(Vers. 12, 13.) Haec est patientia sanctorum, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Jesu: id est, talis est patientia sanctorum, et talem fructum affert, qualis in sequentibus demonstratur. Et audivi vocem de coelo dicentem mihi: Scribe, beati mortui qui in Domino moriuntur. Talis est igitur patientia sanctorum, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Jesu, ut sint beati in perpetuum. Sed quid est quod dicit: Beati mortui, qui in Domino moriuntur? Quis enim mortuus mori potest? Nullus procul dnbio mortuus mori potest, nisi prius animam recipiat, ut iterum mori possit. Sed illi sunt beati, et illi in Domino moriuntur, qui prius moriuntur saeculo, postea carne: qui prius veterem hominem, id est, omnes nequitias et spiritales et carnales in se exstinguunt, ut possint dicere cum Apostolo: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 16) . Illi namque in Domino moriuntur, de quibus Dominus dicit in Evangelio: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13) .
Amodo jam dicit spiritus, ut requiescant a laboribus suis. Amodo, id est, a tempore mortis suae requiescent sancti a laboribus suis. Opera enim illorum sequuntur illos. Quomodo sequuntur? Nonne Cornelium opera sua praecesserant, cui ab angelo dictum est; Orationes tuae et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei (Act. X, 4) ? Sed sequi pro comitari posuit; nam et exercitus qui regem comitatur, eum sequi dicitur; cum alii praecedant, alii sequantur, alii ad dexteram, sive sinistram incedant. Opera igitur sanctorum sequuntur illos; quia merces operum illorum comitatur illos in perpetuum. Possumus et hoc de illis spiritaliter intelligere, qui temporibus Antichristi pro nomine Domini nostri Jesu Christi interficiendi sunt; beati quippe erunt illi, et in Domino morientur, qui pro fide Domini nostri Jesu Christi morientur. Nunc quia poenam illorum, qui in Antichristum credituri sunt, narravit, beatitudinemqueillorum, qui in fide Christi perseveraverint usque in finem, breviter comprehendit; consequens est ut diem judicii describat, in quo haec cuncta complebuntur.
(Vers. 14-19.)
(Vers. 14-19.) Et vidi, et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam. Et alter angelus exiit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem, dicens: Mitte falcem tuam, et mete; quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terrae. Et misit qui sedebat super nubem, falcem suam in terram, et messuit terram. Et alius angelus exivit de templo, quod est in coelo, habens et ipse falcem acutam. Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem, et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens: Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineae terrae, quoniam maturae sunt uvae ejus. Et misit angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum. Totam pene sententiam posui, ut undique circumspecta ejus anfractus apertius videantur. Uterque namque iste angelus Christum significat: similiter et duae falces unam significationem habent; designant enim illum ignem, quo universus mundus delendus est; quia sicut primo tempore mundus per aquamdeletus est, ita et in fine temporum per ignem delebitur. Sed quaerendum nobis est, cur unus Christus per duos angelos, et una exterminatio per duas falces figuretur. Primus quippe angelus super nubem candidam sedisse, et coronam auream habuisse visus est: secundus vero neque coronam auream habuisse, neque super nubem candidam sedisse dicitur. Et primus messem terrae, secundus vero botros vineae terrae praecidisse dictus est: sed primus quo loco messem terrae posuerit, non dicitur: secundus autem botros vineae terrae in lacum irae Dei magnum misisse dictus est. Videtur itaque mihi per messem terrae electos: per botros autem, ex quibus vinum oritur, quod mentes hominum alienat, reprobos esse designatos. Ista est messis, de qua Dominus dicit inEvangelio: In tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et ligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum vero recondite in horreis meis (Matth. XIII, 30) . Qui enim illic per triticum, ipsi in hoc loco per messem designantur. Et qui illic per zizania, ipsi in hoc loco per botros vineae terrae figurantur: et quia Christus aliter apparebit justis, et aliter injustis, non inconvenienter per duos angelos figuratur. Justi namque in eadem claritate eum videbunt, quomodo ab angelis et sanctis spiritibus in coelesti beatitudine cernitur; impii autem in ea specie eum videbunt, qua ab hominibus in terra positus videbatur; Tolletur quippe impius, ne videat gloriam Dei (Esai XXVI) . Blandus itaque justis, terribilis apparebit injustis; unde et primus super nubem candidamsedisse, et coronam auream habuisse in capite describitur. Per nubem namque candidam corpus ejus immaculatum designatur: per coronam vero auream multitudo angelorum atque sanctorum, qui eum ad judicium venientem comitabuntur, exprimitur. Similiter et una exterminatio per duas falces designatur; quia aliter exterminabuntur justi, aliter injusti: justorum exterminatio redemptio potius dicenda est, sicut Dominus dicit: Respicite, et levate capita vestra; quoniam appropinquat redemptio vestra (Luc. XXI, 28) . Redemptio jure vocatur, eo quod amalis temporalibus liberet, et ad gaudia aeterna perducat. Impiorum autem exterminatio et hic gravis erit, et post mortem gravior; damnatio enim luctusque perpetuus in eis permanebit. Justi de spe retributionis aeternae mortem laetam excipient: impii vero de damnatione perpetua timidi, tristissima morte plectentur.
