(Vers. 1.) Et vidi coelum novum, et terram novam; primum enim coelum, et prima terra abiit, et mare jam non est. Coelum et terra, et caetera elementa, quae modo videmus, ab igne consumentur, non ut penitus deleantur, sed ut in meliorem statum, sicut superius jam diximus, per ignem reparentur, sicut Psalmista indicat dicens: Ipsi peribunt, tu autem permanebis: et omnes ut vestimentum veterascent, et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur (Psal. CI, 27) . Quod dicit: Primum coelum, et prima terra abiit, speciem ejusdem coeli ac terrae transituram esse demonstrat; species enim eorum, non essentia transibit, cum in meliorem statum commutabuntur. Quod vero infert: Et mare jam non est, possumus secundum litteram intelligere, ut mare penitus deleatur. Aliter: mare jam non erit; quia propriam figuram amittet, sicut coelum et terra, ut in pulchriorem formam reparetur. Sed spiritaliter hoc intelligendum puto; quidquid enim de innovatione coeli et terrae dictum est, et historialiter intelligendum est, sicut superius diximus, et spiritaliter. Possumus itaque per coelum animas sanctorum, per terram corpora intelligere. Coelum novum fiet, cum animaesanctorum per receptionem corporum in hominis naturam atque formam restituentur. Terra nova efficietur, cum corpora sanctorum quae antea erant mortalia atque corruptibilia, immortalia et incorruptibilia reddentur. Saepe vero per mare impii designantur, dicente Esaia propheta: Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum (Esai. LVII, 20) . Mare igitur jam non erit; quia omnis multitudo impiorum cum deceptoribus suis daemonibus in infernum detrusa, praesentem mundi faciem a sua inquinata habitatione mundam praestabunt.
(Vers. 2.)
(Vers. 2.) Et civitatem sanctam Hierusalem vidi descendentem de coelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. Civitas Hierusalem Ecclesia est ex omnibus justis constructa: de coelo descendet; quia Domino ad judicium veniente, cum illo omnis multitudo sanctorum veniet, sicut dicit Esaias propheta: Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus (Esai. III, 14) . Et sapientissimus Salomon in Proverbiis: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI, 23) . Quae sicut sponsa parata et ornata esse dicitur; quia sicut sponsa diversis monilibus et ornamentis semetipsam exornat, ut sponso suo placeat: ita et Ecclesiadiversis virtutibus decoratur, ut Creatori suo, qui est sponsus ejus, placere valeat.
(Vers. 3.)
(Vers. 3.) Et audivi vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis; et ipsi populus ejus erunt, et ipse Dominus cum eis erit eorum Deus. Scimus per civitatem Hierusalem et tabernaculum Domini Ecclesiam saepe esse designatam. Civitas ergo in hoc loco et tabernaculum Ecclesia vocatur; eo quod in illa habitet Deus, sicut ipse dicit per prophetam: Inhabitabo in illis, et inambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus (Levit. XXVI, 12) .
(Vers. 4.)
(Vers. 4.) Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum. Animae omnium hominum immortales creatae sunt, sicut Dominus dicit in Evangelio: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28) . Quamvis enim moriantur peccato, aut ea morte quam primam et secundam diximus; tamen non ita moriuntur, ut penitus non sint: sed earum male esse mors vocatur. Duo quoque tempora iis constituit Deus, praesentis vitae, quod cito finitur: et futurae, quod finiri non potest; unumque fletui et moerori, alterum gaudio atque laetitiae deputavit. Verbi gratia, si quis vellet in hoc tempore, quod brevissimum est, pro peccatis suis flere et lugere, et affligendo semetipsum carnalia desideria exstinguere; in alio tempore quod istud sequitur, quodque infinitum est, gauderet et exsultaret in aeternum: si quis autem hoc elegerit, ut in praesenti tempore gaudeat, etdesideria carnis suae perficiat; in futuro lugebit, et tristabitur in sempiternum. De iis duobus temporibus videtur mihi Salomonem dixisse: Tempus flendi, et tempus ridendi (Eccl. III, 2) . Tempus flendi electorum nunc est: tempus ridendi tunc erit, quando illud implebitur, quod Dominus dicit in Evangelio: Beati qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5) . Peccatoribus vero dicit: Vae vobis qui ridetis nunc, quia plorabitis et flebitis (Luc. VI, 25) ! Absterget ergo Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum; quia post resurrectionem nihil triste sanctis accidere poterit, unde lacrymae oriri possint.
