(Vers. 13.) Et postquam vidit draco quod projectus est in terram, persecutus est mulierem, quae peperit masculum. Videns diabolus se maximam multitudinem electorum amisisse, et intra angustias cordium reproborum esse conclusum, persecutus est mulierem,id est, Ecclesiam; concitavit enim imperatores Romanorum, omnemque multitudinem impiorum ad persequendum populum Dei.
(Vers. 14.)
(Vers. 14.) Et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum; ubi alitur per tempus, et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis. Per aquilam Christum possumus intelligere: duae vero alae duo sunt Testamenta. Duae igitur alae datae sunt mulieri, quia duo Testamenta Ecclesia accepit; ut eorum doctrina et diabolum evadat, et ad coelestem patriam quotidie conscendat. Hanc namque patriam desertum vocat, quemadmodum et Dominus dicit in Evangelio, cum se nonagintanovem oves in deserto dixit dimisisse, et unam abiisse quaerere, quae erraverat (Luc. XV, 4 et seq.) . Hanc patriam locum Ecclesiae vocat, sicut ipse in judicio dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34) . Per tempus vero et tempora, et dimidium temporis, tempus a passione Christi usque ad finem mundi designatur. In hoc ergo spatio temporum animae sanctorum, id est, Ecclesia, dapibus gloriae coelestis patriae in coelesti beatitudine pascuntur.
(Vers. 15.)
(Vers. 15.) Et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine. Flumen aquae desideria sunt carnalia; videns quippe diabolus Ecclesiam non posse dejici persecutionibus, sed potius crescere et roborari, multitudinem desideriorum carnalium ei immittere voluit, quibus decepta, ad mala opera agenda retraheretur.
(Vers. 16.)
(Vers. 16.) Et adjuvit terra mulierem, et aperuit os suum et suscepit flumen, quod misit serpens ex ore suo. Possumus per terram reprobos intelligere, qui susceptores fuerunt desideriorum carnalium, quibus diabolus fideles irretire voluit et ad se pertrahere. Possumus etiam per eamdem terram Christum intelligere; et quia in sermonibus Domini magna potestas est: Dixit enim, et facta sunt, mandavit et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5) ; haud absurde per osterrae potestas ejus intelligi potest. Adjuvit ergo terra mulierem, id est Christus Ecclesiam, et aperuit os suum, et suscepit flumen, quod misit serpens ex ore suo: id est sinum misericordiae suae aperuit, flumenque vitiorum potestas ejus funditus exstinxit.
(Vers. 17.)
(Vers. 17.) Et iratus est draco in mulierem, et abiit praelium facere cum reliquis de semine ejus, qui custodiunt mandata Dei, et habent testimonium Jesu. Reliqui de semine Ecclesiae electi sunt, qui in fine mundi nascituri sunt. Quemadmodum autem hoc praelium diabolus peragat, in sequentibus manifestatur.
(Vers. 18.)
(Vers. 18.) Et stetit super arenam maris. Per arenam maris multitudo reproborum, qui eo tempore futuri sunt, designatur.
Caput XIII.
(Vers. 1.)
(Vers. 1.) Et vidi de mari bestiam ascendentem, habentem capita septem et cornua decem et super cornua ejus decem diademata. Haec bestia Antichristum significat: qui vero designantur per arenam, ipsi et per mare, multitudo scilicet reproborum. De mari igitur bestia conscendere visa est; quia de societate reproborum Antichristus exsurget, quae bestia capita septem et cornua decem habere describitur. Similiter et draco superius septem capita habuisse dictus est, et in capitibus septem diademata: per quae omnes reprobos, quibus diabolus ad decipiendum genus humanum usus est, diximus fuisse designatos. Haec autem bestia non in capitibus, sed in decem cornibus decem diademata habuisse describitur; ideoque per decem cornua gentes quas sibi Antichristus subjugaturus est, designantur: septem vero capita septem vitia principalia designant. Et ut sequentia melius intelligamus, placuit mihi in enumeratione vitiorum Prudentium sequi, qui de conflictu vitiorum atque virtutum egregie versibus disseruit. Primum namque vitium posuit culturam idolorum, secundum libidinem, tertium iram, quartum superbiam, quintum luxuriam. Quamvis enim libido ita insertasit luxuriae, sicut aliquod membrum corpori: pro qua re a Patribus pro libidine saepe luxuria ponebatur; tamen inter libidinem et luxuriam distantia est. Sextum posuit avaritiam, septimum blasphemiam, sive discordiam. Et quia eos qui iis vitiis subditi erunt, facile Antichristus decipiet, sibique sociabit, recte per septem capita septem vitia designantur.
