(Vers. 2.) Sequitur: Atrium autem quod est foris, ejice foras, et ne metiaris illud; quoniam datum est gentibus. Si foris erat, quomodo foras ejici poterat? Per atrium ergo Judaei designantur: Judaei igitur foris erant per incredulitatem: sed Joannes et caeteri apostoli adhuc eos per amorem in cordibus suis tenebant, sicut dicit apostolus Paulus: Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae (Rom. IX, 3) . Unde praecipitur ei,ne illud metiatur, id est, verba praedicationis non eis ministret, sicut in Evangelio ipse praecipit, dicens: Nolite mittere margaritas vestras ante porcos; ne conculcent eas pedibus suis, et conversi elidant vos (Matth. VII, 6) . Et ad prophetam Ezechielem Dominus loquitur, dicens: Ecce ego adhaerescere faciam linguam tuam palato tuo, nec eris quasi vir objurgans; quia domus exasperans est (Ezech. VII, 26) . Hocque atrium datum esse gentibus dicitur;quia Judaei propter incredulitatem suam paganis gentibus erant conjuncti: sive traditi erant gentibus, id est, Romanis, ut ab eis delerentur atque exterminarentur. Et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus. Subito saltum facit ad Eliam atque Enoch, qui temporibus Antichristi venturi sunt: et pulchro satis ordine, videlicet, ut qui Judaeorum dejectionem per figuram atrii protulerat, eorum restaurationem tacite subnecteret; constat enim Judaeos in fine mundi per praedicationem Eliae et Enoch ad fidem Christi esse reversuros. Civitatem itaque sanctam, id est, Ecclesiam, Antichristus et ministri ejus calcabunt, id est, persequentur mensibus quadraginta duobus, qui faciunt tres annos et dimidium.
(Vers. 3, 4.)
(Vers. 3, 4.) Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. Testes duos Dominus Eliam et Enoch vocat, qui adventum ejus secundum praecurrent, sicut Joannes praecurrit primum. Ii sunt duae olivae, et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes (Matth. V, 15) . Oliva oleum fert, quod supra candelabrum postea ponitur, ut luceat omnibus, qui in domo sunt. Per oleum in hoc loco sapientiem spiritalem possumus accipere; unusquisque enim oliva tunc est, quando apud se quiescens, per contemplationis gratiam Deo deservire studet; quando illud implere studet, quod Dominus dicit in Evangelio: Nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua; ut sit eleemosyna tua in abscondito: et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi (Matth. VI, 3) . Candelabrum vero tunc fit, quando illud implet quod Dominus dicit in Evangelio: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16) . Duo igitur isti sancti modo olivae sunt cum in aliquo loco terrae positi, ubi eos majestas divina commorari praecepit, per contemplationis gratiam Deo deserviunt: candelabra tunc fient, cum ad explendum praedicationis suae officium venerint, quando omnibus, et fidelibus videlicet et reprobis verbum Dei annuntiabunt. De hoc candelabro Dominus dicit in Evangelio: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt (Ibid., 15) . Lucerna quippe super candelabrum ponitur, quandoofficium praedicationis sancto viro traditur, qui bonum quod praedicat, flammis bonorum operum illustrat: lucerna vero sub modio ponitur, quando officium praedicationis alicui reprobo committitur, qui bonum quod praedicat, pravis operibus regit; ne lumen praebeat eis, qui in domo sunt, sicut dicit sanctus Gregorius, quia cujus vita despicitur, restat ut et praedicatio ejus contemnatur. Duae ergo olivae et duo candelabra in conspectuDomini stare dicuntur; quia in terra positi, illud tempus praestolantur, quo officium praedicationis suae expleant, et mortis debitum solvant, sicut sequentia manifestant.
(Vers. 5.)
(Vers. 5.) Et si quis voluerit eis nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit inimicos eorum: et si quis voluerit eos laedere sic oportet eum occidi. Quia Spiritus sanctus loquitur per ora sanctorum, sicut Dominus dicit in Evangelio: Non enim vos estis, qui loquimini: sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20) ; non incongue verba sanctorum ignis vocantur, sicut Psalmista dicit de Domino: Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud (Psal. CXVIII, 140) . Ignis igitur exiet de ore sanctorum istorum, et devorabit inimicos eorum;quia doctrina eorum ita errores Antichristi destruet, ut omnibus sanam mentem possidentibus, nihil videatur esse, quod asserere conabuntur Antichristus et ministri ejus. Quod autem sequitur. Et si quis voluerit eos laedere, sic oportet eum occidi, ad eamdem rem pertinet.
(Vers. 6.)
