The Lantern

Commentary on Revelation · Latin19

CCEL

(Vers. 19.) Et apertum est templum Dei in coelo, et visa est Arca Testamenti ejus in templo ejus. Possumus per templum Dei beatam Mariam intelligere: per arcam vero Testamenti Christum, qui ex ea carnem assumpsit. Templum autem Dei non ideoapertum dicitur, quod uterus beatae virginis Mariae in pariendo Dominum apertus sit, quae fuit virgo ante partum, virgo in partu, virgo post partum: sed ideo apertum dicitur, quia per ipsam visibilis nobis factus est Dominus noster Jesus Christus. Possumus etiam per templum vetus Testamentum intelligere: per arcam sacramenta quae de Christo in veteri Testamento continentur. Veniente quippe Christo in carne, apertum est vetus Testamentum, atque spiritalis intelligentia, quae in eo latebat, fidelibus est revelata: Et facta sunt fulgura, et voces, et terrae motus, et grando magna. Per fulgura miracula quae per Christum facta sunt: per voces vero ejus praedicatio designatur. Terrae motus autem motionem cordium designat; moti sunt namque multiper praedicationem Christi ad poenitentiam de peccatis suis peragendam: moti sunt de infidelitate ad fidelitatem: moti sunt de malo ad bonum. Et quia grando terram solet percutere, possumus per grandinem comminationes ignis aeterni, quae in Evangeliis saepe inveniuntur, intelligere; quibus corda pravorum percutiuntur, ut resipiscant ab iniquitatibus suis.

Caput XII.

(Vers. 1.)

(Vers. 1.) Et signum magnum apparuit in coelo, mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim.Haec mulier Ecclesiam designat; consequens quippe erat, ut post praedicationem Christi, ejus forma describeretur, quam praedicatio Christi genuit. Possumus autem per coelum in hoc loco hunc mundum intelligere: per signum magnum salutem magnam, quam adventus et praedicatio Christi mundo contulit: per solem vero Christus designatur, sicut dicit propheta: Vobis autem timentibus nomen Domini orietur sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Malach. IV, 2) . Mulier itaque amicta erat sole, quia fideles, ex quibus Ecclesia constat, in baptismate Christum induunt, sicut Apostolus dicit: Omnes qui in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III, 27) . Per lunam vero, quam sub pedibus habuisse visa est, quae crescit et decrescit;mundum istum possumus intelligere, quem Ecclesia despiciendo calcat, ut liberius ad coelestia tendat. Sed quia luna noctem illuminat, melius mihi videtur, ut per lunam Scripturam sacram intelligamus, sine cujus lumine in nocte hujus saeculi per vias rectitudinis incedere non valemus. De hoc lumine Psalmista dicit: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis (Psal. CXVIII, 105) . Mulier igitur lunam sub pedibus suis habuisse visa est; quia Ecclesia gressus mentis suae in praeceptis divinarum Scripturarum figens, ad coelestia quotidie novit tendere. Quae etiam in capite suo coronam stellarum duodecim habuisse visa est. Caput Ecclesiae Christus est, duodecim vero stellae duodecim sunt apostoli. Possumus nihilominus per caputmentes fidelium intelligere. Mulier ergo in capite coronam stellarum duodecim habuisse visa est; quia mentes fidelium doctrina et actus Apostolorum, cum eos imitari satagunt, exornant.

(Vers. 2.)

(Vers. 2.) Et in utero habens, et clamabat in doloribus, et cruciabatur, ut pareret. Quomodo infans in utero coagulatur, humanamque formam accipit atque spiramentum; similiter et Ecclesia infideles quosque, quos in utero gestat, dum eos praedicando tamdiu nutrit, usque dum humanam formam accipiant, id est, usque dum in Christum credant, atque animam spiritalem accipiant, quae in baptismo datur, cum efficiuntur Dei filii. Unde et clamare in doloribus dicitur, et cruciari ut pariat; clamat namque Ecclesia praedicando, clamat etiampro auditorum suorum salute Deum deprecando. Cruciatur vero ut pariat, cum luget eos, quos in peccatis jacere conspicit, sicut Paulus apostolus infirmantibus discipulis loquitur dicens: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19) . Et in Actibus apostolorum Ephesiis loquitur, dicens: Per triennium quotidie non cessavi, cum lacrymis monens unumquemque vestrum (Act. XX, 19) . Et Psalmista de praedicatoribus loquitur, dicens: Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua (Psal. CXXV, 6) .

