The Lantern

Commentary on Revelation · Latin30

CCEL

Et sicut est haec prima resurrectio sanctorum, ita est et prima mors impiorum; quando praesentem vitam deserunt, et in poenis demerguntur: secunda vero mors ultima damnatio erit, sicut in sequentibus exponit. Beati ergo erunt, qui habent partem in resurrectione prima, et in iis secunda mors non habet potestatem; quia illi tantummodo beati sunt et erunt, qui ante finem mundi in consortio sanctorum ascribi merebuntur. Multos enim, fine mundi instante, ignis purgatorius purgando cremabit, sed ante judicium absoluti in sanctorum collegio recipientur: atque in iis secunda mors, id est, damnatio ultima non habebit potestatem; quia jam non cum haedis in sinistris, sed cum ovibus in dextris ponentur. Sederunt sacerdotes Domini et Christi, et regnaverunt cum Christo mille annis (Matth. XXV, 33) . Nomine sacerdotum omnes electos comprehendit; omnes namque electi, sacerdotes vocantur, sive quod sint membra summi sacerdotis, sive quod ipsi semetipsos offerre Deo per bona opera non desistant.

(Vers. 7.)

(Vers. 7.) Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes, quae sunt super quatuor angulos terrae Gog et Magog. Quod hic carcer, superius abyssus vocatur. Sed interim quaestio oritur; superius quippe quorumdam opinionem sequens, dixi per abyssum cordaimpiorum posse designari, in quibus diabolus a cordibus fidelium expulsus, religatus teneatur: si ergo per abyssum corda reproborum designantur, quomodo de abysso, id est, de cordibus reproborum exire dicitur, quos numquam derelinquet? numquid reprobos derelicturus est, et invasurus electos? Nullo modo. Alligationem ergo diaboli secundum litteram intelligendam puto, ut in aliquo abyssi loco virtute divina religatus teneatur, vel certe in inferno usque ad diem absolutionis suae. Seducet autem gentes, quae sunt super quatuor angulos terrae; quia universas gentes quae infra quatuor plagas mundi continentur, Antichristi impiissima doctrina perlustrabit: nullasque alias gentes seducet, nisi quae spiritaliter Gog et Magog vocantur; Gog namque interpretatur tectum, Magog de tecto. Per Gog igitur, qui interpretatur tectum, ii designantur, qui malitiam suam in corde tegentes, justi ab hominibus videbuntur, cum futuri sint mente reprobi: Magog vero, qui interpretatur de tecto, eos designat, qui de tecto cordis sui in apertas miserias prorumpentes, omnibus se impios esse demonstrabunt. Tales itaque diabolus per Antichristum facile decipiet.

(Vers. 8.)

(Vers. 8.) Et congregabit eos in praelium, quorum numerus est sicut arena maris. In praelium eos congregabit; quia ad Ecclesiam Dei persequendam eos armabit. Et ascenderunt super latitudinem terrae, et circumdederunt castra sanctorum, et civitatem dilectam. Diximus superius discipulos Antichristi laudatores fore vitiorum, et omnia quae ad delectationes carnalespertinent, docere. Super latitudinem ergo terrae ascenderunt; quia vastas hujus saeculi vias ingredientur, quae ducunt ad mortem. Castra vero sanctorum et civitas dilecta, unam significationem habent; significant quippe Ecclesiam. Castra igitur sanctorum circumdabunt; quia Ecclesiam Dei tota virtute persequentur, ut nomen Christi de mundo funditus exstinguant.

(Vers. 9.)

(Vers. 9.) Et exivit ignis de coelo a Deo, et devoravit eos. Ignis de coelo exiet; quia veniente Domino ad judicium, ignis ante ipsum praecedet, qui non solum omnem catervam impiorum, sed et ipsum mundum consumet, sicut in nonagesimo sexto psalmo David loquitur dicens: Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus (Psal. XCVI, 3) . Reprobi namque quamvis cum electis conversentur, incircuitu sunt; quia sicut hostes civitatem aliquam impugnant, ut capiant eam: ita et Ecclesia a reprobis impugnatur. Sed et in psalmo quadragesimo nono idem David loquitur dicens: Ignis in conspectu ejus exardescet, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3) . Quidam hunc versum ita exponunt, quod post succensionem elementorum pluvia descendet, quae combustionis cineres abluat: sed talis expositio absurdissima mihi videtur; scimus enim pluviam a mari atque a terra sive per nebulam, sive per exsiccationem solis exsurgere. Et sicut aqua levia quaeque a fundo ad superiora elevat; ita et aer aquam aut in nebulam conversam, aut per ardorem solis in tenuissimum fumum, et pene invisibilem redactam, usque ad ea loca ubi consummatio ejus est, elevat: ibique conglobata, primo in densam nebulam, quam nubes vocamus, convertitur: deinde, vento agitante, minutissimae guttae simul mixtae, atque sua permixtione graves effectae, ad terras decidunt, pluviamque faciunt. Ecce terra, ecce aer, ecce mare, caeteraque elementa igne consumentur: unde ergo pluvia exsurget, maxime cum secundum Apostolum (Rom. VIII, 21) , tunc creatura liberetur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei? Numquid Deus qui omnia ex nihilo creavit, non poterit mundare creaturam suam sine adjutorio pluviae; praesertim cum ipse mundus in meliorem statum, atque multo pulchriorem reparetur post ignem? Aut quid sunt aliud cineres, nisi terra munda? Nam quascumque sordes ignis absumpserit, in cineres mundos convertit. Numquid non poterit Deus mundos cineres in meliorem statum cum altera terra reparare, ut necessaria non sit ei ablutionis pluvia?

