The Lantern

Commentary on Revelation · Latin28

CCEL

(Vers. 21.)

(Vers. 21.) Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare dicens: Hoc impetu mittetur Babylon magna, et ultra non invenietur. Iste angelus Christum significat, qui fortis esse dicitur; quia fortitudinem Christi quanta sit, humana mens comprehendere non potest: per lapidem vero molarem magnum omnis multitudo impiorum designatur: mare autem infernum designat, in quo omnes impii demergentur. Angelus igitur lapidem molarem in mare misit; quia Dominus noster Jesus Christus in die judicii omnem impiorum multitudinem suo justo judicio in infernum demerget.

(Vers. 22, 23.)

(Vers. 22, 23.) Et vox citharoedorum, et musicorum, et tibia canentium et tuba, non audietur in te amplius. Hoc superius commemoratum est. Et omnis artifex, et omnis ars non invenietur in te amplius, et vox molae non audietur in te amplius, et lux lucernae non lucebit in te amplius, et vox sponsi et sponsae non audietur in te adhuc. Quaerendum nobis est cur artes, et vocem molae, et lumen lucernae, et vocem sponsi et sponsae inter scelera Babylonis computet; cum ista omnia sine culpa exerceri possint, et sine istis vita humana subsistere non possit. Spiritaliter itaque ista omnia intelligenda sunt. Possumus ergo per artes sapientiam hujus saeculi, quae stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19) , intelligere, quas artifices maligni et filii Babylonis ad hoc discunt, ut in malitia Babylonis possint proficere; sapientes enim sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt (Jerem. IV, 22) . Mola vero quidquid sub seacceperit, conterit et comminuit: possumus igitur per molam judices impios accipere. Vocem ergo mola mittit, cum judices impii judicia injusta ad conterendos innocentes proferunt. Per lumen vero lucernae, hujus saeculi gloria designatur: de hac lucerna dicit Scriptura: Lucerna impiorum exstinguetur (Prov. XXIV, 20) . Lucerna quippe impiorum exstinguitur, cum ab hac vita subtracti, gaudium temporale amittunt, et aeternam tristitiam incurrunt. Possumus nihilominus per sponsum amatores saeculi, per sponsam vero terram intelligere; quia sicut amor sponsum et sponsam ligat, ut una caro efficiantur: ita et amor saeculi amatores suos sic terrae conjungit, ut unum cum ea efficiantur, a qua, si fieri posset, in perpetuum segregari nollent. Talesergo artifices in Babylone non audientur amplius; quia cum ea in perpetuum damnabuntur. Quia mercatores tui erant principes terrae. Habet Ecclesia mercatores suos, habet et Babylon: mercatores Ecclesiae thesauros suos in coelo recondunt, ubifures non effodiunt, necfurantur (Matt. VI, 19) ; mercatores vero Babylonis thesauros suos in terra recondunt, ubi fures effodiunt et furantur. Et in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes. Veneficia Babylonis sunt diversi errores, per quos genus humanum deceptum est.

(Vers. 24.)

(Vers. 24.) Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est, et omnium qui interfecti sunt in terra. Sanguis sanctorum in ea inventus est, id est, scelus interfectionis sanctorum, sicut Dominus dicitimpiis Judaeis sub intellectu omnium reproborum: Veniet, inquit, super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram (Matth. XXIII, 35) .

Caput XIX.

(Vers. 1-8.)

(Vers. 1-8.) Et audivi quasi vocem magnam tubarum multarum in coelo dicentium: Alleluia, salus, et gloria, et virtus Deo nostro est, quia vera et justa judicia ejus sunt; quia judicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua et vindicavit sanguinem sanctorum suorum de manu ejus. Et iterum dixerunt: Alleluia; et fumus ejus ascendit in saecula saeculorum Et viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas, et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes: Amen, alleluia. Et vox magna exiit de throno, dicens: Laudem dicite Deo nostro, omnes sancti ejus, et qui timetis eum, pusilli et magni. Et audivi, quasi vocem tubae magnae, et quasi vocem aquarum multarum, et quasi vocem tonitruorum magnorum, dicentium: Alleluia, quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens: gaudeamus, et exsultemus, et demus gloriam ei; quia venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se. Et datum est ei ut operiat se byssino splendente candido: byssinum enim justificationes sunt sanctorum.

