipse est quippe et fons aquarum, quia ab ipso procedit omnis sanctitas electorum, sicut ipse dixit: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5) .

Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum. Quia tempus flendi hic fuit, tempus ridendi in illa beatitudine erit, sicut Dominus dicit: Beati qui nunc lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5) .

Caput VIII.

(Vers. 1.)

(Vers. 1.) Et cum aperuisset sigillum septimum. Apertio septimi sigilli ad nativitatemChristi pertinet: sed quaerendum nobis est, cur in septimo, non in quinto loco ponatur. In Genesi scriptum est, quia sex diebus fecit Deus cuncta, quae ex coelo et terra originem sumpserunt, septimo autem requievit; et idcirco vocavit diem septimum sabbatum, id est, requiem (Gen. II, 2) . Quae est autem requies nostra, nisi Christus? Non inconvenienter ergo in septimi sigilli apertione nativitas Christi ponitur; quia ipse est requies omnium sanctorum suorum, quae per septimum diem figuratur. Et quia ea quae in nativitate Christi gesta sunt, spiritalem intelligentiam obtinent; septimum sigillum Christus aperuit, cum ea quae per significationem gesta sunt, doctoribus Ecclesiae per inspirationem Spiritus sancti manifestavit. Factum est silentium in coelo quasi media hora. Per silentium pax quae ab Octaviano Augusto, Christo nascente, per universum orbem facta est, designatur. Media autem hora silentium factum est, quia pax quam Ecclesia in initio fidei apud paganos habuit, pauco tempore mansit; nam a Nerone imperatore interrupta est, et Petro Pauloque interfectis, praecepit omnes christianos persequi.

(Vers. 2.)

(Vers. 2.) Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei, et datae sunt illi septem tubae. Ordo istorum septem angelorum in sequentibus est; namsicut praeco ante regem aut principem mittitur, qui ejus adventum annuntiet; ita et Joannes, quia magna erant quae per angelos designabantur, eorum memoriam facere voluit, antequam ad eorum narrationem veniret.

(Vers. 3.)

(Vers. 3.) Et alius angelus venit, et stetit ante altare, habens thuribulum aureum in manu sua: et data sunt ei incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante Dominum. Iste angelus Christum significat: venit autem, quia per incarnationis mysterium in mundo apparuit: per altare autem aureum Ecclesia designatur. Qui ante altare stetisse dicitur; jacebat namque Christus in incredulis, qui eum purum hominem aestimabant: stabat vero cum fidelibus, qui eum Deumverum esse credebant. Ante altare ergo stetit, quia apostolis et caeteris credentibus, ex quibus Ecclesia tunc constabat, quod Deus esset, manifestavit. Per thuribulum vero quod in manu tenebat, corda apostolorum, caeterorumque fidelium demonstrantur. Quod aureum fuisse dicitur, quia corda discipulorum per fidem purificata, et per sapientiam quam a Christo didicerant, erant inaurata. Quod thuribulum in manu tenuisse dicitur, quia corda apostolorum in manu Dei erant, sicut dicit Salomon: Cor regis in manu Dei, quocumque voluerit inclinabit illud (Prov. XXI, 1) . Numquid cor istius Salomonis in manu Dei erat, quando idola adorabat? Numquid cor Antiochi aut Herodis in manu Dei erat? Numquid corda regum sanctos Dei persequentium inmanu Dei erant? In manu diaboli erant, qui ad quaecumque volebat facinora, ea inclinabat: corda vero regum spiritalium, id est, sanctorum in manu Dei sunt; et ideo quocumque voluerit, inclinabit ea.

