(Vers. 17.) Et septimus effudit phialam suam in aerem. Per septimum istum angelum praedicatores sancti, qui temporibus Antichristi futuri sunt, designantur; sicut et illum significasse diximus, qui superius (Ad cap. 9) septimus tuba cecinisse legitur: per aerem vero vani homines designantur. Angelus igitur phialam suam in aerem effudit; quia praedicatores sancti vanis et impiis hominibus quod perpetua poena sint damnandi, denuntiabunt. Et exivit vox magna de templo a throno, dicens. Vox magna vox est praedicatorum sanctorum: per templum Ecclesia intelligitur. A templo ergo vox exiit, quia ab Ecclesia vox sanctae praedicationis procedit: quae etiam et a throno exiisse dicitur: quia Ecclesia Dei thronus est Dei, et in illa sedens requiescit. Quid autem haec vox dicat, subdendo manifestat: Factum est; id est, finis mundi instat, in quo omnia quae praedicta sunt a Domino et a sanctis, complebuntur.
(Vers. 18.)
(Vers. 18.) Et facta sunt fulgura et voces et tonitrua, et terrae motus factus est magnus, qualis numquam fuit, ex quo homines fuerunt super terram, talis terrae motus, sic magnus. Per fulgura miracula quae per sanctos suos facturus est Deus, designantur; legimus namque in superioribus, Eliam et Enoch plurimasigna esse facturos: per voces praedicatio sanctorum: per tonitrua autem terror ignis aeterni exprimitur: terrae motus vero motionem cordium saepe designat. Movebuntur enim quidam de malo ad bonum, sicut Judaei qui in Christum credituri sunt: movebuntur alii de bono ad malum, qui fidem Christi relicturi sunt, et errores Antichristi secuturi.
(Vers. 19.)
(Vers. 19.) Et facta est civitas magna in tres partes, et civitates gentium ceciderunt. Civitas magna civitas est diaboli, id est, omnis multitudo reproborum: per tres partes in quibus divisa est, Judaei qui in Christum credere noluerunt, et pagani atque falsi christiani designantur. Quod autem dicit: Et civitates gentium ceciderunt; videtur mihi ad diem judicii pertinere. Civitates gentium tunc cadent, cum eo ignequi faciem Domini ad judicium venientis praecedet, omnes gentes delebuntur, sicut dicit Psalmista: Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus (Psal. XCVI, 3) .
Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae ejus. Quomodo Babylon in memoriam ante Deum venisse dicitur, ad cujus memoriam nihil accedere, nihil recedere potest: in cujus conspectu sicut praesentia, ita praeterita, et futura consistunt? Sed memoriam pro tempore posuit: Babylon igitur in memoriam ante Deum veniet, quando illud tempus veniet, in quo statuit judicare mundum, et reddere unicuique secundum opus ejus. Vinum vero indignationis irae Dei, poena perpetua est; quia peracto judicio, omnes impii cumauctore iniquitatis diabolo damnabuntur.
(Vers. 20.)
(Vers. 20.) Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi. Eamdem significationem habent montes et insulae, quam civitates gentium, quae paulo superius dicuntur cecidisse; per insulas namque gentes, per montes vero earum principes designantur: fugere autem dicuntur, cum ab igne in die judicii delebuntur.
(Vers. 21.)