Dicamus aliter: Omnium sordium ablutiones aut terra ebibit, aut in flumina decurrunt, et cum fluminibus in mare. Et quomodo terra, postquam ab igne examinata fuerit, sordes suas ebibet, ut iterum sordescat? aut quomodo in flumina decurret, et cum fluminibus in mare; cum mare jam non sit, sicut sequentia hujus libri videntur fateri? Quod si mare in meliorem statum reparabitur, sicut coelum terraque, a terrae sordibus quomodo inquinabitur? Quod si quisdixerit ante innovationem hanc passurum esse inquinationem, atque in permutatione ejus ad nihilum esse redigendas; non poterit Deus sicut in aqua, ita et in terra easdem sordes ad nihilum redigere, ut non sit necesse ut in mare defluant? Per tempestatem igitur validam ultimum interitum impiorum possumus intelligere, quem Sapientia per Salomonem in ultimo examine impiis se illaturam esse testatur dicens: Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis quod timebatis, advenerit; cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit (Prov. I, 26) .

Et diabolus qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi est bestia et pseudopropheta. Hoc tunc implebitur, quando Dominus dicet: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41) .

(Vers. 10.)

(Vers. 10.) Et cruciabantur die ac nocte in saecula saeculorum. A quo cruciatu misericordia redemptoris nostri nos liberare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.

De Visione Sexta.

Domini nostri Jesu Christi misericordia largiente, ad sextam visionem pervenimus, quae brevior est caeteris; eo quod in ea generalis resurrectio, damnatioimpiorum, glorificatio justorum tantummodo breviter describatur. Et recte in sexto loco resurrectio ultima ponitur; quia senarius numerus perfectus est, et quidquid sanctis promissum est, in resurrectione perficietur.

(Vers. 11.)

(Vers. 11.) Et vidi thronum magnum et candidum, et sedentem super eum. Thronus iste Dei non auro et gemmis ornabitur, sed hominibus justis; iste est namque thronus, de quo Psalmista dicit: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi; virga aequitatis virga regni tui (Psal. XLIV, 7) . Thronus igitur Dei est omnis multitudo angelorum atque sanctorum. A cujus conspectu fugit terra et coelum, et locus non est inventus eis. Quemadmodum a conspectu sedentis super thronum coelum et terra fugiat, Psalmista ostendit,sicut superius jam diximus, qui dicit: Ignis in conspectu ejus exardescet (Psal. XLIX, 3) ; et iterum: Ignis ante ipsum praecedet (Psal. XCVI, 3) . Fugiet autem terra et coelum, id est, species terrae et coeli; quia per ignem a sua specie commutabuntur, ut possint in aliam reformari multo meliorem et pulchriorem. Quod vero dicit: Locus non est inventus eis; non ideo dicit, ut locum pristinum amittant, sed speciem.

(Vers. 13.)

