The Lantern

Commentary on Revelation · Latin15

CCEL

(Vers. 8.) Et secundus angelus tuba cecinit. Per secundum angelum Moyses et caeteri Legis doctores designantur. Et ecce tamquam mons magnus igne ardens, missus est in mare. Per montem magnum lex Moysi designatur, quae propter gravitatem ponderissui monti assimilatur; et propter spiritalem intelligentiam, quae in Lege refulgebat, igne ardere dicitur. Ipse vero Hebraicus populus propter magnitudinem scelerum per mare designatur.

(Vers. 9.)

(Vers. 9.) Et facta est tertia pars maris sanguis, et mortua est tertia pars creaturae, quae habebat animas in mari, et tertia pars navium interiit. Omnis remissio in Lege sanguinis effusione atque aspersione fiebat; unde et Moyses populum sanguine aspersit, dicens: His est sanguis Testamenti, quod mandavit ad vos Deus (Hebr. IX, 20) . Sed et Aaron et filios ejus, ut mundi efficerentur ad offerendas hostias Deo, idem Moyses sanguine aspersit, nec sine sanguinis effusione remissio esse poterat (Exod. XXIV, 8) . Per tertiam ergo partem maris electi qui eo tempore fuerunt, designantur:per sanguinem vero in hoc loco remissionem peccatorum possumus accipere. Tertia igitur pars maris in sanguinem versa est; quia electi qui eo tempore fuerunt per observationem Legis a peccatis suis mundari meruerunt. Tertia vero pars creaturae, quae habebat animas in mari, et mortua fuisse dicitur, eamdem significationem habet, quam et tertia pars maris quae in sanguinem versa est. Per mare autem, sicut jam diximus, multitudo peccatorum designatur: pisces vero cum ab aquis subtrahuntur, animas amittunt. Electi ergo quamdiu in aquis vitiorum suorum versantur, animas marinas habent, peccatorum videlicet tenebris involutas; cum vero aut per baptismum, aut poenitentiam ab aquis vitiorum extrahuntur, animas pristinas quasi amittunt, cum exmalis boni efficiuntur, moriunturque diabolo, ut vivant Deo. Tertia igitur pars piscium animas emiserunt, quia electi qui eo tempore fuerunt, per observationem Legis mortui sunt peccato, et coeperunt vivere Deo. Per naves autem, quae aquas sub se habent, illisque supereminent, principes gentis illius designantur. Tertia vero pars quae interiit, eos designat, qui ex eis justi fuerunt juxta illum sensum, quem diximus; eo quod interierint et mortui sint peccato, et vixerint Deo.

(Vers. 10.)

(Vers. 10.) Et tertius angelus tuba cecinit, et cecidit de coelo stella ardens tamquam facula. Eamdem significationem habet stella quam et angelus; significat namque prophetas: sed quaerendum nobis est, quomodo de coelo in terram cecidisse dicatur. Sanctiin coelum quodammodo conscendunt, cum eos amor divinus ad coelestia contemplanda elevat: cadunt in terram, cum eos amor proximorum ad ima retrahit; ut praedicatione sua peccantes ad viam veritatis reducant; facula vero accenditur, ut tenebras noctis depellat. Verba igitur prophetarum faculae fuerunt, quia tenebras peccatorum a mentibus hominum fugaverunt. Possumus etiam per ignem faculae Spiritum sanctum intelligere, quo inflammati prophetae, et multos ab iniquitatibus correxerunt, et quae ventura erant, praedixerunt. Et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum. Per flumina et fontesduodecim tribus cum suis familiis designantur: per tertiam vero partem ii, qui ex eis ad vitam aeternam praescripti erant, figurantur. Cecidit ergo stella in tertiam partem fluminum, quia illi doctrinam prophetarum acceperunt, et in cordibus suis plantaverunt, qui ad vitam aeternam praedestinati erant.

(Vers. 11.)