De iis septem vitiis Dominus in Evangelio loquitur dicens: Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non inveniens dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et cum venerit, invenit scopis mundatam et ornatam. Et tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi (Matth. XII, 43) .Immundus spiritus exivit ab homine, quando diabolus exivit a Judaeis, cum Legem acceperunt. Ambulavit per loca arida, id est, per gentium nationes, quae aridae erant; quia viriditatem fidei non habebant. Non invenit ibi requiem, quia veniente Christo in carne, gentes quas diu tenuerat, amisit. Rediit in domum suam, unde exivit; quia ad Judaeos possidendos reversus est, eo quod in Christum credere noluerint. Invenit domum Judaeorum vacantem, quia Christum hospitem non habebant. Quaerendum vero nobis est, cur eas mentes quae Deum habitatorem non habebant, mundatas et ornatas dixerit. Sed mundatae erant diabolo, non Deo, quod enim mundum est in conspectu Dei, immundum videtur diabolo: et quod immundum est Deo, mundumest diabolo. Nam sicut scarabaeo mundius videtur stercus cujuslibet animantis, quam quilibet cibus mundus atque delectabilis; ita et diabolus plus diligit ea corda, quae omnibus vitiis sunt repleta, quam ea quae cunctis virtutibus pollent. Scopae autem sunt, quae domum a quisquiliis emundant. Habet igitur Deus scopas suas, habet et diabolus: scopae Dei sunt, quae domum ejus emundant, ut in ea ipse habitare possit, videlicet confessio peccatorum, poenitentia, lacrymae, et eleemosynae: scopae diaboli sunt, quae secundum eum domum ipsius everrunt, scilicet amor saeculi, levitas mentis, contemptus mandatorum Dei, et multa alia. Septem vero spiritus, quos diabolus secum assumpsit, septem sunt vitia principalia: cum iis ergo septem satellitibusdiabolus Judaeos usque modo possidet. Sed quaeri potest, cur haec septem vitia principalia diabolo esse deteriora dicantur. Verum nobis deteriora sunt vitia, quam daemones: quia illi foris nos impugnant, vitia autem intrinsecus nos assidue debellant. Nam sicut levius tolerantur hostes, qui extrinsecus urbem oppugnant, eo quod muros habeant objectos, quam ii qui intrinsecus positi jam civitatem depopulantur:ita facilius tolerantur daemones, qui exterius, quam vitia quae intus nos indesinenter devastant. Et super capita ejus nomina blasphemiae. Blasphemia Antichristi plura nomina habebit: quia multis modis Christum blasphemabit.
(Vers. 2.)
(Vers. 2.) Et bestia quam vidi, similis erat pardo, et pedes ejus sicut pedes ursi, et os ejus sicut os leonis erat. Per pardum, qui fertur diversos colores habere, hypocrisis Antichristi designatur: qui cum futurus sit homo nequissimus variis virtutibus se decolorabit, ut facilius stultos quosque decipiat. Per ursum vero, qui callidissimum est animal, ejus astutia ad decipiendos homines demonstrari potest. Per leonem nihilominus ejus crudelitas ad dilacerandum populum Dei designatur. Et dedit illi draco virtutem suam, et potestatem magnam. Virtutem suam diabolus, quae tota mala est, Antichristo dabit; quia in illo habitabit, et per eum quidquid nequitia diaboli excogitare potest, operabitur. Sed cum Scriptura dicat: Non est potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1) , quomodo diabolus potestatem magnam Antichristo dabit? Deus dabit Antichristo potestatem, sed ipsam potestatem in tantum permutabit in malum, ut tota diabolica esse credatur, et sit.
