The Lantern

Commentary on Revelation · Latin22

CCEL

(Vers. 1.)

(Vers. 1.) Et vidi, et ecce Agnus stabat supra montem Sion. Si diligenter textum lectionis sequentis inspiciamus, haec quae de centum quadraginta quatuor millibus dicuntur, ad electos potius, quorum animae in coelesti beatitudine cum Domino exsultant, quam ad eos qui in hac vita laborant, videbimus pertinere. Agnus itaque Christum demonstrat: Sion autem speculatio interpretatur: per montem vero Sion coelestem patriam intelligere debemus. In monte igitur Sion Agnus visus est, quia in coelesti beatitudine cum sanctis suis Christus consistit. Et cum illo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis. In tertia visione quae hanc praecedit, centum quadraginta quatuor millia ex duodecim tribubus electa, et signo fidei signata fuisse dicuntur. Illa ergo centum quadraginta quatuor millia, sicut expositio nominum duodecim tribuum demonstrat, ad electos qui in hac vita laborant, pertinent: ista vero centum quadraginta quatuor millia electos, qui in coelesti gloria cum Domino laetantur, significant, sicut textus praesentis lectionis manifeste indicat. Sed cur nomen Patris et Filii tantummodo in frontibus suis eos scriptum habere dicit, et de Spiritu sancto reticuit? Quia videlicet ubicumque Patrem et Filium legimus, intelligere debemus Spiritum sanctum. Possumus autem per frontes corda sanctorum intelligere: nomen itaque Patris et Filii et Spiritus sancti in frontibus suis habent scriptum; quia a mentibus eorum amor Dei numquam avelli poterit, sicut avulsus est a cordibus quorumdam angelorum, qui propter superbiam de coelo ceciderunt.

(Vers. 2.)

(Vers. 2.) Et audivi vocem de coelo, tamquam vocem aquarum multarum, et tamquam vocem tonitrui magni. Saepe per Joannem praesentis vitae fideles demonstrantur: per aquas vero populi designantur. Et quia de omnibus gentibus quotidie colliguntur electi, et in coelesti beatitudine collocantur, sancti Dei in terra constituti, qui per Joannem designantur, vocem aquarum multarum assidue audiunt; quia doctrinam sanctorum in coelis consistentium et cordis auribus sentiunt, et virtute qua possunt, eorum actus imitantur. Unde et eadem vox tamquam tonitruumesse dicitur, quod corda audientium terrere solet; terrentur enim, cum ad eorum perfectionem se ascendere non posse considerant. Et vox quam audivi, sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis. Vox citharoedorum valde est dulcis audientibus: et quid dulcius fidelibus, quam memoria sanctorum in coelis commorantium; dum quanta sit eorum gloria mente pertractant, atque ut ad hanc quandoque perveniant, suppliciter exorant?

(Vers. 3.)

(Vers. 3.) Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores: et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra. Hic magna obscuritas est; dicit quippe centum quadraginta quatuor millia non fuisse coinquinatos cum mulieribus, virginesque esse; et ideo canticum novum cantare, quod nemo potest dicere, nisi illi soli: scimus autem quosdam ex apostolis atque martyribus uxores habuisse. Numquid ii qui virginitatem corporis servare studuerunt, laudes Deo decantant, et isti in laudibus Dei muti exsistunt? Maxime cum sciamus ex utroque sexu parvi meriti homines virginitatem corporis usque ad mortem servasse, sicut sunt infantes et pueri, quos aetas virginitatem amittere non permittit. Vidimus etiam quosdam aliquibus peccatisobnoxios, virginitatem corporis usque ad mortem servasse, quos credimus per ignem purgatorium esse purgandos, ut in justorum numero quandoque ascribi mereantur. Numquid istos tales apostolis et martyribus, quos uxores habuisse Scriptura non tacet, praeferre audebimus; ut illud canticum suavissimum Deo offerant, a quo Petrus ejusque similes alieni exsistant? Nam sicut est dulcis sanctis visio Dei, sic et laus Dei: et quemadmodum saturari nequeunt visione Dei, ita nec satiari laudibus Dei. Et quanto proximiores sunt secundum meritorum qualitates Domino Deo, tanto et ferventiores in laudibus Dei. Quis vero digne considerare potest quam magna pars gloriae sanctis detrahitur, si a laudibus Dei expertes habeantur? Nec ideo hoc dicimus, ut virginitatiderogemus, quae magna est virtus, sociaque angelorum; si tamen eam vitio non foedaverint. Quis enim perpendere potest quam magnum bonum est integritatem corporis et animae possidere? Igitur quia haec quae superius de virginibus dicta sunt, de iis solummodo qui virginitatem corporis servaverunt, intelligere non possumus; necesse est ut indagemus, qui sint virgines, et qui illi qui canticum virginum dicere non poterunt. Nam si superficiem lectionis diligenter attendimus, inveniemus non de solis virginibus, sed de omnibus sanctis animabus haec esse dicta.