(Vers. 11.) Et nomen stellae dicitur absinthium. Absinthium valde est amarum: per absinthium igitur comminationes prophetarum designantur, quas populo peccanti ingerebant, praedicentes eis quod nisi poenitentiam agerent, in praedam et in captivitatem hostibus suis darentur; et quod si nec sic poeniterent, morte perpetua damnarentur. Et facta est tertia pars aquarum in absinthium. Illi amaritudinem poenitentiae per comminationes prophetarum assumpserunt,quos superius per tertiam partem aquarum diximus fuisse designatos, id est, electi. Et multi homines mortui sunt de aquis, quia amarae factae sunt. Illis namque amaritudo poenitentiae mortem intulit, qui salvi esse meruerunt; mortui sunt enim secundum id quod mali erant, et vixerunt secundum id quod boni esse coeperunt.

(Vers. 12.)

(Vers. 12.) Et quartus angelus tuba cecinit. Quartus angelus Christum et apostolos ejus significat. Et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum; ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret tertia pars, et noctis similiter. Sol, luna, et stellae ad unam rem pertinent; nam per solem populus Judaeorum, per lunam vero Synagoga, per stellas autem principes sacerdotum et pharisaei designantur.Sed si obscurationem solis et lunae atque stellarum ad eos, qui in Christum noluerunt credere, transferre voluerimus, ordo superior perturbabitur. Superius enim combustionem terrae tertiae partis, quae sub cantu tubae primi angeli facta esse dicitur, conversionem tertiae partis maris in sanguinem, quae sub cantu tubae secundi angeli facta fuisse visa est, conversionem nihilominus tertiae partis aquarum in absinthium, quae sub cantu tubae tertii angeli facta fuisse legitur, in bonam partem accipiendam esse demonstravimus; ideoque ad electos pertinere. Consequens est ergo ut percussionem solis et lunae atque stellarum in bonam partem interpretemur. Per tertiam itaque partem solis, quae percussa, id est, obscurata est, ii qui ex populo Judaeorum in Christumcrediderunt, designantur; obscurati sunt namque impiis Judaeis, sed refulserunt in conspectu Dei. Similiter et per tertiam partem lunae atque stellarum quae obscurata est, ii qui ex archisynagogis atque sacerdotibus et ex pharisaeis in Christum crediderunt, designantur; quia et ipsi propter lumen verum, id est, Christum, quem perceperunt, obscurati sunt eis, quorum mentis oculos diabolus obcaecaverat, ne in Christum crederent; nam claritas solis lippientes oculos obcaecat magis, quam illuminat. Possumus vero per tertiam partem diei apostolos, per tertiam autem partem noctis eos qui ex gentibus crediderunt,intelligere. Obscurati sunt namque eis apostoli, qui eorum doctrinam non solum spreverunt, sed etiam ipsos usquequaque persecuti sunt. De hac eorum obscuratione Dominus dicit: Trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis. Et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum (Luc. XXI, 16) .

(Vers. 13.)

(Vers. 13.) Et vidi et audivi vocem unius aquilae volantis per medium coelum, dicentis voce magna: Vae, vae, vae, habitantibus in terra a vocibus trium angelorum, qui erant tuba canituri. Per coelum in hoc loco Ecclesia designatur: aquila vero Christum et apostolos ejus demonstrat. Aquila ergo per medium coelum volabat et clamabat; quia Christus primum perJudaeam, apostoli vero ejus per universas gentes Evangelium praedicaverunt: quas etiam persecutiones ab adversariis Ecclesiam esse passuram multis modis praedixerunt. Ideoque tria vae posuit, ex quibus primum ad haereticos pertinet, qui Ecclesiam Dei multis modis impugnare eonati sunt: secundum ad paganos, qui eamdem Ecclesiam Dei persecuti sunt, maximamque fidelium multitudinem interfecerunt: tertium ad antichristum, qui populum Dei in fine mundi debellaturus est. Nec putare debemus quod tria vae ad electos pertineant, qui diversas calamitates ab impiis pertulerunt: sed potius ad eosdem impios, qui easdem calamitates intulerunt. Unde et, Vae, vae, vae, habitantibus in terra dicit; impii namque qui nihil aliud quam terram quaerunt, habitatoresterrae jure vocantur: justi autem qui coelestia semper desiderant, coeli habitatores recte vocantur, sicut dicit apostolus Paulus: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20) .

Caput IX.

(Vers. 1.)

