The Lantern

Commentary on Revelation · Latin16

CCEL

(Vers. 6.)

(Vers. 6.) Et in diebus illis quaerent homines mortem, et non invenient eam: et cupient mori, et fugiet mors ab eis. Haec sententia ad electos pertinet. In diebus illis, id est, in diebus quibus Evangelii gratia per universum mundum refulget, quaerent homines mortem. Quaerebat Paulus mortem persequendo Ecclesiam Dei, et non invenit eam; quia Christus qui est murus impenetrabilis, se illi objiciens, a morte quam quaerebat, ad vitam, quae est ipse, violenter reduxit. Fuerunt et alii multi, qui quaesierunt mortem aut Ecclesiam Dei persequendo, aut caetera mala exercendo: sed fugit mors ab ipsis, quia per praedicationem sanctorum ad vitam sunt revocati. Nos etiam quosdam vidimus, qui quaesieruntmortem, et non invenerunt eam; et cupierunt mori, et fugit mors ab eis. Scimus enim quosdam fuisse, qui amplius quam oportebat saeculum diligentes, multo tempore, multisque modis laborassent, ut divites fierent, cupientes delitiose vivere, et carnis suae desideria perficere : sed cum ad id quod optabant, pervenire non possent, respuentes saeculi falsa promissa, ad divitias coelestes acquirendas se contulerunt, atque ad earum perceptionem, sicut credimus, bonis operibus insistendo, pervenire meruerunt. Vidimus nihilominus quosdam monasteria reliquisse, et ad saeculum transisse, et in servitio quorumdam hominum potentium se tradidisse; ut terrenas divitas atque possessiones, quas per se habere non poterant, eorum suffragiis obtinerent: sedcum ad id quod desiderabant, pervenire non possent, saeculum reliquisse, et ad monasteria sua rediisse, atque in bonis operibus vitam terminasse. Ii ergo quaesierunt mortem, et non invenerunt eam; et cupierunt mori, et fugit mors ab eis. De talibus Dominus sub specie Hierusalem ad prophetam loquitur, dicens: Ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet. Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos: quaeret, et non inveniet eos (Ose. II, 6) . Amatores nostri sunt desideria carnalia: amatores nostros sequimur,quando in hoc laboramus, ut divitiarum possessores efficiamur, ut habeamus unde desideria carnalia expleamus. Amatores nostros sequimur, et non apprehendimus, quando misericordia Dei impediente, ad hoc quod inutiliter desideramus, pervenire non possumus.

(Vers. 7.)

(Vers. 7.) Et similitudines locustarum similes equis paratis in praelium. Per equos saepe praedicatores sancti designantur, sicut Habacuc propheta in cantico suo loquitur, dicens: Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum (Habac. III, 15) . Viam fecit Deus in mari equis suis, in luto aquarum multarum, quando initio fidei pacem mundo largitus est; ut apostoli ejus per universas gentes, quae per mare et lutum designatae sunt possent discurrere, et seminafidei spargere. Equi ergo Dei ad praelium parabantur, quando praedicatores sancti et verbo et virtutibus ad hoc armabantur; ut genus humanum de potestate diaboli eruerent. Locustae vero similes equis paratis in praelium esse dicuntur; quia sicut praedicatores sancti tota virtute laborabant, ut quoscumque possent, de laqueis diaboli eriperent: ita et haeretici ad hoc semper armabantur, ut quoscumque possent decipere, in baratrum suae damnationis involverent. Et super capita earum tamquam coronae similes auro. Saepe per aurum sapientia designatur, sicut superius jam diximus: per coronas locustarum sapientia saecularis ostenditur. Coronae igitur locustarum aurum ipsae non erant, sed similitudinem auri habebant; quia sapientia saecularis, in qua haeretici maxime confidebant,aurum non erat, id est, sapientia; sed potius stultitia, sicut dicit apostolus Paulus: Sapientia hujus saeculi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19) .

Et facies earum, sicut facies hominum. Homo rationale est animal: per faciem vero hominum divinarum Scripturarum scientiam intelligere possumus, quam haeretici habere studebant, ut per eam facilius simplices quosque deciperent. Locustae igitur facies hominum habere videbantur, sed similitudo erat non veritas; quia haeretici videbantur quidem scientiam habere divinarum Scripturarum: sed procul a veritate distabant, quia eam non recte intelligebant.

(Vers. 8.)

(Vers. 8.) Et habebant capillos sicut capillos mulierum. Per capillos qui sine sensu praeciduntur, possumus maximam multitudinem stultorum intelligere,qui ab haereticis facile decipiebantur; quia sicut capilli absque injuria praeciduntur, ita et isti ab Ecclesia sine aliquo dispendio praecisi sunt. Per mulieres vero diversas Ecclesias possumus intelligere. Habebant igitur locustae capillos sicut capillos mulierum; quia sicut sanctae Ecclesiae Dei habebant turmas suas, quae certis temporibus ad divina officia celebranda confluebant: ita et haeretici habebant populos insanos, qui in diversis locis conveniebant, non ad mysteria divina, sed ad diabolica celebranda. Et dentes earum sicut leonum erant. Officium dentium est, ut quidquidintra se ceperint, terendo consumant, et in foveam ventris demergant. Possumus ergo per leones et dentes persecutores Ecclesiae intelligere: per leones quidem principes: per dentes autem eos, qui eorum imperio sanctos Dei laniabant. Dentes igitur haereticorum sicut leonum erant; quia sicut pagani Ecclesiam Dei persequebantur, et quoscumque poterant, terroribus atque cruciatibus in perditionis voraginem implicabant; ita et haeretici quosdam potentes homines sibi sociantes, Ecclesiam Dei persecuti sunt, multosque more dentium minis et impressionibus afflictos, in ventrem suae malitiae demerserunt.

