Sunt alia mendacia, quae gignunt vanam gloriam; sunt enim multi vanae gloriae amatores, qui ut magni et egregii ab hominibus habeantur, dicunt se magna quaedam fecisse, quae non fecerunt, aut posse quod non possunt, aut possidere quod non possident, aut sapere quod non sapiunt; ut ad celsitudinem, ad quam conscendere nequeunt, sua mendacia eos elevent. Et quia hoc vitium apud quosdam pro nihilo habetur, etiam in monasteriis scimus quosdam hoc vitio esse maculatos. Multi quippe sunt, qui postquam saeculum reliquisse videntur, ut magnos et inclytos se apud simplices quosque, et eosqui in monasteriis educati fuerunt, constituant; dicunt se possessores fuisse magnarum divitiarum, jactant se fuisse praeliatores, venatores, et multa alia de se mentiuntur; ut magni apud eos, quos suis mendaciis decipere possunt, habeantur. Ad te ergo loquor, qui talis es: Ecce qui in saeculo positus vix simplicem cibum, qui tibi tuisque omnibus sufficeret, per totum annum elaborare poteras, in monasterio positus, possessor thesaurorum, praediorum magnarumque divitiarum efficeris: et qui vix unam vulpeculam capere poteras, monachus effectus, venator potentissimus factus es: et qui quosdam ex infimis vicinis tuis formidabas, in monasterio positus, praeliatorem fortissimum te fecisti. Ecce hoc non fuit saeculum reliquisse, sed acquisisse. Dicis te homineminterfecisse, et homicidii reatum super te imposuisti. Lingua mendax fecit, quod manus non praevaluit. Et vis ut probem quod te mentiendo reum homicidii feceris? Saul, sicut in libro Regum legimus (II Reg. XXXI, 4) , timore Philistinorum manu propria semetipsum interfecit; venit quidam homo ad sanctum David, et dixit quod ipse Saulem, qui eum persequebatur, interfecisset: sed ille spiritu prophetiae mentitum esse eum intelligens, veluti homicidam punire jussit, reatumque homicidii super illum imponens, dixit: Sanguis tuus super caput tuum; os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini (II Reg. I, 16) . Scimus autem divites saeculi ad conversionem venientes, graviter peccare, si se de divitiis ac potentia sua jactare coeperint:et si ille reus est, qui verum dicit, quanto magis tu, qui pene per omnia mentiris!
Sunt etiam alii, qui prope indesinenter mentiuntur, et vix aliquid loqui possunt sine mendacii admixtione. Qui ad omnia semper quae audiunt, quaedam mendacia confingunt: et dicunt se vidisse, quae non viderunt; et audisse, quae non audierunt; et fecisse, quae non fecerunt. Cumque a veracibus deprehensi fuerint, dicunt non posse quemquam bene vera loqui, qui non possit bene mentiri. O stulte, quam vana est assertio tua! Ecce Christus multa bene et veraciter locutus est, qui numquam potuitmentiri, cujus vestigia te sequi magis oportuisset, in quantum virtus suppeteret. Similiter apostoli, et caeteri praedicatores multa docuerunt et scripserunt sine permixtione mendacii. Et Scriptura dicit quia omne mendacium a malo est (I Joan. II, 22) : si mendacium malum est, quomodo malum bene potest proferri? O infelix, quam vicina est tibi ira Dei omnipotentis, quem assidue sine causa offendere non trepidas! Nam caetera vitia quamquam Domino contraria sint, videntur tamen aliquid corpori conferre. Avaritia quippe quamvis sit per omnia Deo odibilis, videtur tamen aliquid corpori conferre; quia divitias congregat, ex quibus desideria ejus expleat. Similiter et libido videtur aliquid corpori conferre; quia in perfectione ejus voluptas carnis exstinguitur.Et ebrietas quamvis Deum offendat, gulae desideria perficit. Similiter et caetera vitia ad carnis desideria perficienda assumuntur. Sunt etiam quaedam mendacia, quae corpori aliquid videntur adjicere, sicut sunt avaritiae, de quibus superius diximus. Tu autem nihil corpori acquiris, et Deum sine intermissione offendere non metuis. Ecce mendacium tuum leve esset, si tarde accidisset: verum ex jugi continuatione gravissimum atque importabile efficitur. Nam sicut lutum levius est, quam plumbum; sed ex multiplicatione sua gravius et periculosius fit, ita ut in eo saepe pecora demergantur: sic et quaedam levia peccata ex congerie sua graviora quibusdam, quae gravia existimantur, efficiuntur. Et scito quia sicut ipse dixit: Deus veritas est (I Joan. V, 6) ; nihil plus contrarium potest esse veritati, quam mendacium.