(Vers. 1.) Et quintus angelus tuba cecinit. Quintus angelus defensores Ecclesiae orthodoxae fidei designat: tuba cecinerunt, quando pro defensione fidei omnibus modis laboraverunt. Et vidi stellam de coelo cecidisse in terram. Per stellam haeresiarchae designantur; quia sicut stellae in coelo refulgent, ita et isti antequam caderent, doctrina et sapientia refulgebant in Ecclesia. De coelo in terram cecidit, quia ab Ecclesia praecisi, corpori reproborum, qui per terram designantur, sociati sunt. Sed quaerendum nobis est, cur primum haereticos, quiper stellam et locustas designati sunt, posuerit; et postea persecutores, qui designantur per equites loricatos, de quibus in sequentibus in cantu tubae sexti angeli dicturus est. Quia antequam imperatores Romanorum Ecclesiam Dei persequi instituissent, haeretici esse coeperunt, sicut Nicolaus, qui temporibus apostolorum exstitit, et multi alii. Et data est illi clavis putei abyssi (Act. VI, 5) . Per clavem liberum arbitrium haereticorum, quod habuerunt in malo, designatur; perabyssum vero corda eorum: per puteum autem eorum ora designantur. Data est igitur haereticis clavis putei abyssi, quia permisit Deus haeresesesse, sicut dicit apostolus Paulus: Oportet haereses esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant inter vos (I Cor. XI, 19) .

(Vers. 2.)

(Vers. 2.) Et aperuit puteum abyssi. Stella quae de coelo cecidit, puteum abyssi aperuit; quia haeretici ad proferenda mala, quae in cordibus eorum latebant, ora sua aperuerunt. Et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnae. Per fumum doctrina haereticorum designatur; quia sicut fumus vento impulsus cito evanescit, ita et doctrina haereticorum per doctrinam sanctorum Patrum velut fumus evanuit: per fornacem vero saepe corda impiorum designantur, sicut dicit propheta: Velut clibanus ardens corda eorum (Ose. VII, 4) .

Et obscuratus est sol et aer de fumo putei. Per solemsaepe Christus intelligitur, in hoc autem loco membra ejusdem, id est, praedicatores sancti designati sunt: per aerem vero populus fidelis, qui eis subjectus erat. Sed quomodo electi obscurati sunt, quos pravitas haeretica decipere non valuit? Sed obscurati sunt eis, quos haeretici decipere potuerunt, qui et in sequentibus per locustas designantur: verum claritas eorum caeteris fidelibus latere non potuit, sicuti nec lucerna sub modio abscondi potest.

(Vers. 3.)

(Vers. 3.) Et de fumo exierunt locustae in terram. De fumo, id est, de doctrina eorum qui haeresiarchae appellati sunt, magna multitudo haereticorum generata est. In terram exierunt, quia a societate electorum separati, eis qui terra vocantur, id est, infidelibusconjuncti sunt. Et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terrae. Saepe Deus dicitur dedisse, quod permittit; permittit enim Deus impiis male agere, ut ex eorum malis bona operetur. Per scorpiones vero possumus daemones accipere; quia sicut scorpiones dum non praevidentur, corpora hominum suo veneno inficiunt et exstinguunt: ita et daemones incautis hominibus venena malarum persuasionum ingerunt, et dum ad perpetranda scelera pertrahunt, eorum animas veneno suae malitiae infectas occidunt. Potestas ergo locustarum, id est, haereticorum, similis est potestati scorpionum, id est, daemonum; quia sicut daemones in hoc semper insistunt, ut quoscumque possunt decipiant: ita et haeretici tota virtute laborabant, ut quoscumque possent,in foveam suae perditionis demergerent.

(Vers. 4.)