Et mors ultra non erit. Primus homo immortalis factus est: peccando autem et immortalitatem amisit, et mortem mundo intulit. Post resurrectionem autem mors non erit; quia et ipse princeps mortis diabolus cum omnibus satellitibus suis in infernum perpetuo reclusus tenebitur, et immortalitas quam primus homo peccando amisit, justis reddetur: et possibilitas peccandi, quae mortem mundo intulit, ab eis auferetur. Neque luctus. Cum superius dicat quod absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, quid necesse fuit in hoc loco luctum ponere? Sed inter effusionem lacrymarum et luctum aliqua distantia est; nam tristitia saepe lacrymas educit, saepe gaudium, saepe desiderium, saepe laetitia; luctus vero semper ex magno moerore nascitur; luctusnamque est fletus dierum multorum. Lugebat Paulus eos, qui peccaverunt, et non egerunt poenitentiam. Et Salomon loquitur dicens: Luctus mortui septem diebus, luctus autem fatui omnibus diebus vitae ejus (Eccli. XXII, 13) . Ecclesia nunc in luctu est, eo quod per deceptiones daemonum quotidie maximam partem ex suis amittat: in illa autem vita luctus non erit, quia per deceptiones daemonum nullum ex suis amittere poterit. Neque clamor. In Genesi scriptum est quod dixerit Deus ad Abraham: Clamor Sodomorum et Gomorrhae venit ad me (Gen. XVIII, 20) . Esaias vero propheta quid sit clamor Sodomorum, exponit, cum loquitur de Israel: Peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt (Esai. III, 9) . Praedicatio igitur peccati clamor vocatur. Possumus etiamclamorem aliter intelligere; Psalmista namque dicit: Ad Dominum cum tribularer, clamavi, et exaudivit me (Psal. CXIX, 1.) Et Moyses in angustia positus clamabat ad Dominum. Ubi ergo neque peccatum, quod praedicetur, neque tribulatio erit ulla, clamor ullus necessarius non erit. Neque dolor erit. Est dolor corporis, est et mentis. Istique dolores ita sunt connexi, ut unus sine altero esse non possit; dolor quippe corporis affligit mentem; similiter et dolor mentis corpus excruciat. In illa igitur vita dolor non erit, ubi neque corpori, neque animae ulla adversitas accidere poterit. Quae prima abierunt. Prima ista abierunt, quia cum saeculo transierunt; electi enim qui praesentem vitam, sicut superius jam diximus, in doloribus et afflictionibus deputaverunt, post finem praesentisvitae gaudium sempiternum invenerunt.
(Vers. 5, 6.)
(Vers. 5, 6.) Et dixit qui sedebat in throno: Ecce nova facio omnia. De innovatione creaturarum superius aliqua diximus. Et dixit mihi: Scribe quia haec verba fidelissima sunt, et vera. Sed et hoc superius dictum est. Et dixit mihi: Ego sum Alpha et Omega. Quid sit Alpha et Omega subdendo manifestat, cum dicit: Initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis. Per fontem aquae vivae saepe Scriptura sancta designatur, sicut Dominus dicit in Evangelio: Qui credit in me, sicut Scriptura dicit, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38) . Sed ut ordinem servemus, perfontem aquae vivae gloriam coelestis patriae debemus intelligere: qui fons ab ipso Domino procedens, mentes omnium justorum sua inenarrabili dulcedine satiare non desistit. Verum quomodo gloria ista gratis justis datur, pro cujus acceptione multa adversa perferunt, multas lacrymas fundunt, innumeras preces offerunt, multas eleemosynas largiuntur: et caeteris bonis operibus semetipsos exercent? Sed gratis vitam aeternam percipiunt; quia pretium vitae aeternae, quod sunt bona opera, ab ipso accipiunt, qui dixit: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5) . Ipse quippe dat pretium, ipse et pro pretio vitam aeternam largitur.
(Vers. 7, 8)
(Vers. 7, 8) . Qui vicerit, possidebit haec, et ero illi Deus, et ipse erit mihi filius. Qui vicerit diabolum,omniaque vitia superans, in bonis operibus perseveraverit, possidebit haec, id est, ea quae superius dicta sunt; videlicet ut bibat ipse de fonte vitae aeternae, quod est gloria perpetua.