Alter angelus qui exivit de templo, et clamavit voce magna ad eum qui sedebat super nubem, dicens: Mitte falcem tuam, et mete; electos qui in hac terra laborant designat, per templum autem unde exiisse visus est, Ecclesia designatur. Clamavit ergo ad eum qui sedebat super nubem, ut mitteret falcem suam in terram, et meteret; quia sancti viri videntes mundum in maligno positum, ejusque miserias horrentes, deprecantur quotidie ut regnum Dei veniat,in quo ab omnibus angustiis liberati, corpora propria recipient, et in aeternum cum Domino exsultabunt. Ariditas vero messis maturitatem ejus indicat; nam sicut messis crescit usque ad maturitatem, quando arida efficitur: ita et numerus electorum usque ad finem mundi crescet, eorumque maturitas tunc perficietur, cum eorum fuerit numerus completus. Similiter et quartus angelus qui exiit de altari, qui habebat potestatem super ignem, eamdem significationem habet, quam et secundus, qui de templo exiisse visus est; significat namque electos in hac vita laborantes. Altare autem Ecclesiam significat, sicut et templum: per ignem vero charitatem possumus intelligere, quam in cordibus sanctorum spiritalibus fomentis Spiritus sanctus enutrit. Superhunc ignem sancti habere potestatem ideo dicuntur, quia et ipsi possident charitatem, et possidentur ab ea. Iste ergo angelus clamavit ad tertium angelum secundam falcem gerentem, quem Christum significasse diximus, ut vindemiaret botros vineae terrae, per quos impii designantur; quia viri sancti videntes quotidie genus humanum a daemonibus decipi, videntes etiam impios florere, mundumque semper ad deteriora delabi, orant ut dies judicii veniat, in quo et nequitia daemonum cum ipsis auctoribus pereat, et omnis praevaricatio cum ipsis praevaricatoribus accipiat finem, et adducatur justitia sempiterna, quae nullo fine terminabitur. Vinea quippe mundum significat, quae omnem impiorum multitudinem genuit et nutrivit: lacus vero, quem infernum vocamus, ideo lacus irae Dei dicitur, quia vindicta irae Dei in eo consummabitur.
(Vers. 20.)
(Vers. 20.) Et calcatus est lacus extra civitatem. Per calcationem demersionem impiorum in infernum possumus intelligere: per civitatem autem coelestis Hierusalem designatur: quae ex omnibus electis constat. Extra hanc ergo civitatem lacus calcabitur; quia a consortio justorum impii separabuntur, et in infernum detrudentur, sicut Dominus dicit in Evangelio: Exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent illos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. VII, 14) .
Et exiit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta. Per sanguinem poena impiorum designatur: per spatium vero mille sexcentorum stadiorum, quod sanguis de lacu exiens occupavit, falsi christiani designantur: qui numerus quamvis a quaternario numero derivetur, circumquaque tamen eumdem numerum servans spargitur, finesque ejus minime transiliit. Similiter et falsi christiani fidem Christi, quae in quatuor libris Evangelii consistit, in baptismate suscipiunt: sed arctam et angustam viam, quae intra angustias quaternarii numeri concluditur, relinquentes, quae ducit ad vitam; per latam et spatiosam hujus saeculi viam, quae ducit ad mortem, incedunt (Matth. XIII, 3) . Verumtamen a quaternario numero non recedunt, quiaquamvis opera christianitatis non habeant, nomen tamen christianitatis non amittunt. Sanguis ergo de lacu exivit, et mille sexcenta stadia occupavit; quia ea poena quae daemones et omnes incredulos absorbebit, etiam falsos christianos, qui fidem visi sunt habuisse, sed opera fidei non habuerunt, illaqueabit: Per equos vero falsi pastores Ecclesiae designantur, qui officium regiminis non pro amore Dei, sed pro amore saeculi suscipiunt: per frenos quibus equi reguntur, eorum falsa doctrina designatur. Habent quidem falsi pastores doctrinam in ore, ne ab officio funditus alieni videantur: sed pharisaeorum exemplum sequentes, dicunt et non faciunt. Et quia aliud non possunt docere, nisi quod Evangelium loquitur, et in praedicatione sua annuntiant peccatoribus quaspoenas patientur, nisi corrigantur; usque ad equorum frenos sanguis pervenit, quia poenas quas peccatoribus minati sunt, nisi corrigerentur, ipsi quia vitia sua deserere noluerunt, experientur.