Diximus superius per centum quadraginta quatuor millia sanctorum animas esse designatas, quae in coelesti beatitudine Deum assidue laudare non desinunt:per sedem vero, et quatuor animalia, et seniores ante quos canticum novum cantare dicuntur, fideles in hac vita positi, ex quibus Ecclesia constat, designantur, sicut in secunda Visione diximus. Ante sedem ergo, et quatuor animalia, et seniores centum quadraginta quatuor millia canticum novum cantasse dicuntur; novum namque Testamentum canticum novum dicitur, sicut dicit propheta: Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terrae (Esai. XLII, 10) . Novum autem Testamentum dicitur, eo quod praecedat aliud, quod vetus vocatur: sive pro eo quod novos populos faciat, cum ex filiis diabolifacit filios Dei. Habent et fideles in hac vita positi cantica sua, sed in iis canticis saepe confessio fit peccatorum, saepe pro peccatis deprecatio, saepe commemoratio tormentorum aeternorum: ideoque in fletus saepe cantantes excitant, saepe in laudibus Dei orare solent, saepe ad spem coelestis patriae mentes fidelium elevant: in illo vero cantico spirituum coelestium nihil triste, nihil quod mentem perturbet, resonat; et quanto amplius depromitur, tanto amplius gaudium et laetitiam mentibus cantantium infundit. Sicut igitur novum Testamentum dicitur, quia praecessit vetus: ita et illud canticum spirituum coelestium novum canticum dicitur; quia praecessit aliud quod vetus est illis, qui ad coelestem beatitudinem quotidie transeunt, et novum est ad quod perveniunt.Et hoc canticum ante sedem Dei, id est, in conspectu sedis, cantasse dicuntur; quod enim in conspectu nostro est, indesinenter aspicimus. In conspectu ergo fidelium, qui per sedem et quatuor animalia et seniores designantur, animae fidelium canticum novum cantasse dicuntur; quia sancti viri in hac terra positi, gloriam sanctorum in coelis commorantium oculis mentis assidue conspiciunt, atque ut ad eorum societatem quandoque perveniant, tota virtute laborant.

Et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra: id est, nemo illorum qui per sedem et quatuor animalia et seniores designantur. Vident namque modo fideles viri in terra positi quasi per speculum et inaenigmate gloriam sanctorum in coelis consistentium, illudque canticum quia ardenter desiderant, quasi audiunt, sed dicere non possunt; quia, oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9) . Qui de terra empti esse dicuntur; empti sunt quippe in terra positi pretioso sanguine Christi. Sed melius est ut per emptionem assumptionem intelligamus; assumpti sunt enim de terra, et in coelesti beatitudine collocati.

(Vers. 4.)

