The Lantern

Commentary on Revelation · Latin17

CCEL

(Vers. 19.)

(Vers. 19.) Potestas enim equorum in ore ipsorum est, et in caudis eorum. Superius capita equorum, ut leonum esse dicuntur: in ore vero leonum dentes consistunt, quibus conterunt et dilaniant omnia, quae ceperint. Possumus itaque per dentes carnifices intelligere, qui in ore leonum, id est, in potestate persecutorum positi, eorum imperio diversis cruciatibus corpora sanctorum cruciabant. Corpora igitur sanctorum persecutores in ore, id est, in potestatehabebant, sed animas non habebant, sicut Dominus dicit in Evangelio: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28) . Et ideo potestas persecutorum tantummodo in ore erat; quia corpora sanctorum in potestate habebant, sed animas non habebant: occidere poterant, quos vincere non valebant. Per caudas vero philosophorum atque poetarum doctrina designatur. Nam caudae eorum similes serpentibus, habentes capita, et in iis nocent. Recte doctrina philosophorum serpentibus assimilatur, quia plena erat venenis mendaciorum. Qui serpentes capita habere dicuntur, quia omnes errores gentilium proprios habebant auctores. Potestas ergo equorum in caudis eorum erat, quia persecutores Ecclesiae per doctrinam philosophorumvolebant evertere religionem christianam.

(Vers. 20, 21.)

(Vers. 20, 21.) Et caeteri homines qui non sunt occisi in iis plagis, neque egerunt poenitentiam ab operibus manuum suarum; ut non adorarent daemonia et simulacra aurea et argentea, et aerea, et lapidea, et lignea; quae neque videre possunt, neque audire, neque ambulare: et non egerunt poenitentiam ab homicidiis suis, neque a veneficiis suis, neque a fornicatione sua, neque a furtis suis; subauditur, perierunt. Tertia igitur pars, quae interfecta est, salva facta est, id est, electi, ex quibus multi pro Christi nomine interfecti sunt: reliqui libentissime occumberent, si necessitasexegisset. Caeteri vero, id est, pagani, qui in Christum credere noluerunt, ut agerent poenitentiam ab iniquitatibus suis, perierunt.

Caput X.

(Vers. 1.)

(Vers. 1.) Et vidi alium angelum fortem descendentem de coelo, amictum nube, et iris in capite ejus. Quia superius adversitates Ecclesiae narra verat, quae ab haereticis et paganis passa est; restat ut de prosperitate ejus, qualiter inter persecutiones creverit, narret. Constat namque Ecclesiam in persecutionibus crevisse, et quanto amplius opprimebatur, tanto amplius confortabatur, et crescebat: sicut de filiis Israel in figura ejusdem Ecclesiae scriptum legimus, qui quanto amplius ab Aegyptiis opprimebantur, tanto amplius multiplicabantur. Angelus fortis Dominum nostrum Jesum Christumdesignat, de quo dicit Psalmista: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio (Psal. XXIII, 8) . Qui descendens de coelo amictus nube esse dicitur; quia Dominus noster veniens in mundum, carnem quae per nubem designata est, induit; ut per carnis assumptionem se hominibus conformaret, quos redimere veniebat. Per irim vero ejus misericordia designatur, sicut superius diximus: per caput autem ejus divinitas in hoc loco intelligitur. Irim in capite habebat, quia ejus divinitas ante incarnationem suam tantam misericordiam assumpserat, ut homo fieri pro hominibus non dedignaretur, et ad ultimum pessima morte damnari. Et facies ejus erat sicut sol. Saepe per solem Dominus designatur; quia sol omnes creaturas visibiles suo splendore atquepulchritudine antecedit: sed quae creatura poterit comparari suo creatori? Verum per figuras visibiles saepe invisibilia demonstrantur. In corde igitur electorum Christus sol est, quem cernere per spem nullo modo desistunt, et ad hujus pulchritudinem intuendam perventuros esse se credunt. Et pedes ejus tamquam columna ignis. Per columnam ignis Ecclesiam possumus accipere; sive quia Spiritu sancto ignita resplendet, sive quia amore Dei atque proximi indesinenter ardet. Per duos vero pedes duos populos intelligere debemus. Ex duobus ergo pedibus una columna efficitur; quia ex duobus populis, ex Judaeis videlicet atque gentibus, una Ecclesia Dei fabricatur. Possumus etiam per duos pedes duo Testamenta intelligere, sicut in sequentibus plenius demonstrabimus. Nec discordat a sensu superiori, eo quod vetus Testamentum Judaeis, novum autem gentibus specialiter traditum sit.