(Vers. 4.) Et praeceptum est illis, ne laederent fenum terrae, neque omne viride, neque omnem arborem. Quod significat fenum terrae, hoc et omne viride; nam sicut superius (Sup. c. 8) sub cantu tubae primi angeli per omne fenum viride, quod combustum esse dicitur, electi qui primis temporibus fuerunt, designantur: ita et hic per fenum terrae, et omne viride fidelis populus est designatus: per arbores vero doctores Ecclesiae designantur. Prohibiti sunt ergo haeretici, ne laederent fenum terrae, neque omne viride, neque omnem arborem; quia non permisit Deus, uteos qui viriditatem fidei habebant, id est, qui fidem quam profitebantur, operibus implebant, neque sanctos praedicatores, qui non erant spinae vel tribuli, ex quibus neque uvae, neque ficus colliguntur; sed potius arbores bonorum operum fructus ferentes, ex quibus fideles populi reficiebantur, haeretici deciperent; unde et sequitur: Nisi homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis. Quid est autem signum Dei, nisi charitas, de qua idem Joannes loquitur, dicens: Deus charitas est (I Joan. IV, 8) ? Possumus vero per frontes, quae qualitates mentium saepissime demonstrant, corda reproborum intelligere. Illi ergo facile ab haereticis decipiebantur, qui signum Dei vivi, id est, charitatem in cordibus suis non habebant.

(Vers. 5.)

(Vers. 5.) Et praeceptum est illis, ne occiderent eos. Quod dicit, praeceptum est illis, videtur mihi ad daemones pertinere; tanta est enim nequitia daemonum, ut si hoc Deus permisisset, statim ut homo mortale facinus admisisset, eum interficerent: sed exspectat Deus homines impios, ut aliquando per poenitentiam ad eum redeant et salventur, sive ut justi per eos probentur. Nam et Psalmista, cum de impiis loqueretur, precabatur dicens: Ne occidas eos, ne quando obliviscantur populi mei (Ps. LVIII, 12) . Et in Judicum libro scriptum est, quia dimisit Deus Chananaeos et Philistaeos; ut in eis experiretur Israel, et haberent scientiam certandi cum hostibus (Jud. III, 1, 2) . Praecepit ergo Deus, id est, non permisit ut exterminarentur, sive omnes haeretici, sive omnes impii; uthaberent justi per quos probarentur, sicut aurum quod probatur per ignem.

Unde et sequitur: Sed ut cruciarentur mensibus quinque. Per menses quinque omne tempus vitae praesentis, quod in quinque aetatibus consistit, possumus intelligere. Prima namque aetas est infantia, secunda pueritia, tertia adolescentia, quarta juventus, quinta senectus; quamvis beatus Gregorius, ut cum sex aetatibus mundi aetates hominum conformaret, senectutem in duas partes diviserit . In quinque ergo mensibus, id est, in omni tempore vitae praesentis non solum haeretici, sed et omnes impii cruciantur. Nam velint nolint, cum ad memoriam mortem poenamque quae mortem sequitur, reducunt; quamvis de prosperitatibus saeculi videantur exsultare, cruciantur tamenintrinsecus, eo quod sciant se pro sceleribus suis aeternaliter esse cruciandos. E contrario justi, quamvis extrinsecus diversis modis affligantur; intrinsecus tamen de spe coelestis gloriae, ad quam se perventuros credunt, exsultant. Possumus etiam per quinque menses omne tempus hujus mundi intelligere; primus namque mensis est ab origine mundi usque ad diluvium, secundus a diluvio usque ad Moysen, tertius a Moyse usque ad David, quartus a David usque ad Christum, quintus a Christo usque ad consummationem saeculi. In iis ergo quinque mensibus omnes fabricatores errorum cruciantur, sive eo modo quosuperius diximus, sive quod falsas adinventiones suas vident a veritate superari.

Et cruciatus eorum ut cruciatus scorpii, cum percutit hominem. Diximus superius per scorpiones daemones esse designatos; nam sicut scorpio corpus aculeo vulnerat, ut per vulnus venenum intromittat, per quod hominem interficiat; ita et diabolus aut ira, aut superbia, aut libidine, aut aliqua delectatione carnali mentem vulnerat, ut per hoc venenum suae malitiae infundat, animamque interficiat. Cruciatus ergo locustarum similis esse cruciatui scorpii dicitur; quia haeretici imitantes patrem suum diabolum, per lenia verba atque composita mentes hominum imperitorum vulnerabant, venenumque sui erroris infundentes, eorum animas necabant. Possumus quippeper cruciatum animarum interfectionem intelligere.