(Vers. 1.)
(Vers. 1.) Et audivi vocem magnam de templo, dicentem angelis septem: Ite, et effundite septem phialas iracundiae Dei in terram. Vox de templo vox Domini est praecipientis praedicatoribus, ut verbum Dei non solum electis, sed etiam reprobis annuntient; quatenus habeant isti unde corrigantur,et illi unde deterius damnentur. Per terram vero peccatores designantur. Praedicatores itaque phialas suas super terram effundunt, cum verbum Dei peccatoribus annuntiant.
(Vers. 2.)
(Vers. 2.) Et abiit primus, et effudit phialam suam in terram, et factum est vulnus saevum ac pessimum in hominibus, qui habebant characterem bestiae, et in eis qui adoraverunt imaginem ejus. Primus Angelus praedicatores qui ante Legem fuerunt, designat: sicut et ille qui in praecedenti visione tuba primus cecinisse visus est (Ad cap. 8) . Sed illi per tertiam partem terrae quae combusta est, electi designantur: hic autem per eos qui vulnus saevum ac pessimum passi sunt, reprobi. Effudit igitur angelus phialam suam in terram: quia sancti viri qui ante Legem fuerunt, admonitionisverba impiis impenderunt, ut eos corrigerent: sed vulnus saevum ac pessimum in eos factum est; quia ex praedicatione sanctorum deteriores effecti, mandata Dei contempserunt; vulnus namque saevum ac pessimum est contemptus mandatorum Dei. Verum si vulnus saevum ac pessimum tantummodo ad reprobos pertinet, et illi tantummodo hoc passi sunt, qui characterem bestiae habuerunt, quaerendum nobis est quid sit character bestiae. Quod si per characterem bestiae superbiam voluerimus intelligere, eo quod propter illam diabolus de coelo ceciderit, advertere debemus multos electos superbiae vulnus habuisse, sed medicamento humilitatis sanatos esse. Est autem aliud vitium pessimum, quod medicamentum poenitentiae a se semper excludit; scimus enim diabolum esse irrevocabilem, ut nullo modo ab iniquitatibus suis corrigi possit. Itaque qui irrevocabilis est, medicamentum poenitentiae non requirit, sicut et diabolus ab hoc medicamento alienus existit. Ergo qui per doctrinam sanctorum Patrum a sceleribus suis revocari non potuerunt, characterem diaboli habuerunt, qui incorrigibilis et impoenitens perseverat. Sed quia hoc vitio, nostro tempore, multi laborant, necesse est ut de magnitudine ejus aliqua dicamus; nam sunt nonnulli ita irrevocabiles, ut quamvis sciant pravam esse assertionem suam, nullo modo ab ea revocari possint, timentes vinci ab hominibus; et ne convincantur, mendaciis et perjuriis atque flammantibus contentionibus falsitatem suam defendere conantur: dumque timent vinci ab hominibus, a diabolo vincuntur. Caetera ergo vitia medicamento poenitentiae sanantur: istud autem solum est, quod a se hoc salubre medicamentum excludit; ne scilicet per confessionem et poenitentiam victi esse videantur. Et quia malum suum ut vicisse videantur, laudant, completur in illis illud propheticum: Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras (Is. V, 20) ! Fertur avis quaedam esse, quae serpentem vincit et comedit, sed post paululum veneno illius perimitur: similiter et isti gaudent se vicisse proximos, sed talis victoria interfectrix est animarum illorum. Quicumque ergo talessunt, characterem portant diaboli. Per imaginem vero bestiae vitia possumus intelligere; eo quod ipse sit auctor omnium malorum. Imaginem itaque bestiae adorat, quicumque vitiis servit; nam et Paulus dicit quod venter Deus esset falsorum praedicatorum: Quorum, inquit, Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum: qui terrena sapiunt (Philip. III, 19) . Similiter et avaritiam servitutem vocavit idolorum (Coloss. III, 5) .
(Vers. 3.)