Caput XV.
(Vers. 1.)
(Vers. 1.) Et vidi aliud signum in coelo magnum et mirabile, angelos septem habentes septem plagas novissimas; quoniam in illis consummata est ira Dei. Sicut superius antequam ad narrationem septem angelorum tubis canentium veniret, eorum mentionem facere studuit; ita et hic antequam ad septem angelorum phialas habentium narrationem veniat, eorum mentionem facit, ut indicet magna mysteria in eorum visione contineri. Sed de iis in sequentibus quod Dominus dederit, dicemus.
(Vers. 2, 3.)
(Vers. 2, 3.) Et vidi tamquam mare vitreum mixtum igni, et eos qui vicerunt bestiam, et imaginem ejus, et numerum nominis ejus, stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei, et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni dicentes. Quid significet mare vitreum, superius in visione secunda diximus (Ad cap. 4) : sed illic tamquam crystallum esse dicitur, hic autem mixtum igne: et quia crystallus eximiae claritatis est, ignemque de se cum calorem solis acceperit, solet emittere, eamdem significationem habet illic crystallus, quam hic ignis; significant namque spiritalem intelligentiam, quae in divinis Scripturis invenitur. Mare igitur vitreum mixtum estigni; quia divina Scriptura mixta est spiritalibus intellectibus. Super mare itaque vitreum ii, qui bestiam vicerunt, stare visi sunt; quia sancti Dei qui contra Antichristum pugnaturi sunt, in praeceptis divinarum Scripturarum gressus figent, nullaque impulsione ventorum a sua fide moveri poterunt. Per citharas vero quas habebant, mortificatio carnis designatur: canticum autem Moysi, vetus Testamentum: canticum Agni novum demonstrat. Canticum ergo Moysi et canticum Agni cantabant; quia et vetus et novum Testamentum sancti praedicabunt. Quod canticum quale sit, audiamus.
(Vers. 4.)
(Vers. 4.) Magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens: justae et verae viae tuae, Rex saeculorum. Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? Quia tu solus pius es; quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt. Concordat hoc canticum cum veteri et novo Testamento; nam septem benedictiones ibi inveniuntur, quae septem partibus, de quibus superius diximus (Ad cap. 5 et 7) , coaptari possunt. Prima quippe benedictio est: Magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens; quae primo tempori convenire potest, in quo factum est coelum et terra, omnesque creaturae, quae valde sunt mirabilia. Secunda est: Justae et verae viae tuae, Rex saeculorum; quae congruit parti secundae, in qua omnes creaturae quae habebant spiritum vitae, justissimo Dei judicio aquis diluvii deletae sunt. Tertia est: Quis non timebit te, Domine? quaetertiae parti, iis videlicet quibus Lex data est, congruit, qui timore potius quam amore Legis mandata exercebant. Quarta est: Et magnificabit nomen tuum; quam prophetis convenire manifestum est, qui nomen Dei et praedicationibus et scriptis magnificaverunt. Quinta est: Quia tu solus pius es; in quinta parte adventum Christi posuimus, in qua Dominus noster, qui solus pius est, et homo fieri pro salute generis humani, et pati et mori dignatus est. Sexta est: Quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo; manifestum est post ascensionem Domini omnes gentes ad fidem venisse Christi, quas in sexto loco posuimus. Septima est: Quoniam judicia tua manifesta sunt; quam ad diem judicii pertinere manifestum est, in quo judicia Dei justa et veraesse manifestabuntur. A cujus judicii damnatione nos misericordia et pietas Domini et redemptoris nostri Jesu Christi liberare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum, amen.
De Visione Quinta.