Sequitur: Et data sunt ei incensa multa. Incensa multa praecepta sunt Evangelii; incensa enim in thuribulo ponuntur, ut calore ignis accepto, flagrantiam odoris sui circumquaque spargant: similiter et Christus doctrinam Evangelii in cordibus discipulorum suorum posuit, qui igne charitatis succensi, odoremfidei suae per omnes gentes sparserunt. Unde et sequitur: Ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est in conspectu Dei. Genera orationum plura sunt; orant namque fideles verbis, Deum deprecantes, ut dimittantur eis omnia peccata eorum: orant et eleemosynas largiendo, sicut dicit Dominus in Evangelio: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 42) . Et in alio loco scriptum est: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccl. III, 33) . Orant etiam dimittendo proximis, quae in eis deliquerunt, sicut Dominus dicit in Evangelio: Si remiseritis hominibus peccata eorum, et Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 15) . Orant nihilominus et praecepta charitatis servando, quemadmodum scriptumest, quia universa delicta operit charitas (Jacob. V, 20) . Ille igitur salubriter orat Deum, qui servat mandata Dei; nihil enim prodest nobis clementiam Dei verbis implorare, et operibus irritare. Super altare ergo aureum de orationibus sanctorum dedit Deus, quando super corda credentium fidem, doctrinam, actusque apostolorum, caeterorumque praedicatorum posuit; ut haberent unde erudirentur et quod imitarentur.

(Vers. 4.)

(Vers. 4.) Unde et sequitur: Et ascendit fumus aromatum de orationibus sanctorum, de manu angeli in conspectu Dei. Per fumum aromatum non solum orationes fidelium, sed et flagrantia bonorum operum designatur, quae ab Ecclesia indesinenter ascendit in conspectu Dei. Qui fumus de manu angeli conscenderedicitur: quia quidquid boni fideles faciunt, operante Deo faciunt, sicut dicit ipse: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV) .

(Vers. 5.)

(Vers. 5.) Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram. Et facta sunt fulgura, voces, et tonitrua, et terrae motus. Per ignem Spiritus sanctus designatur: angelus itaque, id est, Christus thuribulum, id est, corda discipulorum, de igne altaris, id est, de Spiritu sancto implevit; quando post ascensionem suam in coelum, decimo die Spiritu sancto misso de coelo, corda discipulorum implevit, ac scientiam omnium linguarum dedit. Et si per altare Ecclesia designatur, cur Spiritus sanctus antequam daretur, ignis altaris esse dicitur, sicut idem Joannes dicit: Nondum erat Spiritus datus; quia Jesus nondum fuerat glorificatus? Sed Spiritus sanctus antequam daretur, ignis altaris erat; quia per remissionis gratiam jam eum Ecclesia possidebat. Nam Dominus ante passionem suam promisit se Spiritum sanctum daturum discipulis suis; et idem Joannes cum verba Caiphae posuisset dicentis: Expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat, intulit dicens: Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Jesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui dispersi erant, congregaret in unum (Joan. XI, 50-52) . Numquid ii qui in Christum credituri erant, qui per universas gentes dispersi idolis serviebant, filii Dei erant? Erant itaque jam filii Dei per praedestinationem; quia jam praedestinati erant ad vitam aeternam. Congregati sunt vero postea in unum, quando per fidem, quam in baptismate susceperunt, corpori Ecclesiae sunt sociati. Misit ergo angelus ignem, quem in thuribulo posuerat, in terram; quia doctrinam fidei, quam in cordibus apostolorum posuerat, per adventum Spiritus sancti in cordibus Judaeorum, qui per incredulitatem terra erant, per ora apostolorum effudit.

Facta sunt fulgura, voces, et tonitrua, et terrae motus. Per fulgura virtutes quae per apostolos fiebant, per voces praedicatio, per tonitrua autem comminatioignis aeterni designatur: per terrae motus vero conversionem Judaeorum possumus intelligere; conversi sunt namque ad poenitentiam per praedicationem beati Petri, sicut liber Actuum apostolorum narrat: Iis, inquit, auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos: Viri fratres, quid faciemus? Ostendite nobis (Act. II, 37) . Et in sequentibus scriptum est, quia ad hanc primam Petri praedicationem crediderunt ex illis tria millia, postea vero innumerabiles. Hunc ignem, id est, Spiritum sanctum, super nos qui terra sumus, misericordia Domini nostri Jesu Christi effundere dignetur; ut ex carnalibus spiritales efficiamur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.

De Visione Quarta.