(Vers. 3.) Et secundus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui, et omnis anima vivens mortua est in mari. Iste angelus doctores Legis significat, sicut et ille qui in praecedenti visione secundus tuba cecinisse visus est (Sup. ad cap. 8) : sed ibi tertia pars maris in sanguinem versa fuissedicitur, per quae electos designatos fuisse diximus: hic autem totum mare in sanguinem versum esse legitur (Gen. IX, 5) . Vindicta criminalium scelerum secundum Legem erat sanguinis effusio. Per mare igitur praevaricatores Legis designantur; quod in sanguinem versum est, quia vindictam perpetuam pro contemptu mandatorum Dei receperunt. Omnis vero anima vivens mortua est in mari; quia multi ex iis qui in mari erant, id est, ex numero reproborum, qui per mare designantur, et qui ante perceptionem Legis vivi, id est, justi videbantur, accepta Lege, quod injusti fuerint, ex praevaricatione Legis comprobatum est. Sunt etiam modo multi in Ecclesia, qui antequam ad honores ecclesiasticos, sive saeculares conscendant, sancti et justi videntur: verum acceptis honoribus, dum donum Dei in malum pervertunt, quod mortui et non vivi fuerint, omnibus patet.
(Vers. 4.)
(Vers. 4.) Et tertius effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum, et factus est sanguis. Iste angelus prophetas designat, per flumina vero fontesque aquarum duodecim tribus cum suis familiis designantur; nam et in praecedenti visione per tertium angelum tuba canentem prophetas diximus fuisse designatos. Sed ibi tertia pars fluminum atque fontium versa esse legitur in absynthium, per quam eos qui per doctrinam prophetarum amaritudinem poenitentiae assumpserunt, atque per eam salvi esse meruerunt, diximus fuisse designatos: hic autem in effusione phialae tertii angeli flumina et fontes in sanguinem conversa fuisse leguntur. Angelus igitur phialam suam super flumina et fontes aquarum effudit, quando prophetae sancti impio populo verbum Dei annuntiaverunt: sed illi ex praedicatione sanctorum multo deteriores effecti, non solum mandata Dei contempserunt, sed et ipsos verbi Dei ministros occiderunt. In sanguinem vero versi sunt; quia ipsi sibimetpsis mortem perpetuam intulerunt.
(Vers. 5, 6.)
(Vers. 5, 6.) Et audivi angelum quartum dicentem: Justus es, qui es, et qui eras sanctus, quia haec judicasti; quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere, quod digni sunt. Possumus per angelum quartum angelum illius populi intelligere, qui videns justo Dei judicio populum iniquum esse damnatum, laudat sententiam justissimam Dei omnipotentis. Et quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt, sanguinem biberunt; quia pro morte temporali, quam justis intulerunt, mortem perpetuam receperunt.
(Vers. 7.)
(Vers. 7.) Et audivi etiam altare dicens: Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua. Possumus per altare sanctos viros qui eo tempore fuerunt, intelligere; qui laudaverunt justum judicium Dei, eo quod impio populo justissimam damnationem intulerit, sicut legimus Danielem et tres pueros fecisse.
(Vers. 8, 9.)
(Vers. 8, 9.) Et quartus phialam suam effudit in solem, et datum est illi aestu afficere homines, et igni. Et aestuaverunt homines aestu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas; neque egerunt poenitentiam, ut darent illi gloriam. Quartus angelus Christum et apostolos ejus, caeterosque praedicatores significat, ut quartum angelum in superiori visione significasse diximus: sed ibi per solem populus Judaeorum, per tertiam partem solis et lunae atque stellarum fideles qui ex illo populo in Christum crediderunt, designantur. Quartus igitur angelus phialam suam in solem effudit; quia Christus et apostoli ejus, quod impii Judaei a Romanis delendi essent, apertis vocibus praedixerunt. Nam sicut quilibet servus accipit a Domino suo gladium, non unde ipse juguletur, sed unde reum jugulet: ita et Romani effusionem phialae, in qua ira Dei continebatur, nonad hoc susceperunt, ut ipsi in ea perirent, sed ad vindicandum Christi sanguinem in Judaeos effunderent; unde et sequitur: Quia datum est illi aestu afficere homines et igni. Possumus per aestum obsidionem, per ignem autem famem et gladium, quibus Judaei pene omnes consumpti sunt, intelligere. Datum est ergo soli afficere homines aestu et igni; quia Romanis datum est a Deo, ut impios Judaeos diversis calamitatibus afflictos, quosdam occiderent, quosdama sua terra evellerent. Et aestuaverunt homines aestu magno. Quam magnus fuerit ille aestus, quo Romani Judaeos afflixerunt, qui vult scire, Josephum legat, et inveniet nullam gentem in omnibus regnis terrarum atrocius periisse (De bello Judaico) . Et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas. Tam impia fuit gens Judaeorum, ut cum scirent se pro sceleribus suis inaudita mala perpeti, non solum a blasphemiis Christi non cessaverint, sed etiam multo deteriores blasphemias in suis afflictionibus contra Deum evomuerint. Unde et sequitur: Neque egerunt poenitentiam, ut darent illi gloriam; darent namque Deo gloriam, si ex suis iniquitatibus poenitentiam agentes in Christum credidissent, ejusque mandata custodissent.
