The Lantern

Commentary on Revelation · Latin33

CCEL

(Vers. 17.) Et mensus est muros ejus per circuitum centum quadraginta quatuor cubitorum mensura hominis, quae est angeli. Hoc si superiora attendamus, secundum litteram stare non potest; superius namquedicit quia mensus est civitatem per stadia duodecim; hic autem muros civitatis centum quadraginta quatuor cubitorum dicit esse mensuratos; multo enim majus est spatium stadiorum duodecim, quam spatium centum quadraginta quatuor cubitorum; ideoque per majus spatium eos, qui majoris meriti sunt, intelligere possumus. Diximus superius per duodecim stadia duodecim apostolos esse designatos: martyres ergo et confessores, et caeteri perfecti viri, qui apostolorum doctrinam per omnia sunt secuti, et eorum actus imitati, in eorumambitu metientur; quia eamdem gloriam possidebunt, quam et illi. Per muros vero, qui ex minoribus lapidibus fiunt, caetera multitudo fidelium designatur: qui minorem ambitum tenebunt, quam illi de quibus superius diximus; quia qui minoris erunt meriti, minora percipient et praemia. Quorum mensura in duodenario numero consistit; quia fidem apostolicam intemeratam servaverunt; duodecies namque duodecim fiunt centum quadraginta quatuor. Quod autem dicit civitatem et muros mensura hominis, quae est angeli, fuisse mensuratos, demonstrat angelum in similitudinem hominis sibi apparuisse. Possumus hoc aliter intelligere. Mensuram hominis dicit esse mensuram angeli, et ea mensura civitatem et muros dicit esse mensuratos;quia sancti viri aequalitatem habebunt cum angelis, et eorum mensura mensurabuntur; quia eamdem gloriam possidebunt, quam et illi, sicut Dominus dicit in Evangelio: In resurrectione neque nubent, neque uxores ducent; sed erunt sicut angeli Dei in coelo (Matth. XXII, 30) .

(Vers. 18.)

(Vers. 18.) Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide; ipsa vero civitas auro mundo similis vitro mundo. Sed et hic aliquam distantiam inter muros et civitatem fecit. Muros dixit ex lapide jaspide esse constructos, ipsam vero civitatem auro mundo et vitro mundo dixit esse similem; per viriditatem namque jaspidis fides designatur: per jaspidem ergo simplices quique et imperfecti viri non inconvenienter designantur; qui fide salvantur, sicut dicitpropheta: Justus autem in fide sua vivet (Habac. II, 4) . Sancti autem et perfecti viri, qui per civitatem designantur, auro mundo non inconvenienter assimilantur; eo quod et sapientia fuerint repleti, quae per aurum saepe figuratur, et diversis tribulationibus probati, sicut aurum quod per ignem purgatur. Per vitrum vero mundum, quod clarius est omnibus metallis, angeli designantur, quos nulla macula peccati umquam sordidare potuit.

(Vers. 19.)

(Vers. 19.) Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Superius diximus per duodecim fundamenta duodecim apostolos esse designatos: per lapides autem pretiosos omnes justi designantur. Duodecim ergo fundamenta duodecim lapidibus ornabuntur; quia in illa beatitudine apostoli et caeteripraedicatores pro ornamento habebunt eos, qui per eos crediderunt, quoniam pro illis omnibus mercedem recipient.

Fundamentum primum jaspis. Jaspis viridis ac pressi coloris est: significat autem fideles saeculares, qui a vitiis abstinentes, quamvis eorum viriditas, id est fides, ex mundi actibus aliquantulum obfuscetur; eleemosynis tamen et caeteris misericordiae operibus peccata sua redimere non cessant. Nec abs re est quod tales in primo loco ponantur: apostoli namque,sicut saepe jam inculcatum est, timentes iis qui ex gentibus primo crediderant, austeriora Domini praecepta committere; ne forte duritia praeceptorum territi, non auderent ad suscipiendam Christi fidem accedere, scripserunt eis: Placuit Spiritui sancto et nobis nihil imponere vobis oneris, nisi ut abstineatis vos tantummodo a fornicatione, et ab escis quae idolis immolantur, et a suffocato, et sanguine (Act. XV, 28) . Et in alio loco Petrus conversationem gentium narrans, dicit Judaeis: Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum sanctum sicut et nobis, fide purificans corda eorum (Ibid., 8 et seq.) . Quicumque ergo istos imitantur, in figura lapidis jaspidis continentur.