Horum ergo pars erit in stagno ignis ardentis sulphure, quod est mors secunda. Quid sit mors secunda, in hoc loco manifeste demonstrat. A supradictis igitur vitiis ne in mortem secundam incidamus, misericordia Redemptoris nostri nos liberare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.
De Visione Septima.
Septima visio ad quam, Domino donante, pervenimus, tota ad illud tempus quod post resurrectionem futurum est (Sup. c. 15) , pertinet. Et ordo poscebat, ut generali resurrectione descripta, gloriamsanctorum, quam post resurrectionem sine fine possidebunt, describeret; quae sub figura civitatis Hierusalem in hac visione describitur.
(Vers. 9.)
(Vers. 9.) Et venit unus de septem angelis, qui habebant phialas, et locutus est mecum dicens: Veni, et ostendam tibi sponsam uxorem Agni. Superius in quinta visione Joannes dicit septem angelos habentes septem phialas sibi fuisse demonstratos, et in sequentibus unum ex illis civitatem diaboli damnationemque ejus sub specie mulieris meretricis sibi ostendisse: similiter et hic unum ex iisdem septem angelisdicit sibi civitatem Dei sub figura Hierusalem demonstrasse. Eamdem ergo significationem habent singuli isti, quam illi septem; significant namque praedicatores, qui fuerunt, et erunt usque in finem: Joannes vero typum tenet caeterorum fidelium. Angelus igitur Joanni se demonstraturum civitatem Dei repromittit; quia praedicatores sancti caeteris fidelibus quanta sit beatitudo justorum, in quantum possunt, student demonstrare, ut eos ad vitam aeternam percipiendam accendant. Quam etiam sponsam uxorem Agni vocat. Quod sponsa Agni Ecclesia jure vocetur, Joannes Baptista demonstrat dicens: Qui habet sponsam, sponsus est (Joan. III, 29) . Quod autem et uxor dicatur, Scriptura demonstrat dicens: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Gen. II, 24) . Quasi ergo Patrem suum Filius Dei dereliquit, cum de illa coelesti beatitudine ad terras descendens, hominem assumpsit, quem pro sponsa sua, quae est Ecclesia, daret: matrem dereliquit, quia affectum matris abjiciens, corpus quod ex ea assumpsit, pro Ecclesia sua tradidit; quam sibi ita univit, ut ipse sit caput, et ipsa corpus.
(Vers. 10.)
(Vers. 10.) Et sustulit me in montem magnum et altum. Mons iste Christus est. De hoc monte Propheta loquitur dicens: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini super verticem montium (Esai. II, 2) . Montes super quorum verticem mons domus Domini praeparatus esse dicitur, Patres veteris Testamenti designant. Super horum ergoverticem mons domus Domini praeparatus esse dicitur; quia et ab ipsis praedictus est, et in carne veniens, eos mira altitudine est transgressus. Super hunc igitur montem domus Domini, id est Ecclesia, aedificata est; quia super Christum fundata est, sicut Paulus apostolus loquitur dicens: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11) .
(Vers. 11.)