(Vers. 9.)

(Vers. 9.) Et vox alarum earum, sicut vox equorum multorum currentium in bellum. Possumus per alas verba haereticorum intelligere; quia sicut alae a terraaves sublevant, ita haeretici suis eloquiis extollebantur: per equos vero praedicatores designantur, sicut superius jam diximus. Vox igitur alarum locustarum erat sicut vox equorum multorum currentium in bellum; quia sicut praedicatores sancti voces praedicationum emittebant, cum pergerent ad bellum contra diabolum, ut genus humanum de potestate ejus liberarent: ita et haeretici circumquaque discurrebant, falsam doctrinam spargendo; ut quoscumque possent, deciperent, et diabolo subjugarent.

(Vers. 10.)

(Vers. 10.) Et habebant caudas similes scorpionum, et aculei erant in caudis earum. Isaias propheta dicit quia propheta docens mendacium, cauda est (Esai. IX, 15) . Haeretici ergo qui propter notitiam divinarum Scripturarum prophetas se esse aestimant, non inconvenientercaudis scorpionum assimilantur, quia eorum doctrina falsa erat, et venenosa, unde et aculeos in caudis habuisse dicuntur. Per aculeos namque blasphemiae, quas in divinis Scripturis intermiscebant, designantur. Et sicut scorpio innoxius esset, si aculeus deesset; ita et doctrina haereticorum bona esset, si hanc blasphemiis non foedarent. Potestas earum nocere hominibus mensibus quinque. Quid sint menses quinque superius dictum est.

(Vers. 11.)

(Vers. 11.) Et habebant super se regem angelum abyssi, cui nomen Hebraice Abaddon, Graece Apollyon, et Latine habet nomen Exterminans. Certum est omnibus haereticorum principem esse diabolum, sicut Dominus dicit ad Job: Ipse est enim rex super omnes filios superbiae (Job. XLI, 25) ; unde et exterminatorvocatur, eo quod exterminator sit totius bonitatis.

(Vers. 12, 13.)

(Vers. 12, 13.) Vae unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo vae. Et sextus angelus tuba cecinit. Per sextum angelum martyres designantur: sextus angelus tuba cecinit, quia martyres Christi doctrinam fidei infidelibus propinaverunt. Et audivi vocem unam ex cornibus altaris aurei, quod est in conspectu Domini, dicentem sexto angelo. Per altare aureum, sicut superius jam diximus, Ecclesia designatur. Quatuor ergo cornua altaris quatuor evangelistas demonstrant: vocem ergo unam ex quatuor cornibus altaris aurei audisse se dicit; quia una est fides, una doctrina quamquatuor libri Evangeliorum docent.

(Vers. 14.)

(Vers. 14.) Quid autem haec vox sexto angelo dicat, manifestat subdendo: Vade, et solve quatuor angelos, qui alligati sunt in flumine magno Euphrate. Primum dicamus quid sint quatuor angeli, quid vincula, quid Euphrates; et postea cur sexto angelo praecipiat Evangelium, ut solvat quatuor angelos, diligentius investigabimus. Nam sicut superius (Cap. 7) in apertione sexti sigilli quatuor angeli super quatuor angulos terrae stetisse visi sunt, tenentes quatuor ventos terrae; ne flarent super terram, neque in ullam arborem: ita et hic sub cantu tubae sexti angeli quatuor angeli in flumine magno Euphrate alligati esse referuntur. Eamdem ergo significationem habent quatuor angeli isti, quam et illi;significant enim quatuor regna, Assyriorum videlicet, Persarum, Macedonum, atque Romanorum. Et quia potestas quatuor regnorum, sicut superius diximus, ad Romanos secesserat, per quatuor angelos in hoc loco Romani designantur: per Euphraten vero hic mundus intelligitur. Quid sint ergo vincula quatuor angelorum, superius manifestat; nam supra scriptum est, quia vidit Joannes angelum descendisse de coelo, habentem signum Dei vivi: et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terrae et mari, dicens: Nolite nocere terrae, et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum (Apoc. VII, 2, 3) . Per angelum qui habebat signum Dei vivi Christum diximus fuisse designatum: vincula igitur quatuor angelorum verba sunt Domini,non quod Dominus praeceperit persecutoribus, ut a persecutione cessarent, donec semina fidei per omnes gentes spargerentur: sed quod potestate fecit, hoc dicitur verbis praecepisse. Romani namque ante adventum Christi a caedibus et rapinis atque effusione sanguinus generis humani nullo modo satiari poterant. Veniens vero Christus in carne pacem mundo largitus est, et Romani qui ab effusione sanguinis generis humani manus cohibere non poterant, pace ligati sunt, atque ab effusione sanguinis prohibiti sunt. Praecepit ergo vox, quae processit a quatuor cornibus altaris aurei, sexto angelo qui habebat tubam, ut solveret quatuor angelos; quia doctrina Evangelii hoc praecepit praedicatoribus verbi Dei, ut nullis minis, nullis terroribus hominum impiorumterreantur; ut cessent ab officio praedicationis, sicut Dominus dicit in Evangelio: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28) . Imperatores quippe Romanorum et caeteri principes terrae, cum viderent religionem christianam quotidie augeri, et culturam idolorum evacuari, interminati sunt mortem omnibus qui Christum colerent aut praedicarent. Sextus ergo angelus, id est, martyres, quatuor angelos, id est, persecutores suos quasi solverunt; cum propter insuperabilem evangelizandi constantiam ad persequendos eos se armaverunt.