(Vers. 21.) Et grando magna sicut talentum descendit de coelo in homines. In Evangelio scriptum est quod quidam paterfamilias peregre proficiscens, dedituni servorum suorum quinque talenta, alii duo, alii vero unum. Sed primus et secundus negotiando talenta, quae a domino acceperant, duplicarunt: tertius fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui (Matth. XXV, 15) . Quaecumque ergo bona temporalia aut quascumque artes a Domino accepimus, pro talentorum acceptione nobis reputabuntur: justi igitur qui per primum et secundum servum designantur, talenta sua duplicant; cum bona temporalia quae a Domino accipiunt, in bonis operibus expendunt, atque ad bona agenda quoscumque possunt, provocant: impii vero qui per servum tertium designantur, talenta sua in terra abscondunt; quia ex bonis temporalibus quae a Domino acceperunt, vitia potius quam virtutes enutriunt. Per grandinem, quae ea quaeex terra nascuntur, conterit et delet; vindicta omnipotentis Dei designatur, qua impios conteret, et in infernum demerget: quae sicut talentum esse dicitur, quia unumquemque secundum talenti sui qualitatem puniet; et quanto amplius quis deliquit, tanto ampliora tormenta sustinere cogetur. Sed obscurum est valde quod sequitur: Et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis; quoniam magna facta est vehementer. Quis enim in illo tam districto justoque judicio blasphemare Deum audebit? Sed blasphemare dicuntur, quia blasphemiae reproborum, quas modo in corde tegunt, cunctis manifestabuntur.
Caput XVII.
(Vers. 1.)
(Vers. 1.) Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum, dicens. Sicut superius sub cantu tubae septimiangeli diem judicii breviter comprehendens, ad ea quae praetermiserat, rediit; atque sanctam Ecclesiam sub specie mulieris, quae amicta erat sole, et luna sub pedibus ejus, describens, passiones quas a diabolo pertulit, et quas ab Antichristo in fine mundi passura est, annectit; ita et hic sub effusione phialae septimi angeli diem judicii summatim perstringens, ad ea quae praetermisit revertitur, atque sub specie mulieris meretricis civitatem diaboli describens, quas poenas pro sceleribus suis passura sit, in sequentibus manifestat. Angelus vero phialam habens, praedicatores sanctos designat: Joannes autem typum tenet omnium fidelium; unde et subditur:
(Vers. 2.)
(Vers. 2.) Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae, quae sedet super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terrae: et inebriati sunt omnes, qui habitant terram de vino prostitutionis ejus. Meretrix ista in aliquibus locis Romam specialiter, quae tunc Ecclesiam Dei persequebatur: in quibusdam vero generaliter civitatem diaboli, id est, omne reproborum corpus demonstrat. Angelus igitur Joanni ostendit damnationem meretricis magnae; quia praedicatores sancti et verbis et scriptis fidelibus ostendunt, quas poenas impii pro sceleribus suis patiantur, ut eorum poenis territi a peccatis abstineant. Quae super aquas multas sedere dicitur; quia ex multitudinegentium, quae per aquas designantur, civitas diaboli construitur: cum qua reges terrae fornicati esse dicuntur; quia scelera Babylonis auxerunt potius, quam destruxerunt. Et inebriati sunt omnes, qui inhabitant terram, de vino prostitutionis ejus. Vinum prostitutionis diversi errores, diversa sunt scelera impiae civitatis; nam sicut meretrix prostituitur omnibus secum fornicari volentibus, ut eorum immunditiis polluatur: ita et omnes impii subjiciuntur daemonibus, cum eorum pravis suggestionibus obtemperantes, in omnibus sceleribus se dejiciunt, sicut propheta ad Hierusalem loquitur dicens: Et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus (Esai. LI, 23) . Terrae autem habitatores omnes reprobos vocat: ebrietas vero malitia est Babylonis;quia sicut ebriosus tamdiu impletur vino, usque dum a mente sua alienus efficiatur: ita et reprobi tamdiu omni malitia semetipsos replent, usque dum a mente sua alieni effecti, timorem Dei, omnemque bonitatem a semetipsis abjiciant, sicut dicit beatus Job, quia bibunt sicut aquam iniquitatem (Job. XV, 16) .
(Vers. 3.)