(Vers. 11.) Et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de coelo a Deo, habentem claritatem Dei. Notandum quia Ezechielis ultima visio cum hac Joannis visione concordat in aliquibus locis; ideo placuit ut de illa huic operi pauca inseramus. Dicit namque (Ezech. XL, 2 et seq.) montem sibi fuisse demonstratum, super quem erat civitas, et in ea templum: verum civitatem tantummodo commemorans, de templi structura multa est locutus. Eamdem ergo significationem habet illic templum, quam et hic civitas; significant enim Ecclesiam: sed per templum illud praesentis temporis Ecclesia, per civitatem autem Hierusalem Ecclesia quidem, sed qualis post finem mundi futura est, designatur. Sed dicit aliquis: Quomodo descriptio ista Hierusalem, id est, Ecclesiae ad futurum tempus pertinet, cum praesentis temporis ejus forma in hac videatur visione describi? Ad quod nos respondemusquia Ecclesia, quamdiu in hac vita consistit, agnosci perfecte non potest, sed quasi sub quodam velamine absconsa tenetur; cum ignoretur quis sit reprobus, aut quis electus, aut ad quem finem actus suos unusquisque perducat: in illa autem vita ejus forma omnibus patebit, tunc enim liquido omnibus apparebit, quis fuerit murus, qui portae, qui fundamenta, qui lapides structurae, qui lapides pretiosi. Sed quaerendum nobis est quomodo de coelo descendere dicatur, cum ad coelestem habitationem quotidie conscendat, in qua sine fine permansura creditur. Sanctorum actus atque merita quamdiu mente pertractamus, semper augentur in cordibus nostris; et quanto plus ea consideramus, tanto amplius eorum magnificentia nobis elevatur: at cum oculosmentis nostrae ad magnitudinem Dei omnipotentis considerandam attollimus, magnitudo sanctorum magnitudini Dei comparata, valde nobis humiliatur. Ascendunt igitur nobis sancti, cum eorum actus et merita consideramus: descendunt vero, cum ad considerandam Dei omnipotentiam oculos mentis nostrae attollimus. Dicitur quoque claritatem Dei habuisse. Habebat profecto claritatem Dei, non suam. Saepe etenim sol in aqua fulgens, suam claritatem aquae largitur; ita ut aqua oculos intuentium reverberet, sicuti et sol: quemadmodum igitur aqua claritatem solis habet, sed non a se ipsa, sed a sole: ita et sancti habent claritatem Dei, sed non a se ipsis; sed a Deo, a quo illuminantur.
Lumen ejus simile lapidi pretioso, tamquam lapidis jaspidis, simile crystallo. Ecce tres lapides posuit, quorum lumini lumen Ecclesiae assimilavit: unum sine nomine, duos vero nominatim exprimens. Possumus itaque per lapidem pretiosum Patrem, per jaspidem Filium, per crystallum Spiritum sanctum intelligere. Primus sine nomine est; quia Pater a se ipso est: secundus et tertius nominatim exprimuntur; quia Filius a Patre est, Spiritus vero sanctus ab utroque procedit. Possumus etiam per lapidem pretiosum spem, per jaspidem fidem, per crystallum vero charitatem intelligere. Sed potest aliquis dicere quia in illa vita necessariae non erunt fides et spes. Quod enim videt quis, quid sperat (Rom. VIII, 24) ? Ad quod respondemus quia sicut vestis, quae ex aliqua materia tingitur, post tinctionem materia abjecta colorempulcherrimum in se retinet; ita et in illa vita fide, spe, humilitate, abstinentia, caeterisque virtutibus absque charitate finem accipientibus, splendor quem ex operatione illarum sancti acquisierunt, in eis sine fine permanebit.
(Vers. 12.)