Secundus sapphirus. Sapphirus caerulei colorisest, sicut hyacinthus: sed guttas habet intermixtas ejusdem coloris, sed nigrioris. Videntur etiam mihi per hunc lapidem saeculares quidam viri designari, coelestia quidem desiderantes, sed in saeculi actibus adhuc occupati, ex qua occupatione quasdam maculas contrahere videntur. Qui pro eo quod omnibus curis coelestia anteponunt, coeli habere colorem dicuntur: qui in secundo numero ideo ponuntur; quia Deum super omnia, et proximos sicut seipsos student diligere.

Tertius chalcedonius. Chalcedonius rubeum habet colorem, sed tamen obscurum, nisi cavando attenuetur: ipsa vero concavitas pulcherrimum colorem et gratissimum ei confert. Significat autem et iste saeculares quosdam viros, qui quantae sanctitatisante persecutionis tempus fuerint, homines latuit: sed a persecutoribus suis diversis tribulationibus attenuati, quantus splendor sanctitatis in eis latuerit, cunctis patuit: qui non inconvenienter in tertio loco ponuntur; eo quod in confessione sanctae Trinitatis perdurantes, ad martyrii palmam pervenire meruerint.

Quartus smaragdus. Eximiae pulchritudinis atque viriditatis est, in tantum ut ea quae circa se sunt, sua viriditate inficiat. Significat autem praedicatores sanctos, qui et fide virides, et virtutibus praeclari, splendorem suae fidei praedicando circumquaque sparserunt: qui ideo in quarto loco ponuntur, eo quod doctrinam Evangelii, quae in quatuor libros dividitur, per multa loca disseminaverunt.

(Vers. 20.)

(Vers. 20.) Quintus sardonix. Sardonix candidus est, in rubeum colorem parumper declinans: significat autem simplices quosque et innocentes viros, qui propter vitae puritatem per lapidem candidum designantur. Qui pro eo quod vigilando, jejunando, abstinendo, ac diversis modis corpora sua affligendo, martyria sibi imponunt, quasi colorem rubeum habere videntur: qui non inconvenienter in quinto loco ponuntur; per quinarium enim numerum saepe quinquesensus corporis designantur. Beatus quoque Gregorius dicit, quia per quinque corporis sensus exteriorum scientia designatur: et quia isti exteriorum scientiam quam perceperunt, aliis impertire studuerunt, recte in aedificio civitatis sanctae quintum locum obtinent.

Sextus sardius. Sardius fulvi coloris est, qui pro eo quod in rubicundum colorem aliquantulum declinare videtur, parumper obscuratur. Per fulvum itaque colorem, qui aureo colori appropinquat, tribulationes quas sancti ab hostibus pertulerunt, designantur: rubeus vero color martyrium designat. Per sardium igitur sancti et perfecti viri designantur, qui post experientiam omnium virtutum, post diversas persecutiones, post immania tormenta quaeab inimicis pertulerunt, ad martyrii palmam pervenire meruerunt: qui non incongrue in senario numero, qui perfectus est, ponuntur; quia et virtutibus perfecti exstiterunt, et ipsam perfectionem martyrio ornaverunt.

Septimus chrysolithus. Chrysolithus totus aureus est, et saepe per aurum sapientia designatur. Per chrysolithum ergo sapientes in Ecclesia viri designantur, qui propter fulgorem sapientiae aurei apud homines recte dici possunt: qui congruenter in septimo loco ponuntur; eo quod septem donis Spiritus sancti repleti, multos verbis et exemplis ab iniquitate averterint.

Octavus beryllus. Beryllus eximiae claritatis est, caeruleum colorem habens admixtum; significatautem purae vitae homines, et a saeculi actibus per omnia alienos: qui ne claritatem vitae suae aliquo modo macularent, etiam a consortio caeterorum hominum sequestrari voluerunt: quorum claritas in caeruleum colorem vertebatur; quia coelo semper intenti, angelicam vitam inter homines duxisse comprobantur: qui non inconvenienter in octavo loco ponuntur; bis namque quaterni fiunt octo. Quaternarium itaque numerum isti impleverunt; quia Evangelii praeceptum secuti sunt, quod dicit: Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me (Matth. XIX, 21) . Quaternarium numerum duplicaverunt; quia ad idem perfectionis culmen multos alios secum conscendere suaserunt.

