The Lantern

Commentary on Revelation · Latin27

CCEL

(Vers. 3.)

(Vers. 3.) Quia de vino irae ejus biberunt omnes gentes, et reges terrae cum illa fornicati sunt, et mercatores terrae de virtute deliciarum ejus divites facti sunt. Quid sit vinum irae, et quid fornicatio regum cum Babylone autem superius breviter diximus. Per mercatores terrae amatores saeculi possumus intelligere, qui animas suas pro acquisitione pecuniarum perditioni tradunt. De hujusmodi mercatoribus Jesus filius Sirach loquitur, dicens: Hic enim animam suam venalem habuit; quoniam in vita sua projecit intima sua (Eccl. XX, 10) . Animam suam venalem habuit, qui eam pro acquisitione pecuniarum daemonibus tradere non timuit: delicias vero virtutem Babylonis vocat; quia sicut electi tota virtute laborant, ut divitias coelestes acquirant: ita et reprobi totis nisibus insistunt, ut divitias perituras sibi accumulent. De talibus dicit propheta:Ut inique agerent, laboraverunt (Jerem. IX, 5) .

(Vers. 4.)

(Vers. 4.) Et audivi aliam vocem de coelo dicentem. Per coelum in hoc loco Ecclesia designatur: vox de coelo vox est praedicatorum de Ecclesia procedens. Sed quid dicit vox ista? Exite de illa, popule meus. Dominus per praedicatores suos suadet electis, ut exeant a Babylone, non corpore, sed mente. Quemadmodum autem a Babylone exire debeant, in sequentibus docet, dicens: Et ne participes sitis delictorum ejus; illi enim a Babylone convenienter exeunt, qui a malis operibus ejus se alienos reddunt, sicut Psalmista de semetipso loquitur dicens: Non sedi in concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introivi (Psal. XXV, 4) .

Et de plagis ejus non accipiatis. Quid sunt plagaeBabylonis, nisi vitia quae animas interficiunt? Possumus etiam per plagas Babylonis poenas, quae impiis praeparatae sunt, intelligere, ut sit sensus: Si a sceleribus Babylonis abstinueritis, a poenis quas in aeternum patietur, alieni eritis.

(Vers. 5.)

(Vers. 5.) Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad coelum, et recordatus est Deus iniquitatum ejus. Iniquitates Babylonis omnipotens Deus semper intuetur: sed cum vindictam non exigit, videtur non videre quod videt. Per hoc ergo quod dicit, illud designat tempus, in quo omnes impii perpetua poena plectentur.

(Vers. 16.)

(Vers. 16.) Reddite illi, sicut ipsa reddidit vobis. Praecipitur electis, ut reddant Babyloni, sicut illa ipsis reddidit, sive pro eo quod sancti Dei impios judicabunt, sicut dicit Dominus in Evangelio: In regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28) : sive pro eo quod ipsi membra sunt ejus, cui judicandi potestas a Patre tradita est. Reddent itaque justi impiis mala, quae ab eis passi sunt; cum Christus qui caput illorum est, et cujus membra ipsi sunt, eos perpetua poena damnabit. Et duplicate duplicia secundum opera ejus. Dupliciter Babylon electos Dei persecuta est, quando corporibus et animabuseorum multa mala ingessit. Dupliciter poenas ipsa recipiet; quia cum animabus corpora cruciabuntur: ipsaque duplicia duplicabuntur; quia pro poenis temporalibus atque brevibus, quibus justos afflixit, poenas aeternas excipiet. In poculo quod miscuit vobis, miscete ei duplum. Per poculum tribulationes quas ab iniquis sancti passi sunt, possumus intelligere.

(Vers. 7.)

(Vers. 7.) Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Quantum glorificavit se, id est, in superbiam erexit, et omnibus vitiis se implicavit, tanto et ampliora tormenta excipiet. Quia in corde suo dicit: Sedeo regina, et vidua non sum, et luctum non videbo. Reginam se Babylon quodammodo vocat, cum se in prosperis hujusmundi extollit. Viduam non se esse dicit; quia a bonis temporalibus, quibus conjuncta est, et ex quibus luxuriam suam enutrit, non se posse disjungi confidit. Luctum non esse visuram dicit; quia impii, quamvis sciant se pro sceleribus suis esse puniendos, fingunt se non videre quod vident, memoriamque mortis a mente sua rejiciunt, ne tristis cogitatio laetitiam cordis eorum perturbet.

(Vers. 8.)