(Vers. 4.) Ii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati; virgines enim sunt. Hic rursum oritur quaestio; nam si in illa beatitudine diversi ordines sunt, ut sunt apostoli, martyres, confessores, et virgines; quomodo omnes sanctorum animae virgines esse dicuntur,et in tantum virgines, ut cum mulieribus coinquinatae non fuisse dicantur? Et si verum est, quod Dominus dicit (immo verum est, quia non potest fieri ut Deus mentiatur (Matth. V, 28) : Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam maechatus est eam in corde suo), quomodo omnes sanctorum animae in toto spatio vitae praesentis ab inquinatione mulierum mundae esse potuerunt? Quaerendum ergo nobis est quomodo hoc intelligendum sit; multi quippe fuerunt ante baptismum adulteri et fornicatores, sed in Christum credentes, atque de peccatis suis poenitentiam agentes, fontemque baptismatisexpetentes, quidquid in eis sordidum fuit, per Spiritus sancti gratiam aquis baptismatis deletum est: qui in bono quod in eodem baptismate promiserunt, usque in finem vitae perseverantes, veniente Domino, ut eos per mortem ab hac terrena habitatione subtraheret, eorum animae virgines, id est, integrae, et ab omni corruptione vitiorum mundae inventae sunt. Istorum ergo animae jure virgines vocantur; quia eorum omnis corruptio aquis baptismatis, bonisque operibus deleta est. Fuerunt etiam multi, qui post baptismum multa scelera commiserunt, sed cum per poenitentiam et lacrymas atque per misericordiam, caeterisque bonis operibus malum quod gesserunt, delere studuerint, et in bono proposito perseveraverint, Domino veniente, eorum animae virgines repertaesunt; quia quidquid in eis fuit reprobum, charitatis remediis est purgatum. Fuerunt et conjugati, qui Deum tota virtute dilexerunt, atque in virtutibus vitam ducere studuerunt. Istorum igitur animae recte virgines vocantur; quia si quas sordes ex conjunctione feminarum traxerunt (Gen. II, 24) , bonis operibus deletum est. Similiter de caeteris ordinibus intelligendum est.

Possumus etiam per mulieres corpora sanctorum intelligere, per viros autem animas; quia sicut vir et mulier una caro vocantur, ita corpus et anima unus homo: et quemadmodum femina inferior est viro, ideoque necesse est ut a viro regatur, ejusque dominationem perferat; ita corpus multo inferius est quam anima, et ideo necesse est ut a spiritu regaturatque dometur, ejusque desideria frangantur. Quod quia sancti facere studuerunt, non sunt coinquinati cum mulieribus; quia ex conjunctione corporum nullas sordes traxerunt, ex quibus Deum nimis offenderent. Ii sequuntur Agnum quocumque abierit. Quo vadit, qui omnia implet, et totus ubique est? Sed quemadmodum vadat, Apostolus docet dicens: Cui vult miseretur et quem vult, indurat (Rom. IX, 18) . Vadit itaque Deus miserendo quibusdam, et a quibusdam misericordiam suam auferendo. Sequuntur vero sancti, quia quibus ille misericordiam suam largitur, largiuntur et illi; et a quibus abscidit, abscidunt et illi. Hoc de electis in terra positis intelligere non possumus; saepe enim miserentur quibus Deus non miseretur, sicut Samuel qui lugebat Saul (I Reg. XV, 35) , quem Deus projecerat a facie sua: quosdam etiam sancti damnare volunt, quibus Deus miseretur, sicut Jonas, qui cupiebat ut Ninivitae delerentur, quos Deus salvare decreverat. Ii empti sunt ex omnibus primitiae Deo et Agno (Joan. IV, 3) . In Lege praeceptum est ut primitiae frugum offerrentur Deo (Exod. XXII, 29) : per primitias frugum, electi designantur; nam sicut ex multitudine fructuum parvae primitiae Deo offerebantur, ita et ex multitudine populorum parvus numerus electorum eligitur, qui ab angelis Deo in templo gloriae coelestis offertur, sicut Dominus dicit in Evangelio: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XXII, 14) . Sancti ergo primitiarum more ex hominibus sunt assumpti, et in coelesti beatitudine collocati.

(Vers. 5.)

(Vers. 5.) Et in ore eorum non est inventum mendacium. Valde difficile esse videtur, quod dicitur; sunt quippe quaedam mendacia valde gravia, sunt alia quae inter levia peccata deputanda sunt, a quibus nostris temporibus nescio si aliquis omni tempore vitae suae abstinere possit, nisi fuerit infans, qui loqui ignorat. Non itaque de omnibus mendaciis hoc dictum esse mihi videtur: sed est mendacium valde gravissimum, cum mentimur ea, quae in baptismate promisimus. Hoc ergo mendacium in ore sanctorum non est inventum; quia hoc quod in baptismate promiserunt, usque in finem vitae servare studuerunt. Et si fueruntaliqui qui post baptismum multa peccata commiserunt, tamen in ore eorum non est inventum mendacium; quia per poenitentiam, charitatisque opera malum quod gesserunt, ante mortem delere studuerunt: Sine macula enim sunt. Et hic satis aperte demonstrat, ea quae in hac lectione continentur, non ad fideles qui in hac vita laborant, sed ad eos qui in coelestibus sedibus requiescunt, pertinere. Quis enim in hac vita positus, sine macula esse potest? cum idem Joannes dicat: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8) . Animae vero sanctorum sine macula sunt; quia si quas sordes ex mundana habitatione contraxerunt, aut per poenitentiam et lacrymas, charitatisque opera, aut per flagella, autcerte post mortem igne purgatorio deletae sunt.