Totam sententiam posui, ut undique circumspecta ejus subtilitas facilius indagari possit. A septem namque vocibus quinquies alleluia decantataesse legitur: primo et secundo a voce tubarum multarum: tertio a viginti quatuor senioribus, et quatuor animalibus: quarto a voce de throno exiit non jam alleluia, sed ejus interpretatio decantata est, id est: Laudem dicite Deo nostro omnes sancti ejus; alleluia quippe laudate Dominum sonat. Quinto vero a tribus vocibus semel decantata est, id est, a voce tubae magnae, et a voce aquarum multarum, et a voce tonitruorum magnorum. Scriptura libri hujus saepe demonstrat omnem electorum multitudinem in septem partes esse dividendam, si ejus intelligentia subtilius perscrutetur. Justi itaque qui ante diluvium fuerunt, ad primam partem: illi qui post diluvium usquequo Lex data est, ad secundam pertinent, sicut saepe jam demonstravimus; nullamquealiam legem habuerunt, nisi naturalem, id est, dilectionem Dei et proximi. Scit enim unusquisque se debere timere, et super omnia diligere eum, a quo creatus est, et a quo ei vita et vitae subsidia ministrantur: et nulli se debere facere, quod non vult ab alio pati. Hanc legem nullus qui sanae mentis est, ignorare permittitur. Per tubas igitur multas electi qui ante diluvium fuerunt, et qui post diluvium usque ad illud tempus quo Lex data est, designantur. Vocem emiserunt, quia per praedicationis suae doctrinam, quoscumque potuerunt, a suis erroribus revocaverunt: alleluia decantaverunt; quia secundum naturalis legis notitiam per bona opera Deo placere studuerunt: secundo alleluia dixerunt, quia hi qui post diluvium fuerunt, secundum eamdem legemviventes, creatori suo juste viventes adhaeserunt. Sed quaerendum nobis est, cur in pronuntiatione secunda alleluia fumus Babylonis in saecula saeculorum ascendisse dicatur. Potest per fumum fama designari. Scimus quia in secunda parte Noe et filii ejus primi ponuntur, quorum temporibus aquis diluvii humanum genus deletum est. Postea vero Sodoma et Gomorrha, et caeterae civitates quae eis adhaerebant, coelesti igne consumptae sunt. Fumus ergo Babylonis in saecula saeculorum ascendit, quia haec fama ab ore fidelium numquam recedet.

At vero per viginti quatuor seniores, patres qui sub Lege fuerunt designantur. Quibus conjunguntur quatuor animalia, per quae novum Testamentum figuratur; quia in veteri Testamento si spiritaliter intelligatur,novum continetur. Alleluia decantaverunt; quia mandata legalia observantes, per bona opera Deo placere studuerunt. Per thronum autem prophetae designantur, eo quod sedes Dei fuerint, et per eos sua judicia disposuerit. A throno vox exiit: quia a prophetis praedicatio sancta processit. Laudem Deo decantaverunt; quia ei tota virtute servire studuerunt. Tuba vero magna Christum significat: vox tubae praedicatio est Evangelii; per vocem autem aquarum multarum multitudo gentium Christum confitentium designatur: per vocem vero tonitruorum magnorum electi qui in fine mundi nasciturisunt, intelliguntur: et jure per tonitrua; quia terrorem diei judicii annuntiabunt. Tres ergo voces semel alleluia decantaverunt; quia fidem sanctae Trinitatis doctrinamque Evangelii, quae a magna tuba, id est, a Christo processit, servaverunt, et servabunt usque in finem. Duae igitur partes, id est, prima et secunda, ad legem quam naturalem esse diximus, pertinent: duae quae sequuntur, id est, tertia et quarta, ad legem quae per Moysen data est: tres autem quae restant, id est, quinta et sexta, et septima, ad legem Evangelii; ut indicent eos in fide sanctae Trinitatis usque ad finem mundi permanere debere.

Quid autem istae tres partes decantent, audiamus: Alleluia, quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens;id est, laudemus Dominum; eo quod destructo regno diaboli perditoris nostri, ipse in nobis regnare dignatur, qui est Dominus et Salvator noster. Gaudeamus et exsultemus, et demus gloriam ei; quia venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se. Ideo gaudeamus, ideo exsultemus, eo quod misericordia conditoris nostri Ecclesiam suam, quae sumus nos, ita sibi conjungere sit dignatus, ut sponsa conjungitur sponso suo; quatenus simus cum ipso una caro, sicut dicit Scriptura: Erunt duo in carne una (Gen. II, 24; Ephes. V, 32) : quod apostolus de Christo et Ecclesia intelligendum esse docuit. Uxor ejus praeparavit se, id est, Ecclesia quae uxor Agni dicitur, variis virtutibus semetipsam ornavit. Et datum est illi ut operiat se byssino splendenti candido. Quid byssus significet, ipse exponit: Byssinum enim justificationes sunt sanctorum.

(Vers. 9.)

(Vers. 9.) Et dixit mihi: Scribe, beati qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt. Prandium electorum nunc est, quando in Ecclesia dapibus evangelicis pascuntur: coena vero tunc erit, quando post resurrectionem in coelesti beatitudine aeterna gloria perfruentur. Et quia prandium quod nunc agitur, et bonos et malos recipit, non omnes beati sunt, qui in eo videntur recumbere: illi autem soli beati sunt, qui in illa coena, quae post finem mundi futura est, recipientur.

(Vers. 10.)