(Vers. 10, 11.)
(Vers. 10, 11.) Et quintus effudit phialam suam super sedem bestiae, et factum est regnum ejus tenebrosum: et commanducaverunt linguas suas prae dolore, et blasphemaverunt Deum coeli prae doloribus et vulneribus suis; et non egerunt poenitentiam ex operibus suis. Quintus angelus orthodoxos patres qui contra haereticos dimicaverunt, significat, quemadmodum et illum diximus significasse, qui in superiori visione quintus tuba cecinit (Sup. cap. 9) . Et sicut illic per locustas haeretici designati sunt, ita et hic per sedem bestiae haeretici designantur: bestia autem diabolum significat. Jure igitur haeretici sedes bestiae dicuntur; quia in eorum cordibus diabolus inhabitat. Quintus igitur angelus phialam suam super sedem bestiae effudit; quia sancti viri errores haereticorumdetegentes, quae poena illis instaret, manifestare studuerunt. Factum est vero regnum ejus tenebrosum; quia illis quibus doctrina haereticorum fulgida videbatur, per doctrinam sanctorum Patrum, quod misera et tenebrosa esset, demonstratum est. Commanducaverunt liguas suas prae dolore: quia singuli singulorum errores reprehendebant; nam neque Arius Eunomium secutus, vel Sabellium, vel quemquam illorum; neque illi illum: sed unusquisque haeresim suam stabilire volens, caeterorum errores reprehendebat. Qui etiam Deum prae doloribus et vulneribus suis blasphemasse dicuntur; dolebant quippe haeretici, eo quod a catholicis viris semper convincerentur: vulnera vero eorum erant errores singulorum. Blasphemabant vero haeretici Deumprae doloribus suis; quia quanto amplius a catholicis viris superabantur, tanto ampliores blasphemias ad eos revincendos inveniebant: impellebant nihilominus eos ad Deum blasphemandum proprii errores, quos profitebantur. Qui etiam sine poenitentia fuisse dicuntur; vix enim aliquem ex inventoribus haeresum invenies, qui poenitentiam egerit ex suis erroribus.
(Vers. 12.)
(Vers. 12.) Et sextus effudit phialam suam super flumen magnum Euphraten, et siccavit aquam ejus; ut praepararetur via regibus ab ortu solis. Sextus iste angelus eamdem significationem habet, quam et ille qui sexta tuba cecinisse visus est; significat enim martyres sanctos: et qui designantur illic per equites, a quibus tertia pars hominum occisa fuisse describitur, ipsi et in hoc loco per flumen magnum Euphraten, persecutores videlicet Ecclesiae Dei. Effudit ergo angelus phialam suam super flumen Euphraten; quia quae damnatio persecutoribus Ecclesiae instaret ipsis persecutoribus sine aliqua trepidatione praedixerunt. Per aquam vero ipsa persecutio designatur: siccavit autem aquam ejus; quia tamdiu in praedicatione verbi Dei sancti martyres perstiterunt, usquedum omnis persecutio finem acciperet, quibusdam ex persecutoribus in infernum demersis, quibusdamfidei christianae semetipsos subjicientibus. Per reges multitudinem gentium, quae ad fidem Christi confluxit, possumus intelligere. Via itaque regibus siccata aqua praeparata est; quia finitis persecutionibus, libera facultas data est omnibus gentibus ad fidem Christi veniendi. Sed quomodo ab ortu solis venisse dicuntur, id est, a Christo, qui per solem designatur; cum non a Christo, sed ad Christum, diabolum relinquentes, venerint? Nisi forte per solem diabolum intelligamus, ut ab ipso ad Christum venerint: sed melius est ut per solem Christum intelligamus, propter illud propheticum: Vobis autem timentibus nomen meum orietur sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Malac. IV, 2) . Ab ortu ergo solis, id est, a Christo veniunt, quia ipso inspirante et impellente adeum veniunt; ipsius est donum et velle et perficere, quae bona sunt, sicut ipse dixit: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5) . A Christo itaque veniunt quicumque ad Christum veniunt; quia ipse dat ut veniant, et ipse suscipit venientes.
