The Lantern

Commentary on Revelation · Latin34

CCEL

(Vers. 24.) Et ambulabunt gentes per lumen ejus, et reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illam. Per gentes omnes electi designantur. Sed quomodo ambulabunt? Ambulabunt mente, non corpore: non mutando locum, sed considerando omnipotentiam, divinitatem atque majestatem. Per lumen Ecclesiae ambulabunt; quia ut hoc iter perficere possint, illo lumine illuminabuntur, quod cunctae Ecclesiae omnipotens Deus daturus est:per reges autem terrae apostoli et caeteri praedicatores designantur: gloriam vero et honorem praedicatorum eos vocat, qui per eos crediderunt, sicut apostolus Paulus dicit discipulis suis; nam gloria nostra vos estis in Domino (II Cor. II, 14) . Afferent ergo gloriam suam et honorem in illam; cum eos qui per eos crediderunt, Domino repraesentabunt.

(Vers. 25.)

(Vers. 25.) Et portae ejus non claudentur per diem; nox enim non erit illic. Superius per duodecim portas, quae ex duodecim margaritis fuisse dicuntur, apostolos fuisse diximus designatos: sed hic ubi sine numero ponuntur, aliam significationem habent; significant namque corda fidelium, fideles namque in hac vita positi noctem patiuntur, id est, daemones et impios homines. Portas autem innocte claudunt, cum contra omnia tentamenta daemonum aditus mentium suarum obstruunt, eaque a se repellunt. Claudunt etiam portas in nocte, cum contra malitiam pravorum hominum corda sua muniunt; ut non audiant linguam detrahentem, non reddant malum pro malo, vel maledictum pro maledicto, ut secundum prophetam: Excutiant manus suas ab omni munere, et obturent aures suas, ne audiant sanguinem; et claudant oculos suos, ne videant malum (Eccl. XXXIII, 16) . Porro in illa beatitudine, ubi nullus daemon, nullus reprobus esse poterit, qui mala suadeat, qui per noctem designantur, portarum, id est, mensium observatio necessaria non erit; nam et secundum litteram erit ibi dies perpetuus, nulla nocte succedente.

(Vers. 26.)

(Vers. 26.) . Et afferent gloriam gentium, et honorem in illam. Superius reges terrae, id est, praedicatores sanctos, gloriam suam in civitatem sanctam detulisse dicit: per quam gloriam gentes, quae per eos crediderunt