Visio quinta, ad cujus sensus elucidandos, Domino juvante, pervenimus, ex maxima parte visioni superiori concordat, de cujus intelligentia usque modoquod Domini gratia largiri dignata est, diximus (Ad cap. 8) . Nam sicut illic septem angeli visi sunt, quibus datae sunt septem tubae; ita et hic septem angelis septem phialae datae fuisse memorantur: et sicut in cantu tubae primi angeli grando magna terram percussit; ita et in effusione phialae primi angeli homines, qui per terram saepe designantur, pessimis vulneribus percussi esse dicuntur: et quemadmodum in cantu tubae secundi angeli tertia pars maris in sanguinem versa est, similiter et in effusione phialae secundi angeli totum mare in sanguinem versum fuisse describitur. Eumdem sensum sequuntur et caeteri: sed qualiter isti cum superioribus concordent, in sequentibus dicemus. Eamdem ergo significationem habent isti, quam et illi; significantquippe praedicatores, qui fuerunt ab initio, et erunt usque ad finem. Sed ideo bis ponuntur, quia sicut superius demonstravimus, ea quae sub cantu tubae primi angeli, secundi, tertii, atque quarti gesta fuisse visa sunt, ad electos pertinent. Porro quae sub cantu tubae quinti, sexti, atque septimi angeli facta fuisse referuntur, quibus et tria vae conjunguntur, in quibus persecutiones Ecclesiae, quas ab haereticis et a paganis passa est, et ab Antichristo in fine mundi passura est, describuntur, ex una parte ad reprobos, ex altera ad electos pertinent; quia impii ex malo quod piis ingerunt, poenam perpetuam: justi vero ex malo quod perferunt, gloriam sempiternam sibi acquirunt. Omnia itaque quae sub effusione phialarum septem angelorum describuntur, ad reprobospertinent; unde et primi tubis, quibus exercitus Dei ad pugnam provocabatur, cecinisse dicuntur: sequentes autem phialas plenas iracundiae Dei super impios effudisse referuntur.
(Vers. 5.)
(Vers. 5.) Post haec vidi, et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in coelo. In Exodo scriptum est quod fecerit Moyses tabernaculum in deserto: postea vero a Salomone jam populo in terra repromissionis degente, templum aedificatum est. Per desertum igitur hoc saeculum: per tabernaculum quod de loco ad locum transfertur, praesens Ecclesia designatur, quae de deserto hujus saeculi quotidie ad coelestem beatitudinem transit, pergitque de virtute in virtutem, ut videat Deum deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 8) . Unde et cortinae tabernaculi, quaediversis coloribus depictae erant, pellibus tegebantur et ciliciis; ut demonstrarent mortificationem carnis atque humilitatem custodiam esse virtutum. Quid autem per terram repromissionis, nisi coelestis patria designatur, quam repromisit Deus diligentibus se? Et quid per templum, quod ex optimis lapidibus aedificatum fuit, figuratur, nisi coelestis Hierusalem, quae ex vivis lapidibus quotidie aedificatur (Jacob. I, 12) ? Quod ergo dicit: Apertum est templum tabernaculi;tale est ac si dicatur: Apertum est templum Ecclesiae: templum vero Ecclesiae quid est aliud, nisi coelestis patria? In hoc templo Psalmista habitare desiderabat, cum dicebat: Unam petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI, 4) . Hoc itaque templum per Christum apertum est, quia aditus regni coelestis per eum omnibus fidelibus patefactus est.
(Vers. 6.)