(Vers. 3.) Et abstulit me in desertum in spiritu: et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae, habentem capita septem, et cornua decem. Per desertum omnis impiorum multitudo designatur; eo quod ipsi deseruerint Deum, et ideo derelicti sunt a Deo. In deserto igitur mulier meretrix inventa est, quia ex multitudine iniquorum civitas diaboli constat. Bestia vero, sicut ipse in sequentibus exponit, diabolum significat: coccus autemcolorem sanguinis habet; et per sanguinem saepe mors designatur. Diabolus itaque sanguineus est, quia auctor est mortis et omnis perditionis. Quae bestia plena nominibus blasphemiae esse dicitur, eo quod ipse diabolus auctor sit omnium blasphemiarum. Quid sint autem capita septem et cornua decem, angelus in sequentibus exponit.
(Vers. 4.)
(Vers. 4.) Et mulier erat circumdata purpura et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, habens poculum aureum in manu sua, plenum abominationum, et immunditiae fornicationis ejus. Purpura sanguine tingitur, coccus vero sanguinis habet colorem, suntque vestimenta regalia, per quae potestas saecularis designatur: per sanguinem autem saepe mors designatur. Purpura igitur et coccus sanguinis speciemhabent; quia potestas saecularis mortifera est, et periculum sempiternum affert iis, qui eam amplius quam coelestem gloriam amplectuntur. Possumus etiam per vestimenta sanguinea opera impiorum intelligere, pro quibus morte perpetua damnabuntur. Quodque sequitur: Et inaurata auro; per aurum saepe sapientia designatur. Mulier igitur inaurata erat auro; quia sapientiam hujus saeculi possidebat, quae stultitia est apud Deum. Per gemmas vero et margaritas eloquentia saecularis designatur: per poculumaureum, quod manu tenuisse dicitur, philosophorum et poetarum doctrina designatur: quod plenum abominationum et immunditiae fornicationis ejus dicitur: quia doctrina philosophorum et poetarum plena erat mendaciis, omnibusque erroribus ad decipiendum genus humanum compositis.
(Vers. 5.)
(Vers. 5.) Et in fronte ejus nomen scriptum, Mysterium, Babylon magna, mater fornicationum et abominationum terrae. Per frontem atque faciem homo dignoscitur; similiter et impii ex operibus suis intelliguntur, sicut Salomon dicit: Ex studiis suis intelligitur puer (Prov. XX, 11) . Per frontem itaque atque faciem opera impiorum designantur; quia ex operibus suis intelliguntur quod sint filii diaboli, civesque impiae civitatis.
(Vers. 6.)
(Vers. 6.) Et mulierem vidi ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu. Numquid Babylon sanguinem sanctorum biberat? Sed ebria erat, id est, ab omni spirituali ratione aliena: ebria erat; quia ultio sanguinis sanctorum ita eam damnabilem fecerat, et a misericordia Dei alienam, ut non esset digna quatenus aliquo modo suae saluti posset consulere. Et miratus sum cum vidissem illam, admiratione magna. Mirantur fideles, cum vident reprobos tantum a timore Dei alienos, ut sine aliqua trepidatione et innocentibus plurima mala ingerant, et in omnibus flagitiis semetipsos demergant, scientes Deum nullum scelus impunitum relinquere; nisi prius poenitentia caeterisque medicaminibus, quibus peccata sanantur, fuerit deletum.
(Vers. 7.)
(Vers. 7.) Et dixit mihi angelus: Quare miraris? Ego dicam tibi sacramentum mulieris, et bestiae, quae portat eam, quae habet capita septem, et cornua decem. Eamdem significationem habet bestia in hoc loco, quam et superius diximus draconem habuisse: significat namque diabolum. Quid sint autem capita septem, et cornua decem, ipse, ut diximus, in sequentibus exponit. Bestia quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit. Bestia, id est diabolus, fuit ante adventum Christi, possidens genus humanum; non est modo, id est, non possidet genus humanum sicut antea; quia per Christum ab electorum cordibus expulsus est: ascensura vero est de abysso; quia temporibus Antichristi solvetur satanas de carcere suo, et exibit, et seducet omnesgentes, sicut sequentia plenius manifestant: et in interitum ibit; quia cum omnibus reprobis quos deceperit, et cum omnibus satellitibus suis aeterna poena damnabitur.