(Vers. 6.) Ii habent potestatem claudendi coelum, ut non pluat diebus prophetiae eorum: et habent potestatem super aquas, convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint. Legimus Eliam oratione clausisse coelum, et iterum aperuisse: sed et Moysen aquas in sanguinem convertisse. Non ergo putandum est Eliam minorem virtutem habere, cum ad explendum officium suae praedicationis venerit, quam habuit eo tempore,quo inter homines conversatus est, sed potiorem. Possumus etiam per coelum Ecclesiam, per pluviam verba sanctorum spiritaliter intelligere; clauditur namque coelum impiis, cum Deus suo judicio corda eorum ita obdurari sinit, ut nullo modo verbo Dei aditum accedendi ad cor suum tribuant, ut salventur. Nam et propheta Esaias coelum Judaeis clausit, cum ei a Domino dictum est: Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude; ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde suo intelligant: et convertantur, et sanem eos (Esai. VI, 10) . Clausit et coelum Hieremias inimicis suis, cum dicebat ad Dominum: Ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur. Fiant corruentes in conspectu tuo: in tempore visitationis tuae peribunt (Jerem. XVIII, 23) . Numquid Moyses non habebat potestatem claudendi coelum et aperiendi, cui dicebat Dominus, cum populus peccasset: Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam (Exod. XXXII, 10) ? Sancti itaque illi quibusdam claudent coelum, ut non descendat super eos imber misericordiae Dei, eis videlicet, quos ab erroribus Antichristi revocare non potuerint: quibusdam vero aperient, eis videlicet quos ab erroribus Antichristi revocaverint; imbremque super eos pluent, quando suis precibus Deum illis propitium efficient.Per aquas quas in sanguinem convertere dicuntur, populi designantur: sanguis autem ultionem divinam demonstrat. Aquas igitur in sanguinem convertent, quando gentes quae a fide Christi discesserint, perpetua morte esse damnandas suo judicio decernent.
(Vers. 7.)
(Vers. 7.) Et cum finierint testimonium suum, bestia quae ascendit de abysso, faciet contra eos bellum, et vincet illos, et occidet eos. Bestia haec Antichristum significat. Faciet contra eos bellum, quando eos persequetur: vincet vero illos non superando verbis, sed interficiendo.
(Vers. 8.)
(Vers. 8.) Unde et sequitur: Et occidet eos, et jacebunt corpora eorum in platea civitatis magnae, quae vocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus; ubi et Dominus eorum crucifixus est. Si per civitatem magnam Hierusalem terrestrem voluerimus intelligere propter hoc quod dicit: Ubi et Dominus eorum crucifixus est, a veritate oberrabimus; eo quod illa Hierusalem usque ad solum destructa sit, et ista quae pro ea aedificata est, non in eo loco, sed in alio sita esse dicatur: neque Sodoma et Aegyptus dicenda est, eo quod a christianis incolatur. Simulque considerandum quia ubicumque in hoc libro civitas magna ponitur, Babylonem quae est civitas diaboli, et ex omnibus reprobis constat, significat. Quod autem in platea civitatis magnae corpora eorum projicienda esse dicuntur, possumus simpliciter intelligere, ut in quacumque platea, quae ad jus alicujus reprobi pertineat, jaceant. Sed melius mihi videtur,ut sicut per civitatem magnam omnes reprobos intelligendos esse diximus, ita et per plateam corda reproborum intelligamus: jacebunt itaque corpora sanctorum in platea civitatis magnae; quia sancti illis jacent, a quibus nullius esse momenti existimantur: e contrario fidelibus stant, qui quanta sit eorum virtus atque gloria, cordis oculis intuentur. Civitas vero diaboli non inconvenienter Sodoma et Aegyptus nominatur; eo quod Sodoma caecitas, Aegyptus tenchrae interpretentur. Quis enim deteriorem caecitatem atque tenebras patitur, quam impii, qui praecipiti gradu, ut in cloacam inferni demergantur, mala operando properare non desistunt? In platea vero civitatis magnae, ubi Dominus crucifixus est, corpora sanctorum projicienda essedescribuntur; quia sicut a membris diaboli Christus crucifixus est, ita ab eisdem ii duo prophetae occidentur.
(Vers. 9-12.)
