(Vers. 16.) Et habebat in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum, et Dominus dominantium. Per vestimentum, sicut superius diximus, sancti: per femur autem ex quo humana origo procedere dicitur, homo quem Christus assumpsit, designatur. In vestimentoitaque suo quod ipse sit Rex regum, scriptum habebat: quia in operibus sanctorum agnoscitur hunc esse verum Deum, qui tales servos possidet. Habet et in femore suo scriptum quod ipse sit Rex regum et Dominus dominantium; quia in operibus quae in carne positus gessit, cognitum est hunc esse verum Dei Filium. Possumus etiam per femur patres veteris Testamenti, ex quorum stirpe Christus originem duxit, intelligere: qui et ipsum praefiguraverunt, et quod ipse futurus esset Rex regum et Dominus dominantium, apertis vocibus praedixerunt.
(Vers. 15.)
(Vers. 15.) Et de ore ejus gladius acutus exibat. Possumus per os Domini eosdem praedicatores, de quibus diximus, qui in fine mundi nascituri sunt, accipere, per quorum os loquetur Deus, sicut ipse dixitin Evangelio: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20) . Et ipse dicit per prophetam: Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris (Jerem. XV, 19) . Per gladium vero divinam Scripturam, sicut superius diximus, intelligere debemus, sicut dicit apostolus Paulus: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 17) . Qui acutus esse dicitur; quia ad resecanda vitia, divina Scriptura acutissima est. Ut in ipso percutiat gentes. Percutiet Christus gladio suo gentes, quando per doctrinam sanctorum suorum hominum stultorum errores destruet. Et ipse reget eas in virga ferrea: et tamquam vas figuli confringentur. Per virgam ferream Evangelium diximus fuisse designatum; reget ergo Christus gentes in virga ferrea, quando per doctrinam sanctorum et Judaeos ad fidem suam convertet, et electos ab erroribus Antichristi defendet. Et tamquam vas fictile confringentur. Quamdiu quilibet in peccatis jacet, recte vas fictile vocatur: cum autem per poenitentiam et lacrymas ad bona opera agenda conversus fuerit, confringitur vas fictile, et ex vase fictili efficitur vas solidum et firmum, et ad ictus tentationum daemonum fortissimum. Et ipse calcabit torcular vini furoris irae Dei omnipotentis. Esaias cum de passione Domini loqueretur interposuit Dominum dicentem: Torcular calcavi solus; et de gentibus non est vir mecum (Esai. LXIII, 3) . Sed ibi per torcular crux Domini intelligitur; hic vero non crux, sed locus paenarum, in quem impii retrudendi sunt, designatur. Eamdem quippe significationem habet torcular in hoc loco, quam et lacum superius diximus habuisse, in quem botri vineae terrae, per quos impii designantur demersi fuisse leguntur. Sed et ipsa calcatio torcularis eamdem significationem habet, quam et illic calcationem lacus habuisse diximus; significat namque ultimam demersionem impiorum in infernum. Quid vero sit vinum furoris irae Dei omnipotentis, superius diximus (Ad cap. 14) .
(Vers. 17.)
(Vers. 17.) Et vidi alium angelum stantem in sole, et clamavit voce magna omnibus avibus, quae volabant per medium coelum. Iste angelus praedicatores qui in fine mundi futuri sunt, significat: qui etiam et per equites paulo superius designati sunt: per solem vero Christum intelligere debemus. Angelus igitur in sole stetit; quia praedicatores sancti in Christo ita solidabuntur, ut ab ejus fide nulla vi persecutionum avelli possint. Per aves autem fideles omnes, qui, eo tempore futuri sunt, designantur: per coelum volabunt, quia in terris positi, mente in coelestibus habitabunt. Possumus nihilominus per coelum Ecclesiam intelligere. Per coelum sancti volant: quia duas alas habentes, id est, duo praecepta charitatis, circumquaque volant, quibusdam misericordiam impendendo, quosdam ab iniquitatibus revocando.
(Vers. 18.)
(Vers. 18.) Venite, congregamini ad coenam magnam Dei omnipotentis, ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes liberorum et servorum, et pusillorum et magnorum. Qui designantur per reges et principes, liberos et servos, caeterosque, ipsi per equos, eorumque ascensores, principes scilicet terrae, ac populi qui eis subjicientur. Coena vero Dei quid aliud est, nisi exterminatio impiorum? Carnes autem impiorum justi manducabunt, cum vindictam ex malis quae eis intulerunt, excipient. Et quia justi videntes poenam impiorum,in bonis operibus proficiunt, sicut dicit Psalmista: Laetabitur justus, cum viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguine peccatoris (Psal. LVII, 11) .
(Vers. 19.)
