(Vers. 7.)
(Vers. 7.) Et datum est illi bellum facere cum sanctis, et vincere illos. Faciet bellum cum sanctis quosdam blandiendo, quosdam terrendo, et ad ultimum eis pessima tormenta inferendo; ut eos in errores suos inducat: sed fieri non potest, ut in errorem inducantur electi. Vincet autem illos non superando, sed interficiendo.
(Vers. 8.)
(Vers. 8.) Et data est ei potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem: et adoraverunt eum omnes, qui habitant terram. Hoc secundum litteram implebitur. Multi dicent, cur talia Deus fieri sinat, ut Antichristus genus humanum tam pessime decipiat? Verum duabus causis exsistentibus talia permittet; nam sicut ipse dicit in Evangelio: In illis diebus refrigescet charitas multorum, et abundabit iniquitas (Matth. XXIV, 12) ; in tantum quippe malitia hominum excrescet, et ita Deum pro suis sceleribus ad iracundiam provocabunt; ut digni sint quatenus tam pessimo homini subjiciantur, atque ab eo decipiantur, testante Scriptura: Qui regnare facit hominem hypocritam propter perversitatem populi (Job. XXXIV, 30) . Tradet enim illos Deus, sicut dicit Apostolus, in reprobum sensum (Rom. I, 28) ; ut faciant quae non conveniunt; et quibus nihil pensi erit, tantum ut quidquid mali cogitaverint, expleant; justissima Dei permissione fiet, ut ab Antichristo decepti deterius pereant. Permittet etiam hoc Deus fieri propter probationem electorum suorum, ut sicut aurum probatur per ignem; ita et illi in persecutionibus Antichristi probentur et examinentur, sicut in Daniele de illis scriptum est. Eligentur, et dealbabuntur, et quasi aurum probabuntur plurimi. Sequitur: Quorum non sunt scripta nomina in libro vitae Agni, qui occisus est ab origine mundi (Dan. XII, 10) . Liber vitae praedestinatio est Dei omnipotentis: reprobi nonsunt scripti in libro vitae; quia non sunt praedestinati ad vitam aeternam. Sed quaerendum nobis est, quomodo Agnus, id est, Christus, ab origine mundi occisus esse dicatur.
(Vers. 9.)
(Vers. 9.) Nam illud quod sequitur: Si quis habet aures, audiat; ubicumque in divinis Scripturis ponitur, obscurum esse quod praecessit, demonstrat: aures quippe cordis atque intelligentiae requirit. Agnus igitur ab origine mundi occisus est; quia ejus mors ab exordio generis humani in sanctis patribus praefigurata est. In primo namque homine praefigurata est, quando eo dormiente, Eva de costa ejus facta est: similiter et in Abel praefigurata est, qui a fratre Cain peremptus est: praefigurata est et per Isaac, quem pater in holocaustum obtulit Domino: similiter et perJoseph, quem fratres vendiderunt: praefigurata est etiam mors ejus in diversis sacrificiorum ritibus. Quoties ergo mors Christi a sanctis patribus aut praefigurata aut praedicta est, quasi toties Agnus occisus est. Quamvis hoc simpliciter possit intelligi, ut non dicat Agnum occisum ab origine mundi, sed nomina sanctorum scripta ab origine mundi in libro Agni, qui pro eorum salute occisus est.
(Vers. 10.)
(Vers. 10.) Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadit: qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Antichristus qui populum christianum a Creatore suo captivabit, ipse a praesenti vita captivabitur, et in infernum detrudetur: et quia gladio malitiae suae multorum animas perempturus est, gladioque corporali justorum corpora occisurus, ipse gladio mortis perpetuae damnabitur. Hic est patientia et fides sanctorum, id est, patientia et fides sanctorum in persecutionibus Antichristi comprobabitur.
(Vers. 11.)
(Vers. 11.) Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, habentem cornua duo similia Agni, et loquebatur sicut draco. Haec bestia aut unum ex discipulis Antichristi designat deteriorem caeteris, aut multos, qui eum praedicaturi sunt. Quae de terra ascendisse visa est; quia de societate reproborum exsurget: duoque cornua similia Agni habuisse visa est. Superius diximus per septem cornua Agni omnes electos esse designatos, quos in septem partes divisimus: per quintumautem cornu diximus Judaeos, qui in Christum crediderunt, fuisse designatos: per sextum vero gentes, quae in Christum similiter crediderunt. Bestia itaque cornua duo similia Agni habebit; quia Judaeos et gentes decipiendo possidebit. Quia quamvis multi credant ex Judaeis per praedicationem Eliae in Christum; maxima tamen pars eorum Antichristum secutura est, sicut dicit Dominus in Evangelio: Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me: alius veniet in nomine suo, et illum suscipietis (Joan. V, 43) . Loquebatur ergo haec bestia ut draco, quia ejus verba diabolica erant; nam diabolus qui loquetur per Antichristum, ipse loquetur et per discipulos ejus.
(Vers. 12.)