(Vers. 9-12.) Et videbunt de populis, et tribubus, et linguis, et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium, et corpora eorum non sinent poni in monumentis: et inhabitantes terram gaudebunt super eos, et jucundabuntur, et munera mittent invicem; quoniam ii duo prophetae cruciaverunt eos, qui habitabant terram. Et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos: et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super omnes qui viderunt eos. Et audierunt vocem magnam de coelo dicentem illis: Ascendite huc. Et ascenderunt in coelum in nube, et viderunt illos inimici eorum. Hoc si secundum historiam impleatur, hominibus quidem incognitum, Deo autem nota sunt omnia. Possumus autem et nos huic historiae spiritalem intelligentiam adjungere: sed temerarium videtur illam historiam, quam intelligimus, spiritalibus sensibus velle adornare. Nullam quippe domum extra positi, interius ornare valemus: sed ne omnino tacuisse videamur, pauca dicamus. Possumus per tres dies et dimidium tres annos et semis intelligere, quibus ii duo prophetae praedicaturi sunt: per monumenta vero mentes reproborum intelligere possumus. De iis monumentis Dominus loquitur, dicens: Vae vobis, scribae et pharisaei, quia estis sicut sepulcra dealbata, quae a foris quidem videntur candida, intrinsecus autem plena sunt omni immunditia et ossibus mortuorum (Matth. XXIII, 13) . Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi, intus autem pleni estis rapina et iniquitate. In monumentis igitur reprobi corpora sanctorum non sinent poni; quia doctrinam illorum a mentibus suis abjicient. Quod autem post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intrare in eos dicitur, et stare super pedes suos, resurrectionis tempus accipere possumus, quod post tria tempora et dimidium, quamvis non statim, in proximo tamen fiet. Stabunt quippe super pedes suos, quando post resurrectionis tempus, quanta sit eorum virtus atque magnificentia omnibus impiismanifestabitur. Timor vero magnus cadet super inimicos eorum, cum viderint eos; quia in die judicii cum viderint eos, gloriamque illorum, turbabuntur timore horribili, dicentes: Ii sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est (Sap. V, 3) ? Et quia Malachias propheta ex persona Domini loquitur, dicens: Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, qui convertat corda patrum ad filios (Malach. IV, 5) ; et caetera quae sequuntur: credimus Judaeos per praedicationem Eliae, sicut superius, prout potuimus, demonstravimus, ad fidem Christi esse convertendos.Possumus autem per duos testes duorum populorum praedicatores intelligere, Judaeorum videlicet atque gentium. Qui diebus mille ducentis sexaginta prophetaturi esse dicuntur; quia omni tempore quo Antichristi persecutio atque deceptio per universum orbem desaeviet, quoscumque poterunt, ad viam veritatis reducere studebunt.
(Vers. 13.)
(Vers. 13.) Et in illa hora factus est terrae motus magnus. Nunc ad initium praedicationis Eliae et Enoch revertitur. Terrae motus, sicut superius jam diximus, motionem cordium solet designare: terrae motus tunc fiet, cum per praedicationem Eliae etEnoch multi ad poenitentiam, multi ad fidem convertentur. Et decima pars civitatis cecidit. Non sanus sensus mihi videtur esse, ut per civitatem, cujus decima pars cecidit, Ecclesiam intelligamus; eo quod hic sermo ad civitatem magis diaboli, quam ad civitatem Dei respiciat. Illius ergo civitatis in hoc loco decimam partem corruisse dicit, quam superius civitatem magnam, Sodomamque et Aegyptum vocavit, et in cujus platea corpora sanctorum per tres dies et dimidium insepulta jacere dicuntur. Et quia per denarium numerum saepe Lex designatur, eo quod Lex per decalogum sit accepta; possumus per decimam partem quae corruit, Judaeos observatores Legis intelligere, qui per praedicationem Eliae fidem Christi suscipientes a civitate diaboli corruent etpraecidentur. Et occisa sunt terrae motu hominum septem millia: et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo coeli. Sicut per denarium numerum Lex, ita et per septenarium saepe gratia Evangelii accipitur. Ecce decima pars civitatis, quam non ex lapidibus, sed ex hominibus constare docuimus, cecidit; et non decem millia, sed septem millia mortua esse perhibentur. Denarius igitur numerus in septenarium commutatus est; quia Judaei observationes legales respuentes, doctrinam Evangelii suscipient: quae propter septem dona Spiritus sancti per septenarium numerum designatur. Septem ergo millia mortua esse describuntur; quia morientur diabolo, ut vivant Deo: reliqui vero qui in timore sunt missi, electos caeteros designant, qui videntesconversionem Judaeorum atque divinam Scripturam in illis esse completam, in timore Dei atque amore proficient, Deumque pro eorum conversione laudare non desistent.
(Vers. 14.)
(Vers. 14.) Vae secundum abiit, et ecce vae tertium veniet cito. Vae tertium ad ea mala, quae per Antichristum facturus est diabolus, ad diem judicii pertinet. Et quia superius angelum quem vidit stare supra mare et supra terram, jurasse dicit per viventem in aeternum; quia in diebus septimi angeli, cum coeperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei, quod evangelizavit per servos suos prophetas, diem judicii breviter ponere voluit, et ad mala Antichristi postea narranda revertitur. Quod si diligenter inspicimus, videbimus eum hoc ordinate fecisse;scimus namque quia praedicatores sancti, qui in fine mundi nascituri sunt, hoc praedicabunt, quod dies Domini in proximo sit; ut quos exhortationibus ad viam veritatis reducere non potuerint, saltem terroribus ad poenitentiam provocent. Et quia ante persecutiones Antichristi, dies judicii incipiet praedicari, eumdem diem judicii Joannes antea ponere voluit, quam ad persecutiones ipsius Antichristi narrando veniret.