(Vers. 3, 4.)

(Vers. 3, 4.) Et visum est aliud signum in coelo: et ecce draco magnus rufus, habens capita septem et cornua decem, et in capitibus suis septem diademata: et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum coeli, et misit eas in terram. Draco iste diabolum significat: rufus autem color talis est, ac si croceo colori sanguineum admisceas. Concordat vero pallidus color, id est, croceus cum sanguineo; quia sanguis dum effunditur, mortem adducit: pallor autem totum corpus morientis cooperit. Recte ergo diabolus habere dicitur colorem mortis (Sap. II, 24) ; quia illius invidia mors introivit in orbem terrarum: per septem vero capita reprobi, quibus diabolus ad decipiendum genus humanum usus est, designantur. Diademata regiam ejus potestatem designant; ipse est enim rex, sicut dicit Scriptura (Job. 41, 5) , super omnes filios superbiae. Nam sicut per septem cornua Agni omnes electi designati sunt, quos in septempartes divisimus; ita et per septem capita draconis reprobi, qui eis in via Dei adversati sunt, designantur. Primum namque caput draconis fuerunt reprobi, qui ante diluvium fuerunt, quos Scriptura filios hominum vocat; quia eis qui filii Dei vocabantur, in laqueum fuerunt. Secundum caput diaboli fuerunt ii, qui post diluvium usque ad Legem fuerunt; inventores scilicet idolorum, diversorumque errorum, per quos genus humanum deceptum est. Tertium caput diaboli fuerunt ii, qui postquam Lex data est populo Dei, idola colere suadebant. Quartum caput diaboli fuerunt falsi prophetae, regesque impii, a quibus populus Dei in tantum deceptus est, ut pro suis iniquitatibus in captivitatem duceretur. Quintum caput fuerunt impii Judaei, qui et Dominumocciderunt, et apostolos ejus persecuti sunt. Sextum caput fuerunt persecutores Ecclesiae. Septimum vero caput diaboli erit Antichristus. Quid significent autem decem cornua, in sequentibus dicemus, in eo loco ubi mulier meretrix super bestiam coccineam sedisse visa est (Apoc. XVII, 3) . Per caudam vero, quae finis est corporis, Antichristus designatur. Tertiam igitur partem stellarum coeli cauda draconis traxisse visa est; quia Antichristus multos ex iis, qui ab hominibus electi putabantur, et qui in Ecclesia velut stellae in coelo, scientia et intellectu refulgent, decipiet, atque in perditionis foveam demerget. Et draco stetit ante mulierem, quae paritura erat; ut cum peperisset, filium ejus devoraret. Possumus per mulierem in hoc loco et beatam Mariam intelligere,eo quod ipsa mater sit Ecclesiae; quia eum peperit, qui caput est Ecclesiae: et filia sit Ecclesiae, quia maximum membrum est Ecclesiae. Draco igitur stetit ante mulierem, ut cum peperisset, filium ejus devoraret: quia in exordio nativitatis Christi eum per Herodem ministrum suum interficere voluit (Matth. II, 13) . Stat etiam ante mulierem, id est, Ecclesiam, ut eos quos per baptismum Deo generat, male suadendo perdat.

(Vers. 5.)

(Vers. 5.) Et peperit filium masculum. In quantum hoc ad Dominum nostrum Jesum Christum pertinet, quid necesse fuit dicere filium masculum mulierem peperisse, cum omnes sciamus masculum esse Dominum nostrum Jesum Christum? In quantum veroad Ecclesiam, cur dicit masculum eam peperisse, cum ex utroque sexu filios et filias quotidie Deo generet? Femineus quippe sexus fragilis est: femina igitur quae fortitudine animi assumpta diabolum vincit, atque per bona opera Deo placere studet, non incongrue vir vocatur; quia quamvis corpore sit femina, virtute tamen animi viris bonis coaequatur. Mulier itaque masculum peperit; quia ejus membra quem beata Maria virgo peperit, quotidie Ecclesia parit. Unus ergo masculus est, quem virgo Maria peperit, et Ecclesia quotidie parit; quia Christus cum omnibus membris suis unus Christus est. Qui recturus erit omnes gentes in virga ferrea. Hoc superius (Ad cap. 2) dictum est. Et raptus est filius ejus ad Deum, et ad thronum ejus. Hoc tunc impletum est,quando quadragesima die postquam resurrexit, ascendit in coelum. Rapiuntur quotidie filii Ecclesiae, id est, membra Christi ad Deum et ad thronum ejus, cum post mortem ad coelestia perducuntur.