Dixi quod sensi. Quod si quis textum hujus lectionis ad praesentem Ecclesiam transferre voluerit, et per centum quadraginta quatuor millia, aut praedicatores, aut caeteros justos in hac adhuc vita degentes; per novum vero canticum quod nemo nisi ipsi soli dicere poterant, Evangelium designatum esse censuerit; perpendat sanctum Evangelium non solum ab electis, verum et a reprobis saepe praedicari, de quibus Dominum in Evangelio dixisse credimus: Multi dicent mihi in illa die, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia multa ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis: Amen dico vobis, nescio vos. Discedite a me, omnes operarii iniquitatis (Matth. VII, 22) . De talibus etiam Paulus apostolus loquitur, dicens: Sunt qui per contentionem Christum annuntiant, non sincere, existimantes se pressuram suscitare vinculis meis (Philip. I, 17) . Si quis autem seriem lectionis hujus ad praesentis temporis virgines pertinere sanxerit, ad eos videlicet quos amor Dei ad integritatis custodiam, adjunctis caeteris bonis operibus, quotidie impellit, sanum mihi in hoc videtur possidere sensum: sed animadvertere debet non posse huic sensui convenire, ut per canticum novum in hoc loco Evangelium intelligat; sed potius gaudium spiritale, quod eis ex custodiavirginitatis accrescit. Nullus igitur canticum novum dicere potest, nisi illi soli; quia gaudium virginitatis nullus habere praevalet, nisi soli qui hanc caeteris bonis operibus exornatam quotidie Deo offerre consuescunt. Similiter et qui hanc sententiam eis aptare voluerit, qui cum virginitatis palma ad coelestia regna jam conscendere meruerunt, a recto intellectu non discrepat: sed sciat non convenire huic sensui, ut per novum canticum, aliquod canticum quod voce, lingua, labiis componi potest, intelligat: sed potius virginitatis praemium, quod a Domino aeternaliter percipere merentur. Hocque canticum nullus, nisi illi soli, dicere potest; quia virginitatis praemium nullus percipit, nisi qui hanc in saeculo positi, intemerata mente pro Christi amore servare studuerint. De talibus propheta Esaias loquitur, dicens: Haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae volui, et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea, et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus, nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit (Esai. LVI, 4 et seq.) .

(Vers. 6.)

(Vers. 6.) Et vidi alterum angelum volantem per medium coelum, habentem Evangelium aeternum; ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum, dicentem voce magna. Iterum universa breviter comprehendit; nam sicut superius cum mala Antichristi narrare vellet, ab adventu Christi inchoavit, persecutionesque quas Ecclesia a diabolo passa est, prius narrans ad Antichristum pervenit: ita et hic diem judicii describere cupiens, ab adventu Christi inchoat, atque sub specie trium angelorum cuncta breviter replicans, ad diem judicii pervenit. Iste quippe angelus Christum et apostolos ejus, caeterosque Christi praedicatores significat. Qui Evangelium aeternum habuisse dicitur; quia doctrina Evangelii a Christo, apostolis, caeterisque praedicatoribus data est, quam gentibus praedicarent. Quod Evangelium aeternum esse dicitur, quia aeternitatem praestat omnibus facientibus illud. Quod etiam super terram sedentibus praedicatum esse dicitur; gentes namque quibus Evangelium praedicatum est, nihil aliud quam terram quaerebant, totamque requiem suam in terra posuerant. Quid autem iste angelus praedicet, audiamus.

(Vers. 7.)