(Vers. 2.)

(Vers. 2.) Et habebat in manu sua libellum apertum. Hic Liber superius septem sigillis signatus fuisse describitur; sed de ejus apertione, Domino largiente, aliqua diximus. Libellum igitur apertum in manu sua Dominus noster Jesus Christus tenere visus est; quia sensus divinarum Scripturarum doctoribus Ecclesiae ipse aperuit. Et posuit pedem suum dexterum super mare; sinistrum autem super terram. Per pedem dextrum, sicut diximus, novum Testamentum: persinistrum vetus designatur. Possumus autem per mare populum gentium intelligere propter profunditatem ignorantiae atque errorem: per terram vero quae excolitur, ut fructum ferat, Judaeos qui excolebantur per disciplinam Legis, et fructum ferebant, cum praecepta legalia, quamvis carnaliter, implebant. Pedem ergo suum dextrum Dominus super mare posuit, quando specialius gentibus doctrinam Evangelii, quam Judaeis tradidit, sicut Paulus eisdem Judaeis loquitur, dicens: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quia repellitis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46) . Pedem sinistrum super terram posuit, quando Legem Judaeis specialiter tradidit. Sed nullum moveat, quod posteriora prius commemoraverit,et priora posterius; eo quod in divinis Scripturis hoc saepe contingat. Ad quod comprobandum unum tantummodo exemplum proferamus. In psalmo centesimo quinto (Vers. 17) , cum dixisset: Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron: et exarsit ignis in synagoga eorum, flamma combussit peccatores; retro revertitur, et dicit: Et fecerunt vitulum in Oreb, et adoraverunt sculptile: nec inconvenienter per dextrum pedem novum Testamentum, per sinistrum autem vetus designatur; eo quod vetus Testamentum umbra fuerit novi Testamenti.

(Vers. 3.)

(Vers. 3.) Et clamavit, quemadmodum cum leo rugit. Clamavit Christus per legem, sed non quemadmodum cum leo rugit; quia in una domo Israel voxejus tantummodo audita est: clamavit postea per Evangelium, quemadmodum cum leo rugit; quia in omnem mundum vox ejus intonuit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. Per septem tonitrua septem virtutes possumus accipere. Clamavit Christus per Legem, sed septem tonitrua non sonuerunt: clamavit per Evangelium, et locuta sunt septem tonitrua voces suas. Nam illis quibus Lex dicebat: Maledictus qui non reliquerit semen suum in Israel; et quibus ob hoc plures uxores atque concubinas habere licitum erat, pudicitiae tonitruum necdum sonuerat. Similiter et illi, quibus Lex dicebat: Oculum pro oculo, dentem pro dente; et qualem inflixerit quis maculam, talem et sustinere cogatur (Exod. XXI, 24) ; necdum tonitruum patientiae audierant.Et illi tonitruum charitatis necdum perfecte audierant, quibus Lex dicebat: Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum (Matth. V, 43) . Idem et de caeteris virtutibus intelligendum est. Septem ergo tonitrua locuta sunt; quando per doctrinam Evangelii sublimitas virtutum coepit demonstrari.

(Vers. 4.)