(Vers. 8.) Ideo in una die venient plagae ejus, mors, et luctus, et fames. In die judicii mors perpetua illi veniet, quae in hoc libro mors secunda vocatur. Luctus illi veniet, sicut Dominus dicit in Evangelio: Ibi erit fletus, et stridor dentium (Matth. VIII, 12) . Fames illi veniet, id est, fames requiei; desiderabunt enim a poenis requiescere, quas patientur, ad quamrequiem nullo modo pervenient.

(Vers. 9, 10.)

(Vers. 9, 10.) Et igni comburetur; id est, igne aeterno. Quoniam fortis est Dominus, qui judicabit illam. Et flebunt, et plangent se super illam reges terrae, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus, longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes: Vae, vae, civitas illa Babylon, civitas illa fortis; quia in una hora venit judicium tuum! Quid sit fornicatio regum cum Babylone superius diximus: sed mirum valde est quod longe stare dicantur, cum in eisdem poenis et ipsi sint demergendi, in quibus et caeteri reprobi, qui per Babylonem designantur. Stabunt igitur longe mente et voluntate, non corpore; horrentes scelera sua, pro quibus aeternaliter cruciabuntur. Stabunt longeper desiderium, aliud desiderantes, id est, requiem; et aliud patientes, id est, tormenta aeterna.

(Vers. 11.)

(Vers. 11.) Et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam; quoniam mercedes eorum nemo emet amplius. Quia superius per mercatores terrae amatores saeculi diximus esse designatos, possumus in hoc loco per negotiatores eos accipere, qui bonum quod facere videntur, vendunt. Sunt namque multi, quibus legum saecularium scientia data est, qui causas pauperum in judiciis portant: sed quia non pro amore Dei, sed pro praemiorum acceptionibus hocfaciunt, mercedem a Deo non recipiunt. In tantum vero haec miseria convaluit, ut vix invenias aliquem ex iis, qui locum habent apud principes, qui aliquod verbum ad proximi pauperis necessitatem sustentandam proferat sine praemii acceptione. Possumus et per negotiatores terrae, eos intelligere, qui ex bono quod faciunt, laudes ab hominibus requirunt. Possumus etiam et per eosdem, illos qui gradus ecclesiasticos vendunt intelligere: quod divina Scriptura valde condemnat. Et quamvis multi ex episcopis ab hoc scelere videantur immunes; ministri tamen eorum in hoc saepe polluuntur: sed ad magistros respicit, quidquid a discipulis delinquitur. Est et aliud scelus valde pessimum, quod ab iis qui archidiaconi appellantur, committitur; nam ab adulteris presbyterispretium accipiunt, et tacendo in malum consentiunt, quod per auctoritatem quam ab episcopis acceperunt, emendare possent. Sunt etiam alii ex hujusmodi presbyteris, qui timentes se damnari pro sceleribus suis, in servitiis archidiaconorum plus sunt assidui, quam caeteri: contra quos si quis aliquod verbum contrarium proferre voluerit, defenduntur ab eis; et fingunt se nescire quod sciunt, condemnanturque illa prophetica sententia, quae dicit: Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras (Esai. V, 20) ! Ad te ergo loquor, qui talis es: ecce animam sacerdotis diabolo vendidisti. Quis enim suasit presbytero ut fornicaretur, nisi diabolus? Qui ergo suasit ut fornicaretur, ipse suasit ut pretium tibi daret, quatenushoc scelus sine timore perpetrare posset. Per manum ergo presbyteri pretium perditionis animae ipsius tibi diabolus dedit. Ecce pretium accepisti, et animam fratris, Christi sanguine redemptam, eidem diabolo a quo redempta est, tradidisti. In Lege scriptum est quod si quis hominem qui frater ejus esset, vendidisset, morte moreretur (Exod. XXI, 16) : si igitur reus est ille, qui hominem homini vendit; quanto magis tu reus existis qui hominem Christi sanguine redemptum non homini, sed quod perniciosius est, diabolo vendidisti! Tales ergo negotiatores flebunt et lugebunt in inferno, quoniam mercedes eorum nemo emet amplius; amittent enim quod tenere videbantur, et incident in malum, quod praevidere neglexerunt.