Timidis autem, et incredulis, et exsecratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idololatris, et omnibus mendacibus: pars illorum erit in stagnum ignis ardentis sulphure, quod est mors secunda. Cum timor valde necessarius sit hominibus, cur timorem inter octo vitia valde pessima primum posuit? Sed sunt timores boni, sunt et mali. Est timor valde optimus, de quo dicit Psalmista: Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10) ; est et timor mortis valde necessarius, timorque ignis aeterni: timor etiam bonorum hominum, quando amantur abiis, a quibus timentur: sunt et alii timores, qui aliquando juvant, aliquando nocent; sicut est timor malorum hominum, timor judicum, timor dominorum: sunt alii timores valde pessimi, de quibus hic dictum esse reor; sunt namque nonnulli, qui timore poenarum saepe in fletibus compunguntur: sed quia timent asperitatem viae illius, quae ducit ad vitam, vitia deserere, rigoremque vitae bonae apprehendere trepidant: sunt etiam multi, quibus dedit Deus scientiam legum temporalium, qui in judiciis positi, dum vident quosdam a potentioribus injuste opprimi, plus timentes iras hominum, quam iram Dei, eos quos per doctrinam quam acceperunt, juvare poterat, et a periculo liberare, tacendo in damnum magnum sinunt devenire: sunt alii qui non solum non eos juvant,sed propter timorem hominum sententiam damnationis in eos proferunt: est et timor quem avaritia parit, aliique timores valde inutiles, de quibus longum est dicere.
Incredulos autem non eos tantummodo vocat, qui non credunt, sicut sunt Judaei atque pagani; sed et eos, qui non credunt resurrectionem. Sunt etiam alii multi qui christiani vocantur, qui non credunt Dei justitiae; pro eo enim quod vitia diligunt, et desideria carnis suae perficere volunt, non credunt comminationes divinarum Scripturarum, ut putent se proiis esse damnandos; nam libidinosi dicunt nullo modo pro usu concumbendi quemquam esse periturum: sed et ebriosi dicunt nullo modo se pro nimia vini potatione esse puniendos: similiter et avari, luxuriosi, atque superbi defendunt vitia sua.
Exsecratos autem eos esse puto, qui exsecrantur mandata divinarum Scripturarum, correctionesque hominum bonorum. Possumus et per exsecratos eos intelligere, qui in tantum sunt inverecundi, ut non pudeat eos quaedam exsecrabilia in conspectu omnium perpetrare: qui non solum a justis, verum etiam a quibusdam injustis saepe exsecrantur.
Homicidas autem vocat non solum interfectores quorumdam hominum, sed et eos qui odium portant in cordibus suis, sicut iste Joannes loquitur dicens: Omnis qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. 3, 15) .
Sequitur fornicatio. Fornicationum genera multa sunt; quibuscumque enim modis, excepta legitima uxore, desiderium libidinis expletur, fornicatio vocatur. De fornicationis malo Paulus apostolus loquitur dicens: Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 18) . In corpus suum peccat; quia integritatem ejus violat atque corrumpit; cum humores ejus innoxios vi extrahit, atque effundit. Est et fornicatio cogitationis, de qua Dominus loquitur dicens: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28) . Propheta quoque Hierusalem fornicatricem vocavit, eo quod Deum derelinquens idola coluerit (Ezec. XVI, 15 et seq.) . Similiter et nos suggestionibus daemonum obtemperando, cum nosmetipsos eis subjicimus, fornicatores non inconvenienter vocamur.
Venefici autem sunt, qui corpora hominum veneno inficiunt, ut eos exstinguant. Sunt et alii multo deteriores venefici, ii videlicet, qui seminant inter fratres discordias; illi enim corpora interficiunt, isti animas: et multo deterior est mors animae, quam corporis.
Idololatrae vero sunt non solum ii, qui idola colunt; sed et omnes avari, hoc demonstrante apostolo Paulo, qui avaritiam idolorum servitutem vocat (Coloss. III, 5) .
Sed valde terribile est, quod sequitur: Et omnibus mendacibus; deinde subjungit: Pars illorum erit in stagno ignis ardentis sulphure, quod est mors secunda; et Psalmista dicit ad Dominum: Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7) ; et in alio loco: Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11) . Si igitur omnis homo mendax, et si perdet Deus omnes qui loquuntur mendacium, et si omnes mendaces partem habebunt in perditione cum caeteris impiis, de quibus hactenus locuti sumus; quis salvus esse poterit? Scimus namque nullum hominem hanc vitam posse transire, ut aliquando non mentiatur; nisi fuerit infans, qui fari non potest. Sed non de omnibus mendaciis hoc dictum esse intelligere debemus, sicut nec illud de omnibus peccatoribus, quod in psalmo trigesimo sexto canitur: Quia peccatores peribunt (Psal. XXXVI, 20) : et in psalmo centesimo quadragesimo quarto: Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet (Ps. CXLIV, 20) . Si peccatores peribunt, et omnes peccatores disperdet, et omnes sumus peccatores secundum dictum istius Joannis: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8) ; ergo omnes peribimus. Sed non hoc de omnibus peccatoribus dictum esse intelligere debemus, sed de illis tantummodo qui in gravibus peccatis semetipsos praecipitantes, nolunt agere poenitentiam de iniquitatibus suis. Similiter et hic non de omnibus mendacibusdictum esse intelligere debemus; sunt enim mendacia quae inter levia peccata deputantur, a quibus nullum puto hominem ex toto posse abstinere: sunt et gravia, quae mergunt hominem in damnationem mortis.