(Vers. 15.)

(Vers. 15.) Unde et sequitur: Et soluti sunt quatuor angeli, qui parati erant in horam, et diem, et mensem, et annum, ut interficerent tertiam partem hominum. Soluti sunt quatuor angeli, quia impii homines, pace abjecta, manibusque solutis, quas pax alligaverat, persecuti sunt populum Dei. Quod autem dicit: Parati erant, impiorum hominum voluntatem demonstrat; quia antequam tempus persecutionis veniret, voto parati erant, ut populum Dei interficerent. Sane tertia pars hominum, ut superius dictum est, electos significat. Porro quod in horam et diem, et mensem, et annum, quatuor angeli, ut interficerent tertiam partem hominum, parati esse dicuntur, possumus ad omnes impios, qui ab initio mundi fuerunt, et erunt usque in finem, referre. Per horamquippe tempus ab initio mundi usque ad diluvium, per diem autem tempus a diluvio usque ad Legem, per mensem vero tempus sub Lege, per annum autem tempus sub gratia designatur. In iis ergo quatuor temporibus semper reprobi persequuntur electos.

(Vers. 16.)

(Vers. 16.) Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia, audivi numerum eorum. Qui designantur per quatuor angelos, ipsi et per equestrem exercitum, videlicet persecutores Ecclesiae. Exercitus autem persecutorum equestris esse dicitur; quia sicut habet Deus equos suos, id est, sanctos praedicatores, qui eum per universum mundum deportaverunt; ita habet diabolus equos suos, id est, omnes impios, super quos sedet, et ad perpetranda diversa scelera impellit. Qui vicies millies dena milliaesse dicuntur; per finitum namque numerum persecutorum innumerabilis multitudo exprimitur.

(Vers. 17.)

(Vers. 17.) Et ita vidi equos in visione: et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas. In hoc loco per equos insani populi, per sessores autem equorum principes terrae designantur: per loricas vero, quae ictus gladiorum a se repellunt, duritia cordium reproborum designatur, quae ad corda eorum gladium spiritus, quod est verbum Dei, accedere non sinit. Quae loricae igneae, hyacinthinae, et sulphureae esse dicuntur. Per ignem plane crudelitas mentis persecutorum: per hyacinthum qui coeli figuram habet, honor deitatis quem diis suis deferebant, designatur: per sulphur vero quod fetet, blasphemiae quas in Christum proferebant,designantur. Persecutores igitur loricas igneas et hyacinthinas atque sulphureas habuisse dicuntur; quia partim propter incredulitatem mentis corda sua induraverant, ut non solum in Christum non crederent, sed etiam servos ejus persequerentur: partim propter defensionem falsorum deorum, partim propter blasphemias quas in Christum proferebant, dicentes eum magum fuisse et seductorem. Et capita equorum erant tamquam capita leonum. Per capita equorum imperatores Romanorum designantur quia capita esse videbantur omnium persecutorum, qui etiam propter insatiabilem rabiem leonibus acsimilantur. Et de ore eorum procedit ignis et fumus et sulphur. Per ignem impia praecepta imperatorum designantur, quibus populus Dei interfici jubebatur: per fumum vero honor deitatis, quem diis suis deferre jubebant. Et recte per fumum idololatriae falsitas designantur, quia sicut fumus a facie venti evanescit, ita et cultura idolorum in conspectu praedicationis evangelicae deperiit: per sulphur autem, sicut supra dictum est, blasphemiae, quas Christo ingerebant, designantur.

(Vers. 18.)

(Vers. 18.) Ab his tribus plagis interfecta est tertia pars hominum; id est, multitudo martyrum: per ignem videlicet, fumum, ac sulphur, quae procedebant de ore ipsorum. Procedebat quippe ignis de ore ipsorum, id est, jussio impiissima, qua praecipiebantut sancti Dei martyres interficerentur: procedebat et fumus, quia praecipiebant ut honor deitatis ab omnibus hominibus diis suis impenderetur: procedebat et sulphur, id est, blasphemiae in Christum, praecipientes ut religio christiana funditus de mundo exstingueretur.