(Vers. 12, 13, 14)

(Vers. 12, 13, 14) . Mercedem auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritae, et byssi, et purpurae, et serici, et cocci, et omne lignum thynum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et aeramento, et ferro, et marmore, et cinnamomo, et odoramentorum, et unguenti, et thuris, et vini, et olei, et similae, et tritici, et jumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum: et poma tua desideria animae tuae discesserunt a te, et omnia pinguia et praeclara perierunt a te, et amplius illa non invenient mercatores horum. In omnibus quae enumerata sunt, avaritia Babylonis atque luxuria condemnatur.Nam et in judicio Dominus non dicet reprobis: Ite maledicti in ignem aeternum; quia homicidae fuistis, superbi, fornicatores, adulteri; sed dicet: Esurivi, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi bibere; et caetera misericordiae opera, a quibus avaritia retrahit reprobos, ne misericordes sint erga pauperes. Avaritia quippe nutrix est luxuriae: nutrimenta autem luxuriae in hoc loco descripta sunt, quibus ab avaritia nutritur. Et si diligenter inspicere voluerimus, inveniemus omnia quae in hoc loco ad avaritiam, sive luxuriam Babylonis demonstrandam enumerata sunt, ad quinque corporis sensus pertinere. Quinque enim sunt corporis sensus, id est, visus, auditus, gustus, odoratus, et tactus, quos Deus hominibus et animalibus dedit;animalibus ad vitam suam tantummodo tuendam, hominibus autem et ad vitam tuendam, et ut per eos ratio animam quae illi commissa est, per viam rectitudinis posset ducere. Justi itaque qui per hos quinque corporis sensus secundum rationis rectitudinem incedere studuerunt, amicitiam sibi Dei omnipotentis acquisierunt: impii vero qui rationis bonum in malum pervertentes, hos corporis sensus luxuriae, et caeteris vitiis servire coegerunt, iram nihilominus justi judicis incurrerunt. Igitur si ea quae in sequentibus scripta sunt, vocem scilicet citharoedorum et musicorum, et tibia canentium et tuba, cum iis conjungere volueris; invenies omnes divitias Babylonis, quae hic descriptae sunt, ad quinque corporis sensus, ut supra diximus, pertinere. Aurum namque, et argentum,et lapides pretiosi, et margaritae, ad visum: byssus, et purpura, et coccus, et caetera, ad tactum: cinnamomum, et odoramenta, et unguenta, et thus, ad odoratum: vinum, oleum, similae, triticum, et caetera, ad gustum: vox citharoedorum, et musicorum, et tibia canentium, ad auditum pertinent. Damnatio ergo Babylonis, sicut haec Scriptura demonstrat, maxime in divitiis consistit; eo quod divitiae nutrimenta sint vitiorum, et ex quibus avaritia, quae modo regina mundi dici potest, luxuriam filiam suam alit.

(Vers. 15, 16, 17.)

(Vers. 15, 16, 17.) Qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus, flentes et lugentes, et dicentes: Vae, vae, civitas illa magna, quae amicta erat bysso et purpura, et cocco, et inaurata, auro, et lapide pretioso, et margaritis; quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae! Quod divites Babylonis longe stare dicantur, secundum sensum superiorem, quem de regibus diximus, intelligendum est.

(Vers. 18, 19.)

(Vers. 18, 19.) Et omnis gubernator, et omnes qui in lacum navigant, et nautae qui in mari operantur, longe steterunt, et clamaverunt, videntes locum incendii ejus, dicentes: Quae similis civitati huic magnae? Et miserunt pulverem super capita sua, flentes et lugentes, et dicentes: Vae, vae, civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habent naves in mari de pretiis ejus; quoniam una hora desolata est! Possumus per mare hoc saeculum: per gubernatores vero principes iniquos intelligere: per eos autem qui de loco ad locum navigant, et per nautas qui in mari operantur, eos qui diversa officia ad depraedationes pauperum, et ad peccata sua quotidie augenda in mundo exercent. Isti ergo flebunt et lugebunt, videntes locum incendii Babylonis; ipsi namque erunt Babylon, et ipsi lugebunt et flebunt. Videbunt autem incendia Babylonis, quia sua incendia perferendo videbunt, quae mente in saeculo positi, conspicere neglexerunt, ut se corrigerent. Qui etiam cinerem super capita sua misisse dicuntur; nam saepe per caput mens, per cineres peccata designantur. Cinerem itaque super capita sua ponent; quiamemoria peccatorum a mentibus eorum numquam recedet.

(Vers. 20.)

(Vers. 20.) Exsulta super eam, coelum, et sancti apostoli et prophetae; quia judicavit Deus judicium vestrum de illa. Possumus per coelum angelos, per apostolos novi Testamenti patres, per prophetas autem patres veteris Testamenti intelligere. Exsultabunt igitur, cum destructa fuerit omnis caterva impiorum cum ipsis daemonibus auctoribus iniquitatum. Exsultabunt etiam, eo quod tunc finem acceptura sit omnis malitia, et adducetur justitia sempiterna.