(Vers. 4.) Et audivi vocem de coelo dicentem mihi: Signa quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere. Vox de coelo vox est de Ecclesia: scribere vero est praedicare; quia sicut scriptor atramento in volumine scribit, unde legentes exercitentur; ita etquilibet doctor verba Dei scribit, cum ea praedicando in cordibus audientium plantat. Cur ergo per vocem quae de coelo sonuit, prohibitum est ne septem tonitrua scriberentur, in Actibus apostolorum, et in epistolis Pauli invenire possumus. In initio namque fidei praedicatores sancti videntes infirmitatem gentium ad fidem venientium, non sunt ausi eis austeriora Christi praecepta committere; ne forte duritia praeceptorum territi, non auderent ad fidem Christi suscipiendam accedere, sicut Paulus apostolus discipulis suis scripsit, dicens: Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales (I Cor. III, 2) . Sed et apostoli qui erant Hierosolymis, eis qui ex gentibus crediderant,mandaverunt, dicentes: Placuit Spiritui sancto et nobis nihil imponere vobis oneris, nisi ut abstineatis vos ab escis, quae idolis immolantur, et a fornicatione, et suffocato, et sanguine (Act. XV, 28) . Vox ergo de coelo Joanni loquitur, ne septem tonitrua scriberet; quia apostoli qui per coelum designantur, primis praedicatoribus praeceperunt; ne noviter ad fidem venientes, subito ad celsitudinem virtutum conscendere cogerent, donec in fide confortati, jam ad operationem virtutum transire possent.

(Vers. 5, 6, 7.)

(Vers. 5, 6, 7.) Et angelus quem vidi stantem supra mare et super terram, cum levasset manum suam, et jurasset per viventem in aeternum qui creavit coelum, et ea quae in eo sunt; et terram, et ea quae in ea sunt: mare, et ea quae in eo sunt; quia tempus amplius non erit, sed in diebus septimi angeli, cum coeperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei, quod evangelizavit per servos suos prophetas. Nos quando juramus, volumus ut firmum sit, quod loquimur. Dixisse ergo Domini jurasse est; quia fieri non potest ut quod loquitur Deus, irritum fiat, sicut ipse dicit in Evangelio: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Luc. XXI, 33) . Cum igitur Christus per viventem in aeternum, et per eum qui fecit omnes creaturas juravit, per semetipsum juravit: Quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3) . Juravit autem non quibusdam verbis semetipsum obligando; sed dicendo ea quae ventura erant. Per septimum vero angelum praedicatores,qui in fine mundi futuri sunt, designantur, de quibus in sequentibus dicemus. Juravit ergo Christus, quod in diebus septimi angeli consummabitur mysterium Dei, quod evangelizavit per suos prophetas; quia praedixit quia tunc veniet finis, cum omnis electorum numerus fuerit completus.

(Vers. 8.)

(Vers. 8.) Et vocemquam audivi de coelo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum de manu angeli stantis supra mare et supra terram. Vocem primam eam dicit, quando de coelo ei dictum est: Signa quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere. Eamdem itaque vocem se iterum audissedicit; quia ejusdem Spiritus sancti vox fuit illa, cujus et ista. Per Joannem in hoc loco omnes apostolos intelligere debemus. Vox ergo divina Joanni locuta est, ut iret ad angelum, et acciperet ab eo librum; quia Spiritus sancti gratia apostolis inspiravit, ut relictis omnibus, Christum sequerentur; ut doctrinam Evangelii ab eo perciperent.

(Vers. 9, 10.)