(Vers. 13.) Et vidi mortuos magnos et pusillos, stantes in conspectu throni. Per mortuos magnos et pusillos soli reprobi designantur, qui in die resurrectionis mortui astabunt in conspectu Dei, ea videlicet morte quam primam esse diximus, post paululum in mortem secundam dejiciendi: per mortuosvero magnos eos designari puto, qui aut majores fuerunt in sceleribus, aut altiores in saeculi dignitatibus: per pusillos autem ii designantur, qui eis subjecti fuerunt, vel certe ii qui minus peccaverunt. Et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitae. Libri multi ad reprobos: unus qui est vitae, ad electos pertinet. Reprobi multos libros habent, quia in multis erroribus sunt devoluti; nam pagani multos deos coluerunt, et in multis erroribus semetipsos dejecerunt: similiter et haeretici multa dogmata prava, et Deo odibilia invenerunt: falsi etiam christiani in multis sceleribus quotidie involvuntur. Multos ergo libros reprobi possident, quia multis modis Deum offendunt; electi vero unum librum habent; quia unum Deum colunt, unam fidemcatholicam confitentur, uno vinculo charitatis connectuntur. Sed quaerendum nobis est, qui sint libri isti: numquid ex aliqua materia visibili, aut invisibili, fient libri, in quibus singulorum facta describantur? Libri igitur multi sunt facta reproborum: libri multi aperientur, cum scelera reproborum omnibus manifestabuntur. Per librum autem vitae praedestinationem Dei omnipotentis possumus intelligere. In hoc libro nomina discipulorum esse conscripta Dominus in Evangelio manifestat, cum dicit: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X, 20) . De hoc libro apostolus Paulus loquitur dicens: Quos autem praescivit, hos et praedestinavit: et quos praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, illos et glorificavit (Rom. VIII, 30) .

(Vers. 13.)

(Vers. 13.) Et judicati sunt mortui secundum ea, quae scripta erant in libris, secundum opera ipsorum. Judicati sunt mortui secundum ea, quae scripta erant in libris; quia secundum errores proprios, et juxta qualitatem scelerum suorum singuli judicabuntur; aliter enim judicabuntur haeretici, aliter pagani, aliter falsi christiani: sed unusquisque ipsorum quanto deterior fuerit in proprio errore, tanto et acrius judicabitur.

Et dedit mare mortuos suos, et mors et infernus dederunt mortuos, qui in ipsis erant: et judicatum est de singulis secundum opera eorum. Nunc ad ea quae praetermiserat, revertitur; prius quippe resurrectio generalisfiet, et postea judicium exercebitur. Quod ita esse Dominus in Evangelio manifestat, dicens discipulis: In regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28) . Primo regenerationem posuit, id est, resurrectionem; postea ad judicandos populos eos sessuros esse dixit. Et in Evangelio hujus Joannis Dominus loquitur dicens: Venit hora quando omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei: et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 29) . Ad imperium igitur Domini de monumentis suis procedent mortui; quia corpora omnium mortuorumper receptionem animarum vivificata, de sepulcris suis exient. Qui vero mala fecerunt, in resurrectionem judicii procedent; quia ad hoc resurgent, ut in corporibus in quibus animae peccaverunt, in ipsis et judicentur; ut quos habuerunt socios in iniquitatibus, habeant participes in tormentis. Praesens quoque lectio quod ante judicium futura sit resurrectio, ostendit; cum post redditionem mortuorum, quos mare, mortem et infernum reddidisse dicit, impios esse judicandos narrat. Sed et fides catholica quam frequenter decantamus, hoc demonstrat; cum dicit de Domino: Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis, et reddituri sunt de factis propriis rationem (Athan. Symb.) .

Verum quaerendum nobis est, quid significentmors, mare, et infernus. Scimus quippe aquas ad ablutionem peccatorum nostrorum esse consecratas, sicut dicit Dominus in Evangelio: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5) . Mare itaque ad resurrectionem electorum: mors vero, atque infernus ad reproborum pertinent. Mare ergo in hoc loco baptismum designat. Quasi igitur mare mortuos suos reddet, cum electi qui in ea munditia quam in baptismate perceperunt, in ea etiam et resurgent, nullammaculam peccati habentes. Mare mortuos suos reddet, quia sacri baptismatis ablutio, et sancti Spiritus gratia, electos omnes tempore resurrectionis in conspectu Creatoris sui mundos et immaculatos exhibebit. Per mortem autem corpora impiorum, quae in terrae sinibus mortua detinentur: per infernum vero eorum animas, eo quod in inferni claustris detineantur, intelligere possumus. Infernus itaque mortuos suos dabit; quia animas prima morte devoratas, quas detinet, ad recipienda propria corpora remittet. Mors etiam mortuos suos dabit; quia corpora quae in pulverem redegerat, ut virtute divina per animarum susceptionem vivificentur, exhibebit.

(Vers. 14, 15.)

(Vers. 14, 15.) Et mors et infernus missi sunt in stagnum ignis . . . et omnis qui non est in libro vitae scriptus, missus est in caminum ignis. Mors et infernus missi sunt in stagnum ignis, id est, animae cum corporibus. Possumus et per mortem daemones, eo quod ipsi auctores fuerint mortis, intelligere. Mors et infernus in stagnum mittentur; quia daemones cum caeteris impiis in infernum demergentur.

Caput XXI.

(Vers. 1.)