The Lantern

Commentary on Revelation · Latin26

CCEL

(Vers. 8.)

(Vers. 8.) Et mirabuntur inhabitantes terram, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi, videntes bestiam quae fuerat, et non est. Inhabitantes terram eos debemus intelligere, qui amatores terrae erunt magis quam Dei, quos Antichristus facile decipiet. Mirabuntur ergo reprobi, quorumnon sunt scripta nomina in libro vitae, id est, qui non sunt praedestinati ad vitam aeternam: videntes bestiam, id est, diabolum per Antichristum signa facientem, et in Antichristo diabolum adorantes.

(Vers. 9.)

(Vers. 9.) Et hic est sensus, qui habet sapientiam: id est, in hoc quod sequitur, magna obscuritas est, et sensus ad ea intelligenda valde acuendus est. Et nos rogemus Dominum, ut hanc obscuritatem nobis aperiat.

(Vers. 10.)

(Vers. 10.) Septem capita septem montes sunt, super quos mulier sedet; et reges septem sunt. Quinque ceciderunt, unus est, alius nondum venit; et cum venerit, oportet illum breve tempus manere. Diximus superius per septem capita draconis illos reprobos esse designatos, per quos diabolus genus humanumdecepit, quos etiam in partes septem divisimus, sicut et caeteram multitudinem reproborum. Et quia eamdem significationem habet haec bestia de qua loquimur, quam et draconem diximus habuisse; designant namque diabolum: eamdem significationem habent etiam septem capita bestiae, quam et septem capita draconis diximus habuisse. Quae et montes dicuntur; quia altiores fuerunt illi in sceleribus, qui caeteros deceperunt, quam illi qui ab eis decepti sunt, sicut in sequentibus de Babylone dicit: Quia venerunt peccata ejus usque ad coelum (Inf. c. 18) . Vocantur nihilominus et septem reges, eo quod caeteris ad perditionem euntibus ducatum praebuerint. Super hos ergo montes meretrix sedere dicta est; quia ab iis civitas diaboli in omnibus erroribusatque sceleribus informata est. Nam sicut apostoli fundamenta dicuntur Ecclesiae, ita e diverso inventores errorum fundamenta sunt civitatis diaboli. Ex iis igitur capitibus, sive montibus, vel regibus, quinque ceciderunt, unus erat, alius nondum venerat. Primum caput diaboli ceciderat; quia illi qui ante diluvium fuerunt, per quos ii qui filii Dei vocabantur, decepti sunt, in cloacam inferni descenderant (Gen. VI, 2) . Similiter et secundi qui post diluvium usque ad Legem fuerunt, in eadem perditionis fovea demersi tenebantur. Ceciderant et tertii, qui populo Dei, quibus Lex data est, idola colere suadebant. Similiter et falsi prophetae, qui in quarto loco ponuntur, jam ceciderant in interitum suae perditionis, eo quod deceptores fuerint populo Dei. Iniqui veroJudaei, qui Dominum interfecerunt, et apostolos ejus persecuti sunt, qui in quinto ponuntur loco; eo tempore quo haec visio Joanni demonstrata est, jam a Romanis devastati fuerant. Quinque ergo capita bestiae jam ceciderant, quae montes regesque nominantur; quia omnes praecedentes, et impii Judaei qui in quinto loco ponuntur, jam perditionis suae poenas luebant. Unus erat; quia pagani, illi videlicet qui Ecclesiam Dei persecuti sunt, qui et in sexto loco ponuntur, tunc Ecclesiam Dei persequebantur; ob quam causam et iste Joannes in Pathmos insularelegatus tenebatur. Alius nondum venerat; quia Antichristus qui in septimo loco ponitur, nondum venit: et cum venerit, oportet illum breve tempus manere; quia Dominus Jesus interficiet eum spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus, sicut ipse dicit in Evangelio: Et nisi Dominus breviasset dies illos, id est, dies persecutionis Antichristi, non fieret salva omnis caro (Marc. XIII, 20) ; per omnem carnem solos electos designans.

(Vers. 11.)