(Vers. 12.) Et habebat murum magnum et altum. Iste est murus, de quo dicit propheta: Urbs fortitudinis nostrae Sion, Salvator ponetur in ea murus, et antemurale (Esai. XXVI, 1) . Per hunc igitur murum Christus cum omnibus membris suis designatur; ita ut per illum fundamentum, per reliquam vero structuram ejus membra figurentur. Habentem portas duodecim.In Ezechiele (Ezech. XLVI, 1 et seq.) scriptum est quod templum, quod ei demonstratum est, tres portas habuerit, orientalem videlicet, australem, et aquilonarem. Praecipitque Deus ut porta orientalis clausa semper maneret, Principe tantummodo per eam intrante et exeunte. Per portam orientalem beata et gloriosa virgo Maria figuratur, quae clausa ante ingressum Principis, id est, Christi, semper exstitit: et post egressum ejus clausa in aevum permansit. Porta autem australis vetus Testamentum, porta vero aquilonaris novum designat. Hi vero qui ab australi parte venire dicuntur, Judaeos: qui autem ab aquilonari, gentes designant. Judaei itaque qui cognitionem Dei habebant, et quibus Lex data fuerat a parte solis, id est, ab australi parte, in qua sol ampliusfervet; non inconvenienter ad Ecclesiam venire dicuntur. Per portam australem ingrediebantur, quia cognoscentes in veteri Testamento multipliciter Christum esse prophetatum, diversisque modis praefiguratum, eos ad fidem Christi suscipiendam suae scripturae pertrahebant. Gentiles vero idololatriam deserentes, illique abrenuntiantes, qui dixit: Sedebo in monte Testamenti in lateribus aquilonis: ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Esai XIV, 13) ; non incongrue ab aquilonari parte venire dicuntur. Per portam aquilonarem ingrediebantur; quia doctrinam Evangelii audientes, virtutes etiam quae per Christum et ministros ejus factae sunt admirantes, ad fidem Christi suscipiendam currebant. Praeceptum est etiam, ut per iter quo quisqueintraverat, non regrederetur, sed e regione ejus egrederetur; videlicet ut qui ingrediebatur per portam meridianam, egrederetur per portam septentrionalem: et qui ingrediebatur per portam septentrionalem, egrederetur per portam meridianam. Judaei quos intelligentia veteris Testamenti ad fidem Christi suscipiendam perducebat, non debebant reverti ea parte, qua venerant, scilicet ut observationes legales carnaliter implerent: sed egredi potius per portam aquilonarem, ad Evangelii videlicet doctrinam meditandam et perscrutandam se transferre; ut discerent spiritaliter implere, quod antea carnaliter facere satagebant. Gentiles vero qui per portam aquilonarem ingrediebantur, id est, qui per doctrinam Evangelii filii Ecclesiae efficiebantur, non debebant reverti ea parte, qua venerant; videlicet ut ad errores philosophorum perscrutandos regrederentur: sed potius post susceptionem fidei atque doctrinae evangelicae ad portam meridianam, id est, ad doctrinam veteris Testamenti perscrutandam se transferre; ut cum invenirent in eo Christum multis modis esse praedictum, roboraretur in eis fides Christi. Per portas autem duodecim, quas Hierusalem habere dicitur, duodecim apostoli, eorumque doctrina designatur.
Et in portis angelos vidi duodecim. Angeli duodecim caeteros praedicatores, videlicet apostolorumsequaces, designant. Qui in portis fuisse dicuntur; quia fidem apostolorum inconcussam tenetes, eorumque doctrinam sequentes, quoscumque potuerunt, ad fidem Christi trahere studuerunt. Et nomina scripta duodecim tribuum filiorum Israel. Per nomina duodecim tribuum patres veteris Testamenti possumus accipere, qui a fide sanctae Trinitatis non deviaverunt: possumus etiam et per eadem nomina vetus Testamentum intelligere. Nomina duodecim tribuum in portis scripta erant; quia doctrina apostolorum caeterorumque praedicatorum plena est exemplis veteris Testamenti.
(Vers. 13.)
(Vers. 13.) Ab oriente portae tres, et ab aquilone portae tres, et ab austro portae tres: et ab occasu portae tres. Quatuor plagas mundi posuit, ut indicet peneomnes gentes, quae inter quatuor plagas mundi continentur, ad Ecclesiam convenisse. Contra unamquamque vero plagam ternas portas se vidisse dixit, id est, simul duodecim; ut indicet nullum intra Ecclesiam ingredi posse, nisi per confessionem sanctae Trinitatis. Et quia doctrina apostolorum nihil est aliud nisi Evangelium, et ipsum Evangelium in quatuor libros dividitur, et uniuscujusque libri doctrina in fide sanctae Trinitatis consistit; recte haec civitas quatuor latera habere dicitur, et per singula, ternas portas: quae simul junctae, fiunt duodecim.
(Vers. 14.)