Gratia Domini nostri Jesu Christi largiente, de apertionibus septem sigillorum pauca diximus, nunc de cantu tubarum septem angelorum, qui sequitur, aliqua proferamus. Per septem angelos doctores, qui ad erudiendum populum Dei a Deo missi sunt, et mittentur usque ad finem, designantur. Et quia sacramenta divinarum scripturarum doctoribus Ecclesiae perspicacius, Deo inspirante, quam caeteris patuerunt, rationis ordo poscebat, ut post reserationem sigillorum quae apertionem divinarum Scripturarum significat, septem angeli ponerentur, per quos omnes doctores populi Dei designantur, qui scientiam divinarum Scripturarum locupletius perceperunt. Etsicut omne corpus electorum in septem partes divisimus, ita et septem angeli tubis cecinisse visi sunt: per quos omnes doctores populi Dei designantur, quamvis ab eo ordine parumper discrepent. Nam superius per poderem, quae talaris est tunica, et prior in ornamentis Domini ponitur, ut et in sequentibus per primum cornu Agni, justos qui ante diluvium fuerunt, diximus fuisse designatos: per zonam vero auream in corpore Christi, et per secundum cornu patriarchas et caeteros qui ante Legem fuerunt: hic autem per primum angelum doctoresqui ab initio mundi usque ad Legem fuerunt, per secundum doctores Legis designantur.

(Vers. 6)

(Vers. 6) Et septem angeli paraverunt se, ut tubis canerent. Per tubae cantum praedicatio designatur; praedicatores quippe sancti ad hoc semper parati existunt, ut quoscumque possunt, per doctrinam suae praedicationis Deo acquirant.

(Vers. 7.)

(Vers. 7.) Et primus angelus tuba cecinit. Per primum angelum, sicut jam diximus, praedicatores qui ante Legem fuerunt, designantur. Primus ergo angelus tuba cecinit, quia sancti viri qui ante Legem fuerunt, quamvis nullam legem haberent, nisi naturalem, hoc quibuscumque poterant, suasisse credendi sunt, ut Deum creatorem suum timerent atque diligerent, et quod quis pati non vellet, alteri non faceret. Et facta est grando et ignis, mixta sanguine, et missum est in terram. Ea quae septem angelis tubis canentibus facta fuisse visa sunt, in bonam partem, sicut mihi videtur, accipienda sunt: sicut e contrario effusio phialarum septem angelorum, quae sequitur, in malam. Per grandinem igitur quae percutit, verba sanctorum virorum, quae corda pravorum hominum arguendo percutiebant, designantur. Quae ignem et sanguinem permixtum habuisse describitur: per ignem Spiritus sanctus designatur, qui in sanctis inhabitans suis, minister verborum eorum exstitit: per sanguinem vero Christus intelligitur, qui et a Patribus saepe praedictus est, et eorum actibus praefiguratus: terra autem saeculi homines peccato subditos demonstrat.

Et tertia pars terrae combusta est . . . . et omne fenum viride combustum est. Per tertiam partem terrae eos, qui per doctrinam et exempla bonorum hominum salvi facti sunt, debemus intelligere: qui igne timoris Dei atque amoris quidquid pravi in se fuit, combusserunt atque deleverunt. Arbores vero illos, qui principatum inter eos tenuerunt, significant: ex quibus multi per doctrinam et exempla bonorum hominum salvi facti sunt (Gen. XX, 17) , sicut Abimelech per Abraham et per Job tres amici ejus (Job. XLII, 8) . Per fenum autem viride, quod omne combustum esse dicitur, ii designantur, qui et superius per tertiam partem terrae et arborum quae combusta est, id est, electi, qui eo tempore fuerunt; fenum namque viride difficile accenditur, aridum vero facile consumitur.Per fenum vero viride electi, per aridum autem reprobi designantur. De hoc arido feno propheta dicit: Vere fenum est populus. Exsiccatum est fenum, et cecidit flos: verbum autem Domini manet in aeternum (Esai. XL, 7) ; per fenum igitur viride, ii qui fide erant viridi designantur, qui omne quod in se reprobum fuit, igne charitatis combusserunt.

(Vers. 8.)