(Vers. 15.)
(Vers. 15.) Et septimus angelus tuba cecinit. Per septimum angelum, sicut diximus, praedicatores sancti qui in fine mundi nascituri sunt, designantur.Tuba canent, cum verbum Dei annuntiabunt. Et factae sunt voces magnae in coelo, dicentes. Possumus per coelum Ecclesiam, per voces vero magnas sanctorum verba intelligere, qui in adventu Domini ad judicium venientes exsultabunt, sicut Dominus dicit in Evangelio: Respicite et levate capita vestra; quia appropinquat redemptio vestra (Luc. XXI, 28) .
Factum est regnum hujus mundi Domini et Christi ejus, et regnabit in saecula saeculorum. Numquid antea non erat Domini et Christi ejus regnum hujus mundi? Sed regnum hujus mundi homines vocavit, in quorum mentibus aut regnat Deus, aut regnat diabolus. Regnat Deus in sanctis suis: regnat diabolus in eis qui sunt ex parte ejus; ipse est enim rex super omnes filios superbiae (Job. XLI, 25) . Regnum igiturhujus mundi Domini et Christi ejus tunc fiet, cum diabolus cum omnibus quos decepit, in infernum demersus fuerit: cum illud implebitur, quod Angelus ad Danielem loquitur, dicens: Regnum autem et potestas, quae est subter omne coelum, tradetur populo sanctorum, qui et obtinebunt illud usque in saeculum, et in saeculum saeculorum (Dan. VII, 27) .
(Vers. 16.)
(Vers. 16.) Et viginti quatuor seniores qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes. Per viginti quatuor seniores in hoc loco animas sanctorum, quae in coelesti beatitudine cum Domino commorantur, possumus intelligere: sedes vero requiem sempiternam designant. Viginti quatuor seniores in conspectu Dei sedent in sedibus suis; quia sanctorumanimae sine corporibus in coelesti beatitudine modo cum Domino requiescunt. In facies suas ceciderunt et adoraverunt; quia sancti Dei cum viderint justissimum Dei judicium peragi, inenarrabilemque ejus potentiam, dejicient se per humilitatis subjectionem in conspectu Creatoris sui, scientes nihil esse quidquid est, in comparatione illius, qui Deus est.
(Vers. 17, 18.)
(Vers. 17, 18.) Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras sanctus, et qui accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti. Et iratae sunt gentes, et advenit ira tua, et tempus mortuorum judicari; et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum, pusillis et magnis; et exterminandi eos qui corruperunt terram. Est Christus modo,postquam hominem assumpsit, ejusdem sanctitatis qua et Pater, ejusdem aeternitatis, ejusdem potentiae: erat et antequam hominem assumeret, aequalis per omnia Patri. Accepit autem virtutem suam magnam, quando per passionem suam diabolum vicit: regnavit vero, quando genus humanum sibi subjecit: iratae sunt gentes, quia impii homines Ecclesiam Dei persecuti sunt, ut nomen Christi de mundo exstinguerent: adveniet autem ira Dei, cum dies judicii advenerit: adveniet tempus mortuorum judicari, videlicet ut mortui judicentur. Illi scilicetmortui, qui in hac vita positi, animas suas male vivendo interficere non timuerunt. Et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis, et timentibus nomen tuum, pusillis et magnis. Hoc tunc implebitur, quando in die judicii dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34) . Pusillos illos vocat, qui minoris sunt meriti: magnos, qui majorem gratiam obtinent apud Deum. Et exterminandi eos, qui corruperunt terram. Corruptores terrae impios vocat: hoc tunc implebitur, quando dicet: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus (Ibid., 41) . Sed quaerendum nobis est, quam terram corruperunt impii. Semetipsos utique male vivendo corruperunt, quando in luxuriis, caeterisquevitiis corpora sua enutrierunt. Corruperunt et aliorum terram, eorum videlicet, quos et verbis et exemplis ad mala opera agenda pertraxerunt. Nunc ad ea quae praetermiserat, id est, ad mala Antichristi narranda revertitur. Et ut commodius ad ea exprimenda perveniat, ab adventu Christi incipit, atque mala quae Ecclesia a diabolo passa est, commemorans, qualiter idem diabolus eamdem Ecclesiam per Antichristum evertere conetur, annectit.
(Vers. 19.)