(Vers. 9, 10.) Et abii ad angelum, dicens ei ut daret mihi librum. Abierunt apostoli ad Christum, ut ab eo doctrina divinarum Scripturarum instruerentur. Et dixit mihi: Accipe, et devora illum, et faciet amaricare ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel. Et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus. Per os in quo sapores discernuntur corda apostolorum intelligere possumus: per ventremautem in quo omnes spurcitiae commorantur corporis, memoriam peccatorum intelligere debemus. Liber igitur dum devoraretur, ut mel dulce fuisse dicitur; quia divina Scriptura dum in mente revolvitur, vitamque aeternam mandata Dei custodientibus repromittit, dulcis ut mel in corde efficitur: cum vero mentem a superioribus ad inferiora, id est, a contemplatione coelestis patriae ad peccata sua intuenda deducit, poenasque quas impii pro peccatis suis passuri sunt, ostendit, quae antea fuerat dulcis in demonstratione coelestis gloriae, amara efficitur in peccatorum ostensione. Possumus etiam hoc de Joanne proprie intelligere, qui antequam Evangelium scriberet, Pathmos in exsilium ductus est: sed quia propter absentiam ejus haeretici EcclesiamDei invaserant, post reversionem suam de exsilio ad eorum blasphemias destruendas compulsus est Evangelium scribere. Praecepit igitur vox divina Joanni, ut iret ad angelum, et acciperet ab eo librum; quia Spiritus sanctus hoc Joanni inspirando suasit, ut iret ad Christum non passibus corporis, sed passibus mentis, ad considerandam divinitatis ejus potentiam atque cum Patre aequalitatem, ut de divinitate ejus libellum omnibus fidelibus salutiferum posset conscribere. Devoravit vero Joannes librum, cum scientiam Evangelii quod postea scripsit, plenissime accepit. Liber itaque dum devoraretur, dulcedinem mellis ori exhibuit; quia divina Scriptura quanto amplius in corde ruminatur, tanto salubriorem dulcedinem menti exhibet. Possumus autem per ventrem, in quo escae putrescunt, carnem hanc mortalem intelligere. Liber igitur qui in ore dulcis fuit, amaritudinem ventri generavit; quia sancti viri quanto amplius in meditatione divinarum Scripturarum dediti sunt, quantoque eorum meditatio dulcior fit in mente, tanto majorem amaritudinem carni suae exhibent, affligendo videlicet eam jejuniis, vigiliis, abstinentia, caeterisque cruciatibus, quibus caro atteritur.

(Vers. 11.)

(Vers. 11.) Et dixit mihi: Oportet te prophetare iterum populis, et gentibus, et linguis, et regibus multis. Praedicitur ei quod ab exsilio ad praedicandum rediturussit. Sed cum sancti Patres tradant quod post reversionem suam de exsilio tantummodo in Epheso, et circa adjacentia loca ejus praedicaverit, ibique mortuus sit, et corpore requiescat; quomodo populis, et gentibus, et linguis, et regibus multis prophetasse dicitur? Sed prophetavit, id est, praedicavit per Evangelium suum, quod postea scripsit omnibus gentibus, et linguis, et regibus multis; quia per omnes gentes dispersum est, et in meditatione ejus omnes terrarum populi, regesque multi proficiunt.

Caput XI.

(Vers. 1.)

(Vers. 1.) Et datus est mihi calamus mensurae similis virgae, dicens: Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo. Per calamum quo antiqui scribere solebant, Evangelium quod ei datum est a Domino, et quod postea scripsit, designatur: per virgam vero saepe disciplina accipitur. Calamus igitur qui Joanni datus est, similitudinem virgae habuit; quia disciplina christianorum est Evangelium. Unde et templum et altare et adorantes in eo metiri praecipitur; per templum namque Ecclesia: per altare sancti et perfecti viri, qui in Ecclesia consistunt: per adorantes autem in eo caetera multitudo, quae eorum doctrina instruitur, designatur. Templum nempe Dei et altare, atque adorantes in eo unusquisque praedicator metitur, dum unicuique secundum propriam capacitatem spiritualis gratiae doctrinam administrat; aliter enim docendus est sapiens, aliter insipiens: aliter litteratus, aliter illitteratus: aliter paganus, aliter christianus: aliter haereticus, aliter catholicus. Nam et Dominus dicitin Evangelio, quia paterfamilias peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum; unicuique secundum propriam virtutem (Matth. XXV, 14) .

(Vers. 2.)