(Vers. 7.) Timete Dominum, et date illi honorem; quia venit hora judicii ejus: et adorate eum, qui fecit coelum et terram, mare et fontes aquarum. Convenienter timorem Domini primo posuit, et postea honorem; timor etenim Domini ad poenitentiam impellit hominem: poenitentia vero ad bona opera agenda eum provocat. Honorem itaque Deo deferimus, cum bona opera agimus, sicut ipse Dominus dicit: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16) . Hora vero judicii ex tunc incoepit, ex quo Evangelium praedicari coepit. Illi igitur acriter in die judicii judicabuntur, qui verbum Evangelii audientes, illudque spernentes, fidemChristi suscipere noluerunt. Similiter et illi qui susceperunt quidem fidem Christi, sed eam operibus implere noluerunt; cui enim plus committitur, plus ab eo exigetur. De illis autem qui verbum Dei non audierunt, Dominus dicit in Evangelio: Qui non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18) .

(Vers. 8.)

(Vers. 8.) Et adorate eum, qui fecit coelum et terram, et mare et fontes aquarum, id est, relinquite idola surda, muta, et caeca, et adorate eum qui cuncta fecit ex nihilo. Et alius angelus prosecutus est, dicens. Alius angelus doctores Ecclesiae, qui finitis persecutionibus, Ecclesiam Dei gubernaverunt, designat. Cecidit, cecidit Babylon magna. Per Babylonem, sicut superius diximus, civitas diaboli designatur, quae ex omnibus impiis constat. Ceciderat autem, quia omniscultura daemonum per fidem Christi deleta fuerat. Et bis cecidisse dicitur; quia ex parte persecutorum, et ex parte culturae diabolicae ceciderat. Quae a vino irae suae potavit omnes gentes. Vinum irae errores sunt gentilium, quibus Deum ad iracundiam provocaverunt: sed cum Babylon nihil sit aliud quam omnes gentes, id est, omnes reprobi, quomodo omnes gentes a vino irae suae potavit? Verum cum unus alterum docuit, et ille tertium, et tertius quartum, et ita in omnes homines error diabolicus transiit, utique Babylon omnes gentes vino irae Dei potavit.

(Vers. 9, 10.)

(Vers. 9, 10.) Et angelus tertius secutus est illos, dicens voce magna: Si quis adoraverit bestiam et imaginem ejus, et acceperit characterem ejus in fronte sua, aut in manu sua; et hic bibet de vino irae Dei, quod mixtum est mero in calice ipsius. Angelus tertius praedicatores sunt, qui temporibus Antichristi futuri sunt; praedicabunt enim ut nullus Antichristum adoret, neque ad ejus pessimam doctrinam aures cordis accommodet, neque opera ejus imitetur: quod si quis fecerit, perpetua poena eum esse damnandum testabuntur. Per vinum irae Dei damnatio ultima, quae in die judicii impiis irrogabitur, designatur: merum autem purum dicimus. Per merum igitur justitia Dei designatur, per calicem vero judicium Dei accipere possumus. Vinum itaque mixtum est mero in calice Dei; quia damnatio ultima, qua impii damnabuntur, mixta erit cum justitia in calice Dei, id est, in judicio Dei; quia justissimo Dei judicio perficietur. Bibent igitur impii vinum irae Dei, cum illis dicetur: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo, et angelis ejus (Matth. XXV, 41) .

(Vers. 11)

(Vers. 11) . Et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum, et in conspectu Agni: et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendet. Ignis exurit, sulphur autem fetorem pessimum de se emittit. Igne autem corporaliter cruciabuntur, qui ignem vitiorum in se exstinguere noluerunt: fetore sulphuris torquebuntur, quibus dulcis fuit fetor luxuriae. In conspectu angelorum sanctorum cruciabuntur, et in conspectu Agni, videlicet ut in eorum conspectu crucientur, in quorum conspectunon timuerunt multa mala perpetrare. Nec habebunt requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam et imaginem ejus, et si qui acceperint characterem nominis ejus. Cur neque in die, neque in nocte reprobos habere dicit requiem, cum electi aeternum diem possessuri sint; reprobi vero perpetuam noctem? Sed more humano locutus est.

(Vers. 12, 13.)