Nonus topazius. Topazius aerei aureique coloris esse dicitur, jubar suum circumquaque spargens. Saepe per aurum probati viri, qui igne tribulationis probantur, designantur: ipsaeque tribulationes diversae sunt; aliquando namque sancti viri diversis tentationibus quas a daemonibus patiuntur, probantur: aliquando per tribulationes, quae eis a malis hominibus ingeruntur; aliquando per afflictiones, quas ipsi sibi ingerunt: aliquando flagellis Dei etiamprobantur; et per activae vitae exercitia. Videntur itaque mihi per lapidem topazium ii designari, qui prius per activae vitae opera probantur; et postea transeunt ad contemplativam. Ille enim competenti gradu ad contemplativam vitam conscendit, qui prius per activae vitae exercitia probatus fuerit; nam qui subito ad contemplativae vitae celsitudinem sine exercitiis activae vitae transit, facile labitur. Quod autem hic lapis radios suos circumquaque spargere dicitur, significat illos viros, qui per eum designantur, et ad activae vitae opera praedicando multos pertraxisse, et ad contemplativae vitae celsitudinem multos etiam secum duxisse: qui non incongrue in nono loco ponuntur; ter enim terni fiunt novem. Sancti ergo viri qui propter amoremsanctae Trinitatis in activae vitae bonis operibus prius affligentes semetipsos, suis exhortationibus quoscumque potuerunt, ad suam imitationem pertraxerunt; et iterum ad contemplandam ejusdem sanctae Trinitatis divinitatem conscendentes, multos secum perduxerunt, non inconvenienter in nono loco ponuntur; eo quod talentum quod a Domino perceperunt, non solum duplicaverunt, sed et triplicaverunt.

Decimus chrysoprasus. Chrysoprasus lapis viridis aureique coloris esse perhibetur: qui pro eo quod in decimo loco ponitur, possumus per eum quosdam doctores Ecclesiae intelligere, qui et verbis in corporibus positi multos docuerunt, et multo plures suis scriptis erudierunt et erudiunt quotidie, utfuerunt Hieronymus, Augustinus, Gregorius et multi alii; qui etiam et lumina Ecclesiae recte dici possunt: qui per viridem et aureum colorem designantur; eo quod viriditate fidei fuerint firmi, et sapientia, ut aurum fulgidi. Per denarium vero numerum vetus Testamentum, propter decem videlicet praecepta Legis, possumus intelligere. Et quia vetus Testamentum sine doctrina novi Testamenti nullus intelligere potest, eo quod spiritalis intelligentia in veteri Testamento nihil sit aliud, quam novum Testamentum; non inconvenienter in decimo loco ponuntur, eo quod scientiam veteris Testamenti ac novi plenissimam habuerint. Possumus et denarium numerum aliter intelligere; denarius quippe numerus dividit et ordinat, et perficit omnes numeros: ita et isti diviserunt quodammodo Scripturas, cum eas exponendo per sententias et libros partiti sunt: ordinaverunt eas, cum earum obscuritates aperuerunt; et quae inordinata videbantur, quam rectum ordinem habuerint, manifestaverunt: per fecerunt autem, cum ea quae deesse videbantur, suppleverunt.

Undecimus hyacinthus. Hyacinthus cujus species hyacinthino colori nomen imposuit, pretiosissimusest, coeli sereni colorem habens, sicut sapphirus: sed ille maculas habet, istius pulchritudo nullis maculis deturpatur. Significat autem sanctos viros ab omnibus sordibus peccatorum alienos, terram corporibus, coelum mentibus semper inhabitantes; de qualibus fuit Apostolus, qui dicebat: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20) . Qui non inconvenienter in undecimo loco ponuntur; per decem namque scientia divinarum Scripturarum, sicut superius diximus, jam designatur: unus vero qui decem sequitur, ut undecim fiant, ad unius Dei contemplationem pertinet. Isti ergo sancti decimum numerum compleverunt; quia scientia divinarum Scripturarum repleti, multos suis praedicationibus ad vitam aeternam perduxerunt: unum numerumcompleverunt; quia in contemplatione Dei omnipotentis assidui fuerunt: nec instantia praedicationis a contemplatione, nec assidua contemplatio a praedicatione eos retraxit; similitudinem gestantes angelorum, qui et angelicum officium semper implent, et a contemplatione Dei omnipotentis numquam alieni existunt. De talibus videtur mihi propheta dixisse: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus; quia angelus Domini exercituum est (Malac. II, 7) . De talibus fuit Joannes Baptista, de quo Dominus dicebat: Hic est de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te (Luc. VII, 27) .