Sed quia his temporibus multi sunt qui sine aliqua reverentia Dei omnipotentis pene assidue mentiuntur, placuit nobis ut de hoc vitio aliqua dicamus. Verum prius de levibus mendaciis dicamus, postea de gravioribus. Saepe aestimatione mentimur, aestimantes nos videre, quod non videmus: aut audire, quod non audimus: aut scire, quod non scimus. Saepe namque cum a longe quosdam prospicimus; fallit nos aspectus noster, et dicimus esse, qui non sunt. Saepe etiam et obscuris temporibus cum procul lapides aut arbusta conspicimus, ipsa obscuritate fallimur, et dicimus homines esse, aut bestias. Saepe oblivione fallimur, cum obliviscimur quae fecimus et vidimus, aut locuti fuimus, et dicimus nos fecisse quod non fecimus, aut non fecisse quod fecimus; aut audisse quod non audivimus, aut non audisse quod audivimus; aut vidisse quod non vidimus, aut non vidisse quod vidimus; aut dixisse, quod non diximus, aut non dixisse, quod diximus. Saepe et cum audimus, quod desideramus, dicimus verum esse, quod audimus; et saepe contingit quod falsum sit: et cum audivimus, quod nolumus, dicimus falsum esse; quamvis verum sit. Saepe etiam joco mentimur, ut risum audientibus excitemus. Saepe vero ex nimia credulitate mentimur; nam cum audivimus quosdam homines, quos veraces existimamus, aliquanarrantes verisimilia, credentes quod audimus. cum ea aliis referimus, dicimus vera esse, quamvis sint falsa; et frequenter cum juramento affirmamus.
Sunt et multi, qui gesta Patrum quae in divinis Scripturis aut legerunt, aut audierunt, ex parte obliviscentes; cum ea aliis narrare coeperint, aut quaedam mendacia intermiscent, aut ex multis narrationibus unam facere conantur: et sicut qui stannum auro vel argento admiscet, inutilem materiam facit; ita et isti cum ex multis narrationibus unam facere satagunt, mentiendo inutilem reddunt; melius est enim silere, quam gesta sanctorum mendaciter proferre.Sunt etiam multi divinis litteris eruditi, qui Judaeis ultra quam oportet credentes, quasdam eorum fabulas vanissimas suscipiunt, et suis traditionibus interserunt. Scimus enim quoniam Judaei omnia quae de Christo in veteri Testamento inveniuntur, in pravos sensus pervertere nituntur; ut gloriam nominis Christi apud quoscumque possunt, exstinguant: et non solum prophetias de Christo evertunt, sed et in caeteris locis multas vanissimas et absurdissimas fabulas interponunt. Miror ergo cur inimicis Christi, omnisque religionis nostrae creditur; aut ab eis aliqua suscipiuntur, nisi tantummodo ea quae ab antiquis Patribus probata esse dignoscuntur. Ipsi quippe patrem habent diabolum, qui in veritate non stetit, quia mendax est ipse, et pater ejus; etquoscumque diabolus possidet, mendaces facit (Joan. VIII, 44) .
Saepe et timore mentimur; nam cum timemus, ne a potentioribus aliquae molestiae nobis ingerantur, aliquando mendacia excogitamus, per quae liberemur. Sed et viatores quaedam mendacia invenire solent, ut a latronibus liberentur. Similiter et servi, et pueri aliqua mendacia interpolare solent, ne vapulent. Sunt etiam multi, qui in extraneis locis positi, egestatis aut alicujus necessitatis causa mentiuntur; ut victum, aut aliqua corporis necessaria sibi acquirant. Saepe et nos amore atque ira mentimur, laudantes eos quos diligimus ultra modum, et vituperantes eos quibus irati sumus, plus quam oportet: sed ista graviora mihi videntur, quam superiora.Sunt alia mendacia superioribus similia, quae longum est prosequi; in talia namque mendacia non solum injusti, sed et justi saepe dilabuntur. Et propter hoc videtur mihi Psalmistam dixisse: Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11) .