(Vers. 19.) Et vidi bestiam, et reges terrae, et exercitus eorum congregatos ad faciendum praelium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus. Hic demonstrat non ad adventum Domini secundum ea, quae superius dicta sunt, pertinere: sed potius ad illud tempus, in quo per sanctos suos contra Antichristum praeliaturus est, sicut jam diximus. Congregabuntur namque bestiae, et reges terrae, et exercitus eorum, ut pugnent contra Christum et sanctos ejus; quando Antichristus et innumerabilis multitudo gentium quae ab eo decipientur, ad persequendam Ecclesiam Dei exsurgent; ut nomenChristi de mundo funditus exstinguant.
(Vers. 20, 21.)
(Vers. 20, 21.) Et apprehensa est bestia, et pseudopropheta, qui fecit signa coram ipsa, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiae, et qui adoraverunt imaginem ejus: vivi missi sunt ii duo in stagnum ignis ardentis sulphure, et caeteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedebat de ore ipsius, et omnes oves saturatae sunt de carnibus eorum. Apprehendentur bestia et pseudopropheta ejus, quando illud implebitur, quod apostolus Paulus ait: Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui (II Thess. II, 8) . Si Antichristus spiritu oris Domini interficiendus est, quomodo ipse et pseudopropheta ejus in stagnum ignis vivi mittendi sunt? Est vita justorum, est et impiorum.De vita justorum dicit propheta, quia justus in fide sua vivet (Habac. II, 4) ; de vidua vero mala dicit Paulus, quia vivens mortua est (II Tim. V, 6) . Vitam namque impiorum justi non incongrue mortem vocant: similiter et impii vitam justorum mortem aestimant, sicut in judicio dicturi sunt: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii: nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore (Sap. V, 4) . Antichristus ergo et pseudopropheta ejus vivi missi sunt in stagnum ignis, id est, in malitia sua vivi, in ea videlicet usque in finem vitae suae perseverantes. Quod autem dicit quia caeteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, interfectionem istam pro confusione posuit; nam sancti, quorumdoctrina per gladium oris Domini designatur, interfecto Antichristo, insultabunt infidelibus, eo quod hominem impiissimum, atque omnibus hominibus deteriorem Antichristum, immortalem, deumque existimaverint, quem constabit pessima morte peremptum: at illi confundentur et tabescent in iniquitatibus suis. Omnes ergo aves saturatae sunt de carnibus eorum; quia subverso Antichristo, omnes electi inenarrabiliter gaudebunt et exsultabunt, eo quod a tam pessimo hoste misericordia divina eos liberaverit, omnesque qui eos persequebantur, velut fumus evanuerint.
Caput. XX—
(Vers. 1.)
(Vers. 1.) Et vidi angelum descendentem de coelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua. Damnationem diaboli narrare volens, ad adventum Christi revertitur. Tres namque sunt damnationes diaboli: damnatus est primo, quando de coelesti beatitudine propter iniquitatem suam est dejectus: secunda damnatio ejus fuit, de qua auctor libri hujus loqui modo incipit; quando per mortem Christi genus humanum de potestate ejus ereptum est, et ipse, sicut praesens scriptura demonstrat, in abyssum est religatus: tertia damnatio ejus erit, quando in infernum cum omnibus impiis in aeternum cruciandus demergetur. Angelus itaque iste Christum significat: descensio ejus de coelo est incarnatio ejus. Clavem abyssi, id est, inferni, ipse possidet;quia ab ingressu ejus quos vult, retrahit; et quos vult, in ejus damnationem cadere juste permittit. Per catenam vero magnam ejus potestas designatur.
(Vers. 2.)
(Vers. 2.) Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui vocatur diabolus et satanas, et religavit eum per annos mille. Apprehendit Christus serpentem antiquum, id est, diabolum, quando per mortem suam ejus destruxit imperium: per annos autem mille omne tempus ab adventu Christi usque ad finem mundi debemus accipere. Religavit ergo Christus diabolum non vinculis corporeis, sed vinculis potestatis suae immensae; quia eum a cordibus electorum suorum expellens, ab eorum deceptione divina sua virtute exclusum tenet.
(Vers. 3.)
(Vers. 3.) Et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super eum; ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni: post haec oportet illum solvi modico tempore. Alligationem diaboli tribus modis possumus intelligere; possumus namque hoc simpliciter intelligere, ut virtute Dei omnipotentis in abysso religatus teneatur usque ad tempus praefinitum: possumus etiam per abyssum corda impiorum intelligere, ut a cordibus electorum exclusus, intra angustias cordium reproborum constrictus et alligatus teneatur: possumus et hoc tertio modo intelligere. Diabolus nihil aliud desiderat, quam deceptionem hominum: et dum per custodiam Dei omnipotentis, qui electos suos custodire et defendere non desistit, ab eorum deceptione arcetur, quasi quibusdam vinculis ejus impiissima voluntas religata tenetur. Per gentes vero quas seducere non permittitur, solos electos debemus intelligere: tempus modicum, quo post mille annos solvendus esse dicitur, tempus Antichristi est; tunc enim peccatis hominum facientibus, dabitur potestas diablo tota virtute contra genus humanum dimicandi.