Duodecimus amethystus. Saepe per duodenariumnumerum apostoli designantur: amethystus vero purpureus est; et scimus quia purpura ornamentum est regale. Per amethystum igitur apostoli, eorumque similes designantur, qui ornamentum fuerunt Dei; quia eum per universum mundum praedicaverunt. Ornamentum Dei fuit Petrus, de quo scriptum est quod clarificaverit Deum morte sua (Joan. XXI, 19) : similiter et caeteri apostoli ornamentum Dei fuerunt; quia eum praedicando, miracula faciendo, pro nomine ejus moriendo, clarificaverunt.

(Vers. 21.)

(Vers. 21.) Et duodecim portae duodecim margaritae per singulas: et singulae portae erant ex singulis margaritis. Hoc secundum litteram stare non potest. Si singulae portae erant ex singulis margaritis, quomodo per unamquamque duodecim margaritae fuissedicuntur. Sed spiritaliter intelligendum est, duodecim namque margaritae sunt, ex quibus singulae portae esse dicuntur, id est, centum quadraginta quatuor, per quas apostolorum successores doctores Ecclesiae designantur, qui fidem doctrinamque apostolorum sunt secuti, et actus imitati: qui propter vitae munditiam et sanctitatem praecipuam per candorem margaritarum significantur. Et plateae civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum. Superius per aurum mundum et vitrum mundum perfectos viros et sanctos angelos diximus significatos:sed hic per plateam civitatis mentes fidelium: per aurum vero mundum, et vitrum perlucidum munditia mentium hominum designatur, atque angelorum; quia sicut ad mentes angelorum nulla umquam vana cogitatio accedere potuit, quae eos macularet; ita et sanctis post resurrectionem nulla umquam inutilis cogitatio adveniet, quae eorum mentes commaculet.

(Vers. 22.)

(Vers. 22.) Et templum non vidi in ea; Dominus enim omnipotens templum illius est, et Agnus. Per templum, in quo hostiae et sacrificia offerebantur, praesens Ecclesia designatur, in qua non carnalia, sed spiritalia sacrificia quotidie Deo offeruntur. Nam sicut illic secundum qualitatem peccatorum exercebatur ritus sacrificiorum; ita et in Ecclesia secundummodum culparum debent esse sacrificia poenitentiae, sacrificia orationum, fletuum, cordis compunctionum. De talibus sacrificiis Propheta loquitur dicens: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L, 19) ; et iterum: Tunc acceptabis sacrificium justitiae (Ibid. 21) . Si est sacrificium justitiae, est et patientiae, est et abstinentiae, est et humilitatis caeterarumque virtutum. Haec sunt sacrificia, quae odorem suavissimum praebent Domino, non carnes pecudum, quae in altari cremabantur. Joannes ergo templum in sancta civitate se non vidisse dixit; quia haec omnia quae diximus, in illa beatitudine necessaria non erunt: Absterget enim Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quae prima abierunt (Sup. V. 4) . Dominus vero templum illius erit et Agnus; quia in illo erunt sancti, et in illo habitabunt, sicut ipse dixit discipulis suis: Sicut ego in Patre, et vos in me, et ego in vobis (Joan. XI, 20) .

(Vers. 23.)

(Vers. 23.) Et civitas non eget sole, neque luna, ut luceant in ea; nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna ejus est Agnus. Per solem novum Testamentum, per lunam vetus designatur. Absque istis duobus luminaribus Ecclesia per viam rectitudinis in tenebris hujus saeculi sine crebris offensionibus incedere non potest: in illa autem beatitudine, ubi nullae tenebrae erunt, nulla offensio, nihil incorrectum quod corrigi possit, lux novi ac veteris Testamenti necessaria non erit; illius enim lumine sancti sine fine perfruentur, qui auctor est lucis, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9) .

(Vers. 24.)