(Vers. 6.)

(Vers. 6.) Et mulier fugit in solitudinem, ubi habet locum paratum a Deo, ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta. Solitudinem Christum vocat; solitudo quippe dicitur, eo quod sola sit, deserta ab habitatoribus: similiter et Christus desertus est a suis, sicut Evangelista loquitur, dicens: In propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 11) . Et per prophetam loquitur Dominus, dicens: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum (Esai. LXIII, 3) . Mulier igitur fugit in solitudinem; quia apostoli et caeteri discipuli, ex quibus tunc constabatEcclesia, relicto diabolo, relictisque omnibus quae possidebant, Christum secuti sunt. Per dies vero mille ducentos sexaginta tempus quo Christus praedicavit, designatur (Matth. XIX, 27) . Pascitur ergo mulier diebus mille ducentis sexaginta; quia apostoli et caeteri discipuli, ex quibus, sicut superius diximus, Ecclesia tunc constabat, per tres annos et dimidium dapibus Evangelii a Domino pasti sunt.

(Vers. 7.)

(Vers. 7.) Et factum est praelium magnum in coelo, Michael et angeli ejus praeliabantur cum dracone. Quia superius nativitatem et praedicationem Christi breviter comprehendit, consequens est ut qualiter per passionem suam diabolum vicit, subjungat. Michael qui interpretatur, quis ut Deus, Christum significat.Praelium in coelo factum est, id est, propter coelum, pro salute videlicet omnium electorum praeliatus est Michael cum dracone; quia Christus praedicando, patiendo et moriendo, pro salute generis humani praeliatus est. Praeliati sunt angeli Michaelis, id est, apostoli Christi cum dracone, praedicando videlicet, miracula faciendo, et ad ultimum pro Christi nomine moriendo. Et draco pugnabat, et angeli ejus. Pugnavit draco et angeli ejus contra Michaelem, quando diabolus et caetera multitudo daemonum Judaeos contra Christum excitaverunt, ut eum interficerent. Pugnavit et contra angelos Michaelis,quando apostolos Christi et per Judaeos et per paganos tamdiu persecutus fuit, usque dum eos interficeret.

(Vers. 8.)

(Vers. 8.) Et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in coelo. Non valuit diabolus, neque ministri ejus vincere Christum, nec apostolos ejus; quia unde putaverunt vincere, victi sunt. Putaverunt namque Christum se per mortem vicisse, sed ex morte ejus nomen illius claruit in mundo. Non valuerunt ergo, neque locus inventus est eorum amplius in coelo; quia per praedicationem apostolorum, caeterorumque sanctorum a cordibus electorum, qui per coelum designantur, expulsi sunt.

(Vers. 9.)

(Vers. 9.) Et projectus est ille draco magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem: et projectus est in terram, et angeli ejus cum eo missi sunt. Recte diabolus serpens vocatur, sive quod per serpentem primum hominem deceperit, sive quod veneno suae malitiae genus humanum perdiderit. Diabolus vero interpretatur deorsum ruens; ruit quippe primo per superbiam de coelo: ruit postea, cum ab electorum cordibus per Christum dejectus est, sicut praesens scriptura demonstrat. Satanas autem interpretatur contrarius; contrarius est enim Deo, omnibusque bonis hominibus. Vae illis quibus diabolus amicus est! nam quanto amplius est cuilibet amicus, tanto ampliora ei tormenta ingerit; infelix est enim amicitia diaboli. Quod autem dicit: Qui seducit universum orbem, praesens tempus pro praeterito posuit. Seduxerat autemgenus humanum, quod per orbem designatur: sed ex magna parte illud per Christum amiserat. Projectus est ergo diabolus et angeli ejus in terram; quia ab electis expulsus, solos reprobos, qui per terram designantur, possedit.

(Vers. 10.)