(Vers. 4.)
(Vers. 4.) Et vidi sedes: et sederunt super eas, et judicium datum est illis. Quia superius narravit, quo ordine misericordia divina quotidie electos suos ab immanissimo hoste diabolo liberet, consequens est ut gloria ad quam eorum animae quotidie perducuntur, describatur; per sedes namque coelestis patria, persedentes vero super eas sanctorum animae designantur: quod autem judicium datum sit sanctis, quorum animae in coelesti beatitudine requiescunt; in hoc advertere possumus, cum ad eorum sepulcra daemonia ab obsessis corporibus expelli, perjuria saepe detegi, atque multa miracula fieri videmus. Et animas interfectorum propter verbum Dei, et testimonium Jesu: et qui non adoraverunt bestiam et imaginem ejus, nec acceperunt characterem ejus in frontibus aut in manibus suis, vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis. Per animas interfectorum propter verbum Dei, et testimonium Jesu martyres, qui diversis temporibus interfecti sunt, possumus accipere: per eas vero quae non adoraverunt bestiam et imaginem ejus, eos qui ab Antichristo interficiendi sunt, puto esse intelligendos.Isti ergo vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis; quia quamvis corpore sint interfecti, secundum animam tamen vivunt cum Christo in coelesti beatitudine. Sed quaerendum nobis est quomodo electi qui instante fine mundi nascituri sunt, cum Christo mille annis regnare dicantur; cum tempus mille annorum non ad futurum tempus, quod sine fine est, sed ad praesens potius pertineat, quod in fine mundi consummabitur, et in quo fides Evangelii per universum orbem florens, electos quotidie ad vitam aeternam percipiendam dirigit. Quod ita solvendum puto. Tempus ab ascensione Christi usque ad finem mundi, quod per mille annos designatur, omnibus electis deputatum est, ut in eo sine corporibus gloria coelesti cum Domino perfruantur: et scimusquia omnes electi membra Christi sunt, et ex multis membris unum corpus efficitur; et si gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. Gaudium igitur praecedentium sanctorum, illorum nihilominus erit, qui in fine mundi nascituri sunt, quia unum corpus efficientur cum eis, et in aliis possidebunt, quod ipsis deerit.
(Vers. 5.)
(Vers. 5.) Caeteri vero non vixerunt, donec consummentur mille anni. Caeteri autem, id est, reprobi, non vixerunt; quia post mortem non ad vitam ducuntur, quae in coelestibus sanctorum animabus datur: sed in infernum demerguntur, quae in hoc libro mors prima vocatur.
(Vers. 6.)
(Vers. 6.) Haec est resurrectio prima. Beatus qui habet partem in resurrectione prima, in iis secunda mors non habet potestatem. Quaerendum nobis est, quae sit resurrectio prima; nam primam resurrectionem non diceret, nisi esset et secunda: nec secundam mortem, nisi esset et prima. Resurgimus itaque primo per baptismum a morte animae: sed quia dicit beatos esse eos, qui habent partem in resurrectione prima, non mihi de baptismo hoc dictum videtur; eo quod non omnes beati sint, qui per baptismum a morte animae resurgere videntur; eo quod nonnulli post baptismum ipsi sibi peccando mortem attrahunt, mentiendo quae in eo promiserunt, atque in suis malis perseverando. Sunt etiam nonnulli qui post perpetrationemscelerum, quibus sibi mortem intulerunt, ad vitam per poenitentiam et lacrymas, caeteraque bona opera redeunt, de quibus Apostolus loquitur dicens: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14) . Sed nec istam primam resurrectionem dicere possumus; eo quod primo per baptismum, secundo per poenitentiam et lacrymas animae nostrae ad vitam revocentur. Necesse est ergo ut investigemus, quam vocet resurrectionem primam.
Quatuor sunt vitae fidelium: prima mala, secunda bona et mala, tertiae vero et quartae nullum malum adhaerere potest. Prima est ante baptismum, quae tota mala est: secunda post baptismum, quae et bona et mala dici potest; nullus enim fidelium tempus vitae praesentis sine aliquibus peccatis transire potest,sicut iste Joannes loquitur dicens: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8) . Tertia est, quae tota bona est, et ad quam series hujus lectionis pertinet, quae a passione Christi usque ad finem mundi extenditur, in qua sancti sine corporibus cum Domino vita aeterna perfruuntur: quam etiam primam resurrectionem vocat; cum dicit: Haec est resurrectio prima. Tempus itaque a passione Christi usque ad finem mundi resurrectio prima vocatur. Quarta vita sanctorum erit post receptionem corporum, quae nullo fine terminabitur. Igitur quia vita praesens in comparatione vitae coelestis mors recte dici potest, sancti prima resurrectione tunc resurgunt, cum ab hac misera vita subtracti, in coelesti beatitudine cumDomino collocantur.