(Vers. 12.) Et omnem potestatem prioris bestiae faciebat in conspectu ejus. Quod dicit: in conspectu ejus,significat in nomine ejus; non enim praesens poterit esse Antichristus in omnibus locis, ubi fuerit praedicatus a suis. Faciet namque miracula Antichristus arte diabolica, facient et discipuli ejus: sed eorum miracula falsa erunt, et non vera, sicut dicit Apostolus: Cujus adventus erit secundum operationem Satanae, in omnibus virtutibus et signis et prodigiis mendacibus (II Thess. III, 9) . Non enim credibile est, ut eos quos Deus excaecaverat, aut debilitaverat, sanitati possint restituere: sed eos tantummodo, quos ipsi laeserint, laedentes in occulto, sanantes in aperto. Sed et ipse Antichristus in tanta claritate se hominibus demonstrabit, ut ab insipientibus credatur Deus, sicut dicit Apostolus: Ita ut in templo sedeat, ostendens se tamquam sit Deus (Ibid., 4) .
(Vers. 13.)
(Vers. 13.) Et fecit terram, et inhabitantes in ea, adorare bestiam primam, cujus curata est plaga mortis. Et fecit signa magna, ita ut etiam ignem faceret de coelo descendere in terram in conspectu hominum. Legimus in libro Job diabolum ex permissione Dei ignem fecisse de coelo descendere, et oves Job puerosque consumpsisse (Job. I, 16) . Quod ergo illic per semetipsum fecit, hoc per Antichristum et sequaces ejus extremo tempore faciet.
(Vers. 14.)
(Vers. 14.) Et seduxit habitantes terram propter signa, quae data sunt illi facere in conspectu bestiae. Nihil est quod sic seducat simplices quosque, quemadmodum signorum demonstratio. Ideoque ministri Antichristi propter signorum operationem facile stultorum multitudinem decipient. Dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiae, quae habet plagam gladii, et vixit; videlicet, ut in imaginibus Antichristus adoretur. Quod autem bestiam plagam gladii habuisse dixit, et vixisse, potest fieri ut arte diabolica fingat se Antichristus mori et resurgere, ut hoc facto facilius homines decipiat: quod Simon magus fecisse dicitur.
(Vers. 15.)
(Vers. 15.) Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae, et ut loquatur imago bestiae. Sed et hoc quosdam magos fecisse audivimus; faciebant quippe per necromanticam artem, ut statuae viderentur moveri, et loqui. Possumus hoc aliter intelligere. Imagospeciem habet hominis, sed non est homo: similiter et Antichristus propter operationem virtutum atque signorum putabitur esse Deus, sed hoc falsissimum erit; non enim potest fieri ut homo impiissimus aliquid deitatis in se habeat. Imaginem ergo Antichristi facient, qui eum Deum existimabunt; ministri vero Antichristi spiritum imagini bestiae dabunt, cum eos qui crediderint in Antichristum, Christum blasphemare compellent. Et faciet ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur. Fideles qui Antichristum adorare noluerint, diversis poenis macerati interficientur; erit namque talis tribulatio, sicut dixit Dominus in Evangelio (Matth. XXIV, 21) , qualis non fuit ab initio, neque fiet, ita ut in errorem inducantur electi, si fieri potest.
(Vers. 16.)
(Vers. 16.) Et faciet omnes pusillos et magnos, et divites et pauperes, et liberos et servos habere characterem in dextera manu, aut in frontibus suis. Potest fieri ut sicut nos habemus characterem Christi, id est, crucem, qua signamur; ita habeat Antichristus proprium characterem, quo signentur ii, qui in eum crediderint. Possumus et hoc aliter intelligere. Discipuli Antichristi laudatores erunt vitiorum, docebunt enim ideo creatum vinum caeterasque divitias, ut homines iis abundanter, et sufficienter uterentur: ideoque fecisse Deum genitalia membra, ut homines feminis miscerentur, et nefas esse ut aliquis a concubitu abstineat: omnia desideria carnalia esse perficienda. Cum autem istam nefandam doctrinam virtutibus affirmaverint, terrenos homines qui proni eruntad malum magis quam ad bonum, facile decipient. Saepe vero per manus opera intelliguntur: characterem ergo Antichristi in dextera manu habebunt; quia opera maligna doctrinae Antichristi congruentia exercebunt: habebunt et in fronte, per quam mens saepe discernitur; quia ex pravis operibus, quam pessimas mentes gerant, dignoscetur.
(Vers. 17.)
(Vers. 17.) Et ne quis possit vendere, aut emere, nisi qui habuerit characterem nominis bestiae, aut numerum nominis ejus. Scimus humanam vitam non posse subsistere, nisi aut vendant aliquando homines, aut emant; eo itaque Antichristi persecutio erga fideles crudelius grassabitur, quo eis hoc interdictum fuerit, sine quo vivere non poterunt. Facient autem hoc ministri Antichristi, ut in tempore necessitatiseos, qui christianitatis fidem occulte servare voluerint, deprehendant.
(Vers. 18.)
(Vers. 18.) Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiae; numerus enim hominis est, et numerus ejus est sexcenti sexaginta sex. De hoc numero multi multa dixerunt, pluraque nomina repererunt, in quorum litteris hic numerus invenitur. Tamen si aliquod ex iis nominibus Antichristus possideat, praevidere non potuerunt: sed de re tam incerta nihil audeo definire. Quis enim scit, si nomenquod ei a parentibus imponetur, hunc numerum contineat.
Caput XIV.