(Vers. 3.)
(Vers. 3.) Et vidi unum de capitibus ejus quasi occisum in mortem, et plaga mortis ejus curata est. Diximus superius per septem capita Antichristi septem vitia principalia esse designata. Per caput ergo quod non occisum, sed quasi occisum visum est, blasphemia designatur. Quaerendum itaque nobis est, quomodoblasphemia quasi occisa esse dicatur. Primis namque temporibus Evangelii fuerunt multi haeretici, qui fidem Ecclesiae suis erroribus labefactare conati sunt: sed omnipotens Deus defensores Ecclesiae orthodoxos Patres ex filiis ipsius Ecclesiae elegit, quos flumine sapientiae suae replens, per eorum doctrinam omnes haereses ab Ecclesia sua exstirpavit; ut fuerunt Ambrosius, Hilarius, Hieronymus, Augustinus, Gregorius, et multi alii qui etiam maximam copiam librorum ediderunt, quibus omnes haereses, quae fuerunt, et quae esse poterant, destructae sunt. Blasphemia ergo quasi occisa est modo: quia quamvis sint multi qui multas blasphemias mente concipiant, malum quod mente conceperint, non audent proferre, ne per istorum doctrinam turpiter convincantur. Hocigitur caput, id est, blasphemia, temporibus Antichristi mortuum esse videbitur; sed a diabolo in Antichristo resuscitabitur, quem ad blasphemandum Christum in tantum accendet, ut omnes blasphematores in suis blasphemiis antecedat. Et admirata est universa terra post bestiam. Per terram peccatores homines designantur.
(Vers. 4.)
(Vers. 4.) Et adoraverunt draconem, quia dedit potestatem bestiae: et adoraverunt bestiam, dicentes: Quis similis bestiae, et quis poterit pugnare cum ea? Quomodo draconem, id est, diabolum, adorabunt, quem non videbunt? Sed adorabunt Antichristum illi, quiper terram designantur, et in Antichristo diabolum, dicentes nullum esse Antichristo similem, nec esse qui ejus fortitudini possit coaequari.
(Vers. 5.)
(Vers. 5.) Et datum est illi os loquens magna et blasphemias. Datum est, id est, permissum est a Deo; ut loquatur magna de semetipso, dicens se esse Filium Dei, et ut loquatur blasphemias de Deo. Et data est illi potestas facere menses quadraginta duos. Difficile videtur, ut in tam parvissimo tempore, id est, in tribus annis et dimidio, omnes gentes sibi subjicere, et ad suam culturam genus humanum praeter paucos electos possit adducere; erunt enim multi electi, sed in comparatione infidelium valde paucissimi. Verum potest fieri, ut primo omnes gentes suae ditioni subjiciat: postea vero in superbiam elatus,se pro Deo coli instituat. Nam sicut mihi videtur in tribus annis et dimidio persecutionis tempus tantummodo comprehenditur, in quo et per se, et per discipulos suos, et per ostensionem signorum mirabilium tota virtute laborabit, ut culturam deitatis omnes homines sibi impendant. Eos autem qui contradicere voluerint, diversis et inauditis tormentis affliget; ut coacti faciant, quod voluntarie facere detrectabunt.
(Vers. 6.)
(Vers. 6.) Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in coelo habitant. Aperiet namque os suum ad blasphemandum Deum Patrem videlicet, et Filium, et Spiritum sanctum: blasphemabit et nomen Dei dicens Christum non esse Deum; blasphemabitetiam tabernaculum Dei, id est, Ecclesiam Dei, dicens nihil prodesse fidelibus religionem Christianam, sed interitum magis afferre quam salutem: blasphemabit et eos qui in coelo habitant, id est, martyres, et caeteros sanctos, dicens nihil prodesse eos posse cuiquam, falsumque esse quidquid de eis a fidelibus asseritur.