(Vers. 11.) Et bestia quae erat, et non est, et ipsa octava est, et de septem est; et in interitum vadit. Et bestia, id est, diabolus, qui ante adventum Christi dominabatur humano generi, et modo non tenet illud ita obnoxium, quemadmodum tunc faciebat, ipsa scilicet bestia octava est. Septem namque partessunt omnium reproborum, octava vero pars eorum est diabolus cum caeteris daemonibus. De septem est, quia de societate reproborum daemones existunt: et sicut fuerunt auctores perditionis eorum, ita erunt et socii tormentorum. Unde et sequitur: Et in interitum vadit. Haec quae sequuntur, usque ad eum locum ubi Angelus de coelo descendisse visus est, ad destructionem Romani imperii proprie pertinent.

(Vers. 12.)

(Vers. 12.) Et decem cornua quae vidisti, decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt; sed potestatem tamquam reges una hora accipient post bestiam. Quatuor bestiae Danieli in visione demonstratae sunt (Dan. VII, 3) , per quas quatuor regna figurabantur: quarta autem bestia, quae erat fortis atque terribilis, per quam Romani designati sunt, decem cornua habuissedescribitur, per quae ea regna quae Romanum imperium destruxerunt, designata sunt, sicut sanctus Hieronymus quorumdam assertionem sequens exponit (Comment. in cap. VII Daniel.) . Eamdem itaque significationem habent decem cornua in hoc loco, quam et illa habuisse dicuntur; significant quippe ea regna, per quae Romanum imperium destructum est. Partem namque Asiae per se primitus abstulerunt: postea vero Saraceni totam subegerunt: Vandali Africam sibi vindicaverunt, Gothi Hispaniam, Longobardi Italiam, Burgundiones Galliam, Franci Germaniam, Hunni Pannoniam: Alani autem et Suevi multa loca depopulati sunt, quae eorum subjacebant ditioni. Haec ergo regna eo tempore, quo visio ista Joanni demonstrata est, potestatemnondum acceperant: sed una hora tamquam reges potestatem acceperunt; quia singularum istarum gentium potestas pauco tempore permansit. Post bestiam regnum acceperunt, quia destructo regno diaboli per Christum, hae gentes impiam potestatem acceperunt.

(Vers. 13, 14.)

(Vers. 13, 14.) Ii unum consilium habebunt, virtutem suam et potestatem bestiae tradiderunt. Unum consilium habuerunt, id est, unam voluntatem in malo. Virtutem suam et potestatem bestiae tradiderunt; quia eorum virtus atque potestas diabolicafuit. Ii cum agno pugnabunt, et agnus vincet illos. Cum agno pugnaverunt, qui Ecclesiam Dei persecuti sunt, populumque Dei interfecerunt: Agnus autem vincet illos, quia scimus has gentes praeter paucas jugum fidei Christi jam suscepisse. Quoniam Rex regum est, et Dominus dominantium, et qui cum illo sunt vocati, electi et fideles. Qui sunt reges et dominantes, ipsi sunt electi et fideles. Christus igitur Rex regum est, et Dominus dominantium; quia ipse est Rex et Dominus omnium sanctorum: et qui cum illo sunt vocati, electi et fideles sunt, id est sancti, qui ad hoc vocati sunt, ut cum illo in aeternum permaneant, electi et fideles jure vocantur. Vocantur enim et reprobi, sicut Dominus dicit: Multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX, 16) .Sed reprobi ad hoc vocantur, ut inexcusabiles sint: electi vero, ut cum ipso in aeternum perseverent.

(Vers. 16.)

(Vers. 16.) Et decem cornua, quae vidisti in bestia: hi odient fornicariam. Fornicariam Romam vocat, quae pro defensione falsorum deorum, Deum creatorem suum persequebatur. Decem itaque cornua odio habuerunt fornicariam, quando gentes quae per decem cornua designatae sunt, ad destruendum Romanum imperium arma sumpserunt. Et desolatam illam facient et nudam. Desolatam illam fecerunt et nudam, quando omnes gentes potestati ejus ademerunt. Et carnes ejus manducaverunt. Quia deliciae carnem nutriunt, possumus per carnes divitias omnium gentium intelligere. Carnes ejus manducaverunt,quando opes omnium gentium, quae Romam deferebantur, acceperunt, et in suos usus redegerunt. Et ipsam igni concremabunt. Scimus plurimas civitates, vicos, et castella, quae Romano imperio subjacebant, ab his gentibus fuisse concremata.