Est et aliud genus mendacii, quod absque culpa videretur, nisi Scriptura diceret, quia omne mendacium a malo est: ex quo aliqua in divinis Scripturis invenientur (I Joan. II, 21) . In Genesi namque scriptum est quod praeceperit Pharao obstetricibus Hebraeorum, ut masculos interficerent, et feminas reservarent (Exod. I, 16) : sed illae timentes Deum, conservabant mares. Pro qua re, cum a Pharaone increparentur, dixerunt quod omnes Hebraeae mulieres obstetricandi haberent scientiam, illisque nescientibus,parerent. Nonne melius fuit mentiendo pueros reservare, quam vera dicendo tot homicidia perpetrare? In Josue quoque scriptum est quod miserit duos exploratores ad explorandam Jericho (Josue II, 2 et seq.) . At illi ingressi sunt domum cujusdam meretricis nomine Rahab, quae abscondit eos in interioribus domus suae, venientibusque persecutoribus eorum dixit quod cum porta clauderetur, in tenebris aufugissent. Atque pro hoc mendacio a persecutoribus eos liberans, ipsa cum tota cognatione sua a mortis periculo liberata est. Et pro hoc facto a beato Paulo apostolo in epistola ad Hebraeos laudatur;ait enim: Fide Rahab meretrix non periit cum caeteris incredulis, exipiens exploratores cum pace (Hebr. XI, 31) . In Regum etiam volumine scriptum est quod David fugiens Absalon filium suum, miserit Hierusalem duos exploratores ad explorandos actus ejusdem filii sui (II Reg. XV, 32 et seq.) . Quod cum audisset Absalon, misit qui eos caperet: at illi fugientes, ingressi sunt domum cujusdam viri, cujus uxor abscondit eos in puteo, quem habebat in vestibulo, posito desuper operimento. Venientibus vero persecutoribus eorum, eosque requirentibus, illa respondit: Transierunt gustata paululum aqua (II Reg. XVII, 20) . Verum igitur dicendo eos potuisset perdere, quos mentiendo servavit. Talium itaque mendaciorum maculae a charitate ex qua procedunt,delentur; quia charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8) .
Nunc de gravioribus mendaciis dicamus; sunt namque infidelitatis mendacia, sunt et blasphemiae, sunt et alia quae ex odio procedunt, alia quae invidia generat, alia quae avaritia, alia quae vana gloria; habent nihilominus caetera vitia mendacia sibi convenientia. Infideles quippe Judaei atque ethnici habent plurima mendacia; nam excepto quod Christum negant venisse in carne, habent multos errores, quibus decepti pereunt. Sunt et mendacia blasphemiarum, quibus iidem Judaei atque pagani, nec non et haeretici Deum et Ecclesiam ejus, omniaque divina mysteria multis modis blasphemant. Sunt etiam mendacia, quae ex odio procedunt; nam nonnulli proeo quod odium in cordibus contra proximos gestant, falsa crimina eis innectunt: et quos non possunt gladio interficere, falsis criminationibus in damnum magnum, saepe etiam et in mortem praecipitant. Sunt et alia mendacia, quae parit invidia; invidiosi quippe cum vident aliquos aut dignitatibus saeculi, aut sapientia, aut aliquibus artibus praepollere, eos despicere et subsannare non cessant, seque ipsos illis praeferre; ut ipsi clariores apud eos qui eorum mendaciis credunt, videantur, quam illi quos despiciunt. Sunt et derisionis mendacia, quae proprie ad invidos pertinent; derident namque semper invidi facta meliorum, et quibus coaequari non possunt, eorum actus suis mendaciis obnubilare quaerunt. Sunt enim multi, qui eos quos odio habent, aut quibus invident,fingentes se esse amicos, suis callidis suasionibus ad quaedam flagitia perpetranda pertrahunt: quos cum in aliquod scelus veluti in foveam praecipitaverint, contra eos versi atrocius quam caeteri persequuntur; et qui videbantur amici, quod fuerint pessimi inimici comprobantur. Habet et avaritia mendacia sua. Quam multi quippe sunt, qui propter aliorum substantiam tollendam multas fallacias et diversas machinationes componunt; ut aliis auferant unde avaritiae suae baratro, quod insatiabile est, aliquantulum satisfaciant! Sunt etiam multi, qui pro praemiorum acceptionibus falsi testes contra proximossuos efficiuntur, et eos mentiendo, aut in servitium praecipitant, aut haereditatem sive substantiam auferunt, saepe vero et mortem inferunt.