(Vers. 14.) Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis scripta duodecim nomina apostolorum et Agni. Quid significent duodecim fundamenta, ipse exposuit, cum subjunxit quod in eis scripta essentnomina duodecim apostolorum et Agni. Reprehensus sum a quodam, cur Petrum fundamentum Ecclesiae dixerim; in eo loco ubi Dominus dicit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18) . Si Petrus fundamentum est Ecclesiae, sicut et caeteri apostoli, quemadmodum praesens lectio aperte demonstrat; ergo super ipsum aedificata est, sicut et super caeteros: si vero super Petrum Ecclesia aedificata non est, ergo nec super caeteros; falsa est ergo hujus Joannis praescus assertio, quia dicit duodecim apostolos duodecim fundamenta esse Ecclesiae. Nec repellit nos a nostro intellectu illud, quod Apostolus dicit: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11) . Non enimaliud fundamentum est Petrus, et aliud Christus Jesus; quia Petrus membrum est Christi Jesu, sicut ipse dixit discipulis suis: Vos in me, et ego in vobis (Joan. XIV, 20) . Christus namque fundamentum est omnium apostolorum suorum, similiter et ipsi fundamenta sunt eorum, qui per eos crediderunt. Unum est igitur fundamentum, id est Christus, a quo continentur omnia fundamenta, super quem etiam tota compages Ecclesiae constructa est. De hoc fundamento Paulus loquitur dicens: Si quis autem aedificat supra fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam; uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit (I Cor. III, 12) . Sex hic posuit species, tres speciosas, et tres viles. Saepe per aurum sapientia designatur. Aurum supra fundamentum Christi aedificat, qui sapientiam qua vitia conterat, et virtutes nutriat, in corde suo recondit, imitans Psalmistam, qui dixit: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Psal. CXVIII, 11) . Per argentum vero sermo praedicationis exprimitur: de quo idem Psalmista dicit: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. XI, 7) . Argentum supra fundamentum Christi aedificat, qui bonum quod didicit, alios docet; ut eos ad bona opera agenda pertrahat: per lapides autem pretiosos bona opera designantur. Lapides pretiosos supra fundamentumChristi aedificat, qui bonum quod docet, operibus implet. Sunt quidam qui verba exhortationis, quibus caeteros perfecte instruant, non habent: sed cum se per bona opera exercent, lapides pretiosos super fundamentum Christi aedificant. Similiter et qui parva sciunt, et ea alios docent, argentum utique super Christum aedificant; si tamen operibus implent ea, quae docent. Multi enim intellectum quem acceperunt, alios docendo, super Christum aedificant: sed per mala opera destruunt in se, quod aedificaverunt. Per ligna vero, fenum, atque stipulam, peccata minima designantur. Sed alius intellectus est, qui nos ab hoc sensu excludit; non enim super Christum peccata, sed virtutum opera aedificantur. Et quando peccamus, ab aedificatione quae fitsuper Christum, recedimus: et quanto gravius peccamus, tanto longius separamur. Sed cum per poenitentiam ad bona opera agenda recurrimus, ad aedificationem, quae fit super Christum, revertimur. Possumus ergo per ligna terrena opera intelligere, dum quis terreno operi insistit, ut habeat unde vivat; ne forte necessitate compulsus, furari cogatur. Nam Apostolus praecipit, ut cum silentio operantes, unusquisque suum panem manducet; et iterum: Qui non vult operari, inquit, non manducet (I Thess. III, 12) . Per fenum vero amorem terrenum possumus accipere, cum quis pro affectu carnis uxorem, filios, fratresque diligit. Sed et hoc ipsum Apostolus praecipit, ut viri uxores, uxores viros, filii parentes, parentes filios suos diligant (Ephes. V, 25, 28) . Per stipulamautem, eos ipsos possumus intelligere, qui pro eo quod eos libido exagitat, et se continere non possunt, uxores accipiunt. Sed et hoc Apostolus praecipit dicens: Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat (Tit. II, 4) . Et quia tales conversationes sine crebris offensionibus esse non possunt, dicit per ignem tales esse salvandos, id est, per ignem purgatorium. Et hoc fiet, si a gravibus peccatis se abstinuerint, et per eleemosynarum largitionem hoc promeruerint, ut post mortem per ignem purgatorium salvari possint.Sicut enim aurum quod ex aliis permixtionibus sordidum efficitur, per ignem purgatur: ita et isti a sordibus quas ex mundanis actibus contraxerunt, per ignem mundantur, ut digni fiant electorum numero sociari.
(Vers. 15.)