(Vers. 10.) Et dixit mihi: Haec verba Dei, vera sunt. Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dixit mihi: Vide ne feceris; conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu: Deum adora. Redemptio sanguinis Christi hoc fidelibus contulit, ut filii Dei, sociique angelorum efficerentur; ideoque pertimescit angelus adorari ab homine, qui super se adorabat hominem Deum: quapropter conservum se Joannis, caeterorumque fidelium vocat. Testimonium Jesu est spiritus prophetiae; patres autem veteris Testamenti, qui adventum Christi, passionem et resurrectionem ejus praedixerunt, spiritum prophetiae habuisse certissimum est, unde et prophetae vocantur. Quicumque ergo testimonium Christo perhibet, spiritum prophetiae habet.

(Vers. 11.)

(Vers. 11.) Et vidi coelum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum vocabatur fidelis et verax. Nullo modo aestimare debemus quod hoc capitulum ad adventum Christi pertineat, in quo ad judicium venturus est; sed potius ad electos, qui in fine mundi nascituri sunt; fine etenim mundi instante, veniet Dominus in sanctis suis, ut pugnet per ipsos contra Antichristum, et ministros ejus. Et qualis a sanctis illis praedicabitur, talis et forma ejus in hoc loco describitur; nam per coelum Ecclesia designatur: per equum album homo, quem Filius Dei assumpsit, super quem et sedisse visus est. Qui etiam fidelis et verax vocari dicitur. Haec duo nomina, id est fidelis et verax, unum sensum habent in hoc loco. Recte Filius Dei fidelis vocatur, de quo dicit Psalmista: Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis (Psal. CXLIV, 13) . Veracem vero seipsum in Evangelio vocat dicens: Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6) . Sequitur: Et cum justitia judicat et pugnat. Non armis Deus in die judicii contra impios dimicaturus est, sed ejus justitia expugnabuntur et conterentur; omnia enim peccata impiorum atque scelera in conspectu eorum adducet Dominus, ut sciant se justissimo Dei judicio esse damnatos.

(Vers. 12.)

(Vers. 12.) Oculi ejus sicut flamma ignis, et in capite suo diademata multa. Per oculos Domini Spiriritus Dei designatur, sicut in tertia visione auctor hujus libri exponit: Habebat, inquit, Agnus oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram. Et quia flamma urit et illuminat, non inconvenienter Spiritus sanctus flammeus esse dicitur; eoquod corda fidelium et illuminet et incendat in amorem Dei. Et in capite ejus diademata multa. Per diademata multa multitudo sanctorum exprimitur. Habens nomen scriptum, quod nemo novit, nisi ipse. Cum superius dicat quia vocabatur fidelis et verax, et paulo post quia vocabatur nomen ejus Verbum Dei; quid est quod dicit quod nemo scit nomen ejus, nisi ipse? Sciunt quidem sancti Dei nomen Christi, quod est Filius Dei, et nesciunt. Ex parte quippe sciunt, et ex parte nesciunt; in omnibus enim creaturis quae gignunt et gignuntur, nullus filius coaevus potest esse patri; quia necesse est ut antecedat qui generat, et subsequatur qui generatur: sed non talis est natura Filii Dei; nam et quemadmodum Pater est sine initio, sic et Filius. Et quamvis hoc quomodo fieripossit, considerare non possimus; in veritate tamen credimus et confitemur Filium per omnia aequalem et coaevum esse Patri. De hac ejus generatione propheta loquitur dicens: Generationem ejus quis enarrabit (Esa. LIII, 8) ?

(Vers. 13.)

(Vers. 13.) Et vestitus erat veste aspersa sanguine: et vocabatur nomen ejus Verbum Dei. Possumus per vestem corpus Christi: per sanguinem vero peccata nostra, pro quibus mortuus est ipse, sive ipsam mortem quam pertulit pro nobis, intelligere. Sed quia peccata electorum suorum moriendo delevit, et ipsammortem resurgendo calcavit, sicut dicit apostolus Paulus: Christus resurgens a mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9) ; melius mihi videtur ut per vestem Christi multitudinem sanctorum intelligamus, qui sunt membra ejus: per guttas autem sanguinis, quibus vestis aspersa esse legitur, martyres designantur, qui pro amore Christi sanguinem fundere non dubitaverunt; ideoque vestem Christi, quae ex angelis et sanctis hominibus constat, in illa coelesti beatitudine suo splendore exornant.

(Vers. 14.)

(Vers. 14.) Et exercitus qui sunt in coelo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo mundo. Diximus superius quia qualis Christus a sanctis in fine mundi praedicabitur, talis et figura ejus hoc in locodescribitur. Per coelum ergo in hoc loco Ecclesia: per exercitus qui de coelo processisse Christum sequentes visi sunt, sancti qui in fine mundi nascituri, et contra Antichristum pugnaturi sunt, intelliguntur: per equos autem corpora: per sessores vero equorum animae designantur. Albos igitur equos habuisse visi sunt, quia se mundos et nitidos, in quantum humana fragilitas permittit, exhibebunt in conspectu Dei. Quid sit vero byssinum, superius exponit: Byssinum, inquit, justificationes sunt sanctorum.

(Vers. 16.)