(Vers. 17.)

(Vers. 17.) Deus enim dedit in corda eorum, ut faciant quod illi beneplacitum est; ut dent regnum suum bestiae, donec consummentur verba Dei. Deus dedit in corda eorum, id est, permisit ut faciant quod illi beneplacitum est, et quod praedictum est a prophetis ejus et apostolis, qui praedixerunt quod potestas Romani imperii ab eis gentibus esset destruenda. Regnum autem suum bestiae dederunt, donec consummarentur verba Dei; quia secundum justissimiDei permissionem tamdiu suggestiones diaboli in sceleribus perpetrandis seculi sunt, quamdiu consummarentur verba Dei, id est, implerentur ea, quae a Deo et sanctis ejus praedicta sunt.

(Vers. 15.)

(Vers. 15.) Aquae quas vidisti, ubi meretrix sedet, populi sunt et tribus et linguae. Per aquas omnes gentes, quas sibi Romani subjecerant, designantur.

(Vers. 18.)

(Vers. 18.) Et mulier quam vidisti est civitas magna, quae habet potestatem super cunctos reges terrae. Hoc manifestum est; scimus enim Romanos eo tempore cunctis regibus terrae dominatos esse. Sed dicetaliquis: Quomodo per mulierem meretricem Romani designantur, cum illis temporibus, quando hae gentes diversas clades generi humano intulerunt, Romani christiani exstiterint? Ad quod nos respondemus, quia per mulierem meretricem non electi, qui ex eadem gente fuerunt, intelliguntur, quique mundi gloriam pro amore gloriae coelestis contempserunt: sed reprobi, sive pagani, sive christiani fuerint. Illorum ergo potestas ab iis gentibus destructa est, qui impia dominatione genus humanum premebant.

Caput XVIII.

(Vers. 1.)

(Vers. 1.) Post haec vidi alium angelum descendentem de coelo, habentem potestatem magnam: et terra illuminata est a gloria ejus. Haec quae sequuntur, generaliter ad impiam civitatem,id est, ad omnes reprobos pertinent. Et ut plenius eversionem Babylonis demonstret, ad primam ejus ruinam, qua per Christum eversa est, revertitur. Angelus namque iste Christum significat, qui de coelo ad terram descendere dignatus est, ut homines ad coelestia sublevaret. Qui potestatem magnam habere dicitur; quia eamdem potestatem habet quam et Pater; eo quod aequalis sit per omnia Patri. Terra illuminata est a gloria ejus; quia per doctrinam fidei ejus genus humanum a tenebris ignorantiae atque incredulitatis est creptum.

(Vers. 2.)

(Vers. 2.) Et clamavit in forti voce, dicens. Vox Christi doctrina est Evangelii. Quid autem haec vox clamaverit, subdendo manifestat: Cecidit, cecidit Babylon magna. Dixisse Dei fecisse est; dixit enimcecidisse Babylonem, quia ipse fecit ut caderet: quae bis cecidisse dicitur, quia cecidit primo, cum per doctrinam Evangelii maximam multitudinem electorum amisit, qui ab ea per fidem Christi praecisi, cives sanctae civitatis, id est, Ecclesiae facti sunt: cadet secundo, cum in ultimo die morte perpetua, quae in hoc libro mors secunda vocatur, punietur. Et facta est habitatio daemonum. Numquid ante adventum Christi daemones in Babylone non habitabant? Habitabant quidem, sed eorum habitatio ignorabatur: quando autem multitudo electorum ad fidem conversa est, Babylon habitatio daemoniorum facta est; quia illi qui fidem Christi susceperunt, quod habitatio daemoniorum in Babylone semper fuerit, veraciter cognoverunt. Et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundae et odibilis. Qui sunt daemones, ipsi sunt spiritus immundi, et volucres immundae. Volucres quippe nominantur, eo quod per aerem istum more ventorum indesinenter discurrant: custodes vero Babyloniae ideo vocantur: quia sicut angeli electos Dei custodiunt; ne tam pessime peccent, ut pereant: ita et daemones impios observant, ne aliquando ab iniquitatibus suis resipiscant, et salventur.