(Vers. 15.) Et qui loquebatur mecum, habebat arundinem auream, ut metiretur civitatem, et portas ejus, et murum. Angelus qui loquebatur cum Joanne, in hoc loco Christum significat, qui modo regit omnes gentes in virga ferrea, sicut superius jam dictum est: in futuro autem civitatem Dei, quae ex omnibus gentibus constabit, arundine aurea metietur. Diximus superius per virgam ferream disciplinam Evangelii esse designatam: ferrum vero grave est et durissimum. De duritia autem virgae ferreae dicit Dominusin Evangelio: Arcta et angusta via est, quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14) . Sed hanc duritiam amor Dei, et spes coelestis patriae suavem et levem facit, sicut ipse iterum dicit: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 30) . Virga itaque ferrea in arundinem levem, suavem, atque auream commutabitur; quia sancti pro angustiis, quas pro Christo pertulerunt, suavitatem et gloriam perpetuam recipient. Metietur vero civitatem et portas ejus, et murum; quando secundum qualitatem operum unicuique mercedem restituet. Sed quaerendum nobis est, cum civitatem mensus fuisse dicatur, cur portas et murum adjunxerit, cum civitatis nomine haec omnia comprehendantur. Verum sicut praeterita et futura docent, per portas apostoli, per civitatemapostolici viri, per muros vero caetera multitudo fidelium designatur. Sed haec sequentia plenius manifestant.
(Vers. 16.)
(Vers. 16.) Sequitur: Et civitas in quadro posita est, et longitudo ejus tanta est, quanta et latitudo. Per quadraturam civitatis perfectio sanctorum designatur; quadratum quippe lapidem in quamcumque partem verteris, rectus stabit. Et si quadratum lapidem, aut aliud quid quod quadrari potest, diligenter inspexeris, perfectionem Ecclesiae in eo esse depictam deprehendere poteris; habet namque sex facies, octo cornua, crepidines duodecim. Sex facies perfectionem demonstrant bonorum operum; quia senarius numerus perfectus est. Habet octo cornua, ex quibus quatuor coelum, quatuor terramrespiciunt. Quatuor igitur cornua designant Evangelia, quae duplicantur; quia dilectionem Dei et proximi specialiter commendant. Quatuor coelum respiciunt, ut indicent Deum super omnia esse diligendum: quatuor terram respiciunt, ut indicent proximos tamquam nosmetipsos esse diligendos. Duodecim vero crepidines fidem demonstrant duodecim apostolorum. A singulis autem cornibus tres crepidines prodeunt, ut indicent a doctrina Christi, quae est Evangelium, quae etiam in quatuor libros dividitur, fidem sanctae Trinitatis in apostolos transisse,ut per illos ad omnes gentes migraret. Hoc totum de quadrato lapide ideo diximus, ut demonstraremus per quadraturam civitatis perfectionem Ecclesiae esse designatam. Et quia haec civitas quadraturam aequalem habet, longitudo ejus tanta esse dicitur, quanta et latitudo; per longitudinem namque aeterna gloria, per latitudinem autem charitas designatur. Longitudo igitur hujus civitatis tanta est, quanta et latitudo; quia quantum unusquisque fidelis in hac vita positus major fuerit in charitate, tanto majorem gloriam in coelesti beatitudine possidebit: et quanto minor fuerit charitas, tanto minor erit et gloria.
Et mensus est civitatem per stadia duodecim millia: longitudo et latitudo et altitudo ejus aequalia sunt. Eamdem significationem habent stadia duodecim,quam et portae duodecim habent; significant namque apostolos. Sed superius longitudinem et latitudinem hanc civitatem aequalem habere dicitur: hic vero dicitur quod longitudo, latitudo et altitudo ejus aequalia sunt. Possumus ergo in hoc loco per tria haec quae posuit, fidem, spem, et charitatem intelligere; ita ut per longitudinem fidem, per latitudinem charitatem, per altitudinem vero spem intelligamus. Sed quomodo aequalia esse possunt, cum Apostolus dicat: Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec: major autem horum est charitas (I Cor. XIII, 13) ? Nam quamvis charitas major sit omnibus virtutibus, eo quod ipsa manet in aeternum; secundum tamen quemdam modum iis tribus virtutibus aequalitas ascribi potest. Dicit quippe Apostolus quia fides percharitatem operatur, et fides sine operibus mortua est (Jacob. II, 2) . Si mortua est, ille cui mortua est, nihil est: et si fides per charitatem operatur, et illi mortua est, qui charitatis opera non habet, ergo fides tanta est, quanta sunt et opera charitatis. Similiter spes tanta est, quanta fides et charitas; quia quanta sunt opera fidei, quae est charitas, tanta est et spes gloriae: in quantum namque unusquisque fidelis per charitatis opera se dilatare praevaluerit, in tantum sibi gloriam patriae coelestis accrescere non dubitet.
(Vers. 17.)