(Vers. 13, 14.)
(Vers. 13, 14.) Et vidi de ore draconis et de ore bestiae, et de ore pseudoprophetae exire tres spiritus immundos in modum ranarum; sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa. Vocatione gentium descripta, qualiter ad fidem Christi venerint, mentionem facit Antichristi, qui prope finem mundi venturus est. Spiritus vero tres immundi discipulos designant Antichristi, qui eum per universum orbem praedicaturi sunt: qui quamvis homines sint futuri, spiritus immundi, et spiritus daemoniorum vocantur; quia daemonesin ipsis habitabunt, et per ora eorum loquentur: qui de ore Antichristi, et de ore pseudoprophetae ejus exiisse visi sunt; quia per eorum doctrinam filii diaboli efficientur: qui etiam de ore draconis exiisse visi sunt; quia per os Antichristi diabolus loquetur. Ranis nihilominus, quae sunt reptilia immunda, et in luto viventia, recte assimilantur: quia sicut ranae in sordidis aquis immorantur, ita et discipuli Antichristi eos facile decipient, qui diversis vitiis et sceleribus non timuerant sordidari. Nam etranarum vox rauca et turpis impiissimam eorum praedicationem blasphemiis plenam designat. Et procedent ad reges totius terrae congregare illos in praelium ad diem magnum omnipotens Dei. Per reges terrae non solum reges, sed et populi designantur: congregabunt autem illos discipuli Antichristi in praelium ad diem magnum omnipotentis Dei, non quod contra Deum pugnare audeant in die judicii, a quo tam terribiliter judicabuntur: sed congregabunt eos in praelium ad persequendam Ecclesiam; ut in die magno Dei omnipotentis perpetua poena damnentur. Et quia finita persecutione Antichristi, Dominus ad judicium in proximo veniet, subdit:
(Vers. 15.)
(Vers. 15.) Et ecce venio sicut fur. Dies Domini, sicut dicit Apostolus, sicut fur, ita in nocte veniet;cum enim dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua; ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus (I Thess. V, 2, 3) . Impii qui in voluptatibus suae carnis veluti in quadam mollitie lectuli requiescunt, et qui nolunt praevidere mala quae sequuntur, non inconvenienter dormire dicuntur. Quos Apostolus admonet dicens: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Eph. V, 4) . Justi vero qui mala quae sequuntur, praevidere student, qui voluptates carnales in se exstinguunt, qui armis virtutum se muniunt; ut contra visibiles et invisibiles hostes indesinenter dimicare valeant, non incongrue vigilare dicuntur, ideoque beati sunt. Vestimenta autem nostrarum animarum sunt operabona: custodia vestium custodia est mandatorum Dei. Vestimenta ergo nostra custodimus, si ea quae praecepit Deus, operando implemus: nudus vero est, qui a bonis operibus alienus existit. Nudi impii ambulabunt, cum ad diem judicii a bonis operibus vacui deducentur; et ideo turpitudo illorum videbitur, quia et angelis et hominibus eorum scelera manifestabuntur.
(Vers. 16.)
(Vers. 16.) Et congregabit eos in locum, qui vocatur Hebraice Armageddon. Armageddon mons globosus, sive consurrectio in priora interpretatur: quae utraque interpretatio diei judicii coaptari potest. Mons quippe globosus recte vocatur; eo quod globis flammarum universus mundus tunc deleatur: similiter et consurrectio in priora recte dicitur; eo quod omneshomines in priorem statum resurgendo reparentur.
(Vers. 17.)