(Vers. 6.) Et exierunt septem angeli, habentes septem plagas de templo, vestiti lapide mundo et candido, et praecincti circa pectora zonis aureis. Si per templum coelestis patria, et per septem angelos praedicatores designantur, quomodo de templo exiisse dicuntur? Numquid sancti de illa coelesti patria ad praedicandum descendunt? Sed sancti praedicatores quasi de coelestipatria exeunt, cum ab illo mittuntur, qui est gloria sanctorum, et a quo omnis doctrina eorum procedit. Qui septem plagas habuisse dicuntur: et superius septem plagas habuisse dicti sunt, eo quod in illis consummata sit ira Dei. Si septem plagas iracundiae Dei habuerunt, quomodo sancti facti fuerunt? Sed habuerunt sancti Dei plagas septem in potestatem, non in poenam suam; Dominus namque dicit in Evangelio: In regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28) . Per septem autem plagas septem vitia principalia, ex quibus omnia mala oriuntur, designantur. Septem igitur plagas septem angeli habuisse visi sunt; quia praedicatores sancti in die judiciiseptem vitia principalia, id est, omnes operatores malorum ita in potestate habebunt, ut eorum judicio perpetua poena plectantur. Consummata est vero in sanctis praedicatoribus ira Dei, id est, per illos; quia eorum judicio ira Dei perficietur. Possumus septem plagas aliter intelligere. Superius omne corpus impiorum in septem partes divisimus (Ad cap. 1) : septem ergo plagae sunt peccata, quae unicuique parti aptius conveniunt; aliter enim judicabuntur ii, qui ante diluvium fuerunt, populumque Dei conjunctione feminarum deceperunt (Gen. VI, 2) : aliter ii qui post diluvium idololatriam, diversosque errores invenerunt, per quae genus humanum deceptum est: aliter ii qui sub Lege fuerunt, et mandata Dei non custodierunt: aliter pseudoprophetae, quipopulum Dei deceperunt: aliter impii Judaei, qui Dominum interfecerunt, et apostolos ejus persecuti sunt: aliter persecutores Ecclesiae, qui fidem Christi exstinguere conati sunt: aliter ministri Antichristi, qui Christum deserturi, et Antichristum sunt secuturi. Has itaque plagas sancti Dei in potestate habebunt; quia singuli eos qui suis temporibus fuerunt, eorumque monita contempserunt, suo judicio perpetua poena damnabunt. Per lapidem vero mundum atque candidum, quo septem angeli vestiti fuisse visi sunt, Christus designatur, de quo dicit Apostolus: Omnes qui in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III, 27) . Per zonas autem aureas, quibus circa pectora praecincti narrantur, praedicatorum sapientia intimatur: quae corda sanctorum intra se ita concludit, ut extra ipsam per diversos errores evagari non sinat.
Et unum e quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, plenas iracundiae Dei viventis in saecula saeculorum. Quatuor animalia quamvis quatuor evangelistas significent, tamen et simul et sigillatim Christum significant: sed quia brevitas non permittit ut dicamus quemadmodum unumquodque Christum significet; per istud unum animal Christum intelligamus. Phialae vero corda sunt sanctorum, quae propter sapientiam aurea recte vocantur. Unus ergo ex quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, quia Christus corda sanctorum suorum sapientia replevit. Verum si sapientia repleta sunt, quomodo iracundiae Dei plena esse dicuntur? Dominus in Evangelio dicit de impiis Judaeis: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent (Joan. XV, 22) . Numquid Judaei ante adventum Christi peccatum non habebant? Erant itaque antea peccatores, sed peccatum incredulitatis, peccatum blasphemiae, quo eum Beelzebub vocaverunt, peccatum homicidii, quo eum crucifixerunt, et multa alia scelera quae ex adventu ejus traxerunt, non habebant. In phiala autem Christi: in qua vita mundi continebatur, Judaei suis culpis exigentibus, mortem invenerunt. Phialae igitur septem angelorum plenae fuerunt iracundiae Dei; quia quantum ad reprobospertinet, praedicatio sanctorum iram Dei in se continuit; quia pro eo quod eorum praedicationem comtempserunt, iram Dei incurrerunt.
(Vers. 8.)
(Vers. 8.) Et impletum est templum fumo a majestate Dei, et de virtute ejus. Diximus superius per templum coelestem patriam designari: fumus vero si intra domum fuerit, oculos a foris perspicientium obscurat; ut non perfecte possint videre ea, quae in domo geruntur. Templum igitur coelestis patriae modo fumo est plenum; quia electi in hac vita positi, dum oculos mentis suae ad contemplanda coelestia attollunt, obscurantur quadam caligine, quam transmeare non possunt: quam obscurationem fumum vocat. Hanc caliginem Paulus patiebatur, cum dicebat: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Et iterum: Nunc autem cognosco ex parte, tunc vero cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12) . Et notandum quia hanc hebetationem electi quamdiu in hac vita positi sunt, patiuntur: cum autem ad illam coelestem beatitudinem transierint, ab oculis mentis eorum avelletur. Unde et sequitur: Et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagae septem angelorum. Numquid in illa coelesti beatitudine quotidie justi non introeunt? Sed de ingressione corporum hoc dictum esse intelligamus; in illa quippe coelesti beatitudine justi non ingrediuntur cum corporibus suis, usque dum septemplagae septem angelorum compleantur. De septem plagis superius diximus: ultima vero plaga erit, cum Antichristus suis erroribus genus humanum inficiet. Finitis autem septem plagis, pro quibus examinandis dies judicii fiet, sancti corpora sua recipient, atque in templo patriae coelestis sine fine cum Domino habitabunt. De hac habitatione dicit Psalmista: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5) .
Caput XVI.