(Vers. 10.) Et audivi vocem magnam de coelo dicentem: Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus. Vox magna de coelo vox est angelorum pro salute generis humani gaudentium, Deumque laudantium, sicut dicit Dominus in Evangelio: Gaudium majus est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonagintanovem justis, qui non indigent poenitentia (Luc. XV, 7) . Possumus per unum peccatorem populum gentilem, per nonagintanovem justos Judaeos intelligere: qui adcentenarium numerum non perveniunt, quia neminem ad perfectum adduxit Lex (Hebr. VII, 19) ; multo enim majus gaudium factum est in coelo de conversione gentium, quam de Judaeorum observationibus. In dejectione igitur diaboli facta est salus credentium: acceperunt etiam virtutem vincendi diabolum, a quo antea victi tenebantur. Factum est nihilominus regnum Dei nostri; quia in quibus diabolus regnabat, coepit regnare Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: facta est et potestas Christi ejus, cum eos quos diabolus possidebat, coepit Christus possidere. Quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. Accusantur noxii homines apud judices, cum eorum scelera eis manifestantur: in conspectu vero Dei, qui non solum facta, sed et cogitata considerat, quomodo diabolus aliquem accusare potest? Sed accusamur in conspectu Dei, cum peccamus: accusat et diabolus, cum in peccatis male suadendo dejicit.

(Vers. 11.)

(Vers. 11.) Et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui. Propter sanguinem Agni vicerunt; quia redemptio sanguinis Christi hoc contulit sanctis, ut diabolum possent vincere. Vicerunt etiam propter verbum testimonii sui, fidem servando quam professi sunt, eamque operibus implendo. Sed valde obscurum est, quodsequitur: Et non dilexerunt animas suas usque ad mortem. Quomodo enim sancti animas suas non diligunt, pro quarum salute ardua quaeque ac difficilia patiuntur? Quomodo animas suas non diligunt, pro quibus semetipsos vigiliis, jejuniis, abstinentia macerant, atque caeteris virtutibus exercent? Quod si per animam vitam praesentem intelligere voluerimus; quis sanctus vitam suam non diligit, in qua positus, illam coelestem gloriam sibi acquirit, quam nec oculus vidit nec auris audivit, nec ulla mens potest comprehendere (I Cor. II, 9) ? Aut quis ad illam sine ista umquam pervenit? Lucrum enim magnum confert sanctis vita praesens, sicut e contrario reprobis magnum detrimentum. Secundum tamen quemdam modum recte dicuntur sancti vitam suam odio habere;eo quod propter amorem vitae aeternae in fastidium eis vita praesens vertatur, sicut Psalmista deplorans dicebat: Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5) . Dominus quoque dicit in Evangelio: Qui amat animam suam, perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam (Joan. XII, 25) . Cum enim in hoc mundo dicit, demonstrat quomodo hoc intelligere debeamus. Qui amat igitur animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam, id est, secundum saeculum perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, id est, secundum saeculum, in vitam aeternam custodit eam. Amatores mundi animas suas amant secundum saeculum; quia ab hac vita praesenti numquam vellent recedere, ut semperluxuriose possent vivere. Ille dives animam suam secundum saeculum diligebat, qui dicebat: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos, epulare, jucundare, et satiare (Luc. XII, 19) . Sancti vero qui nolunt conformari huic saeculo, sicut dicit Apostolus (Rom. XII, 2) , sed reformari in novitate sensus spiritalis: qui non diligunt mundum, neque ea quae in mundo sunt: qui nolunt esse amici saeculi hujus, ne inimici Dei constituantur; odio habent animas suas in hoc mundo (I Joan. II, 15) , id est, non diligunt eas secundum saeculum (Jacob. IV, 4) , sed secundumDeum, pro cujus amore transitoria cuncta contemnunt, ut eas in vitam aeternam custodiant. Non dilexerunt igitur sancti animas suas usque ad mortem, qui eas in praesenti vita servare noluerunt, ut Christum negarent: sed pro Christi nomine mori potius elegerunt, ut eas in vitam aeternam invenirent.

(Vers. 12.)

(Vers. 12.) Propterea laetamini coeli, et qui habitatis in eis. Possumus per coelos, et habitatores coelorum diversas Ecclesias intelligere, quae una est. Praecipitur igitur filiis Ecclesiae ut laetentur, eo quod a tam immani hoste liberari meruerint per Domini gratiam. Vae terrae et mari! quia descendit diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet. Possumus per terram Judaeos, permare vero paganos caeterosque reprobos intelligere. Vae igitur Judaeis, atque gentibus incredulis! quia propter iram quam habet diabolus, eo quod maximam multitudinem amiserit, tam atrociter reprobis dominatur, et in tantis flagitiis dejicit: ut nullo modo digni sint, quatenus ad vitae vias revertantur, et sanentur. Dicit etiam diabolum scire quod modicum tempus habeat; quia quanto appropinquare cernit diem judicii, tanto amplius callidior efficitur ad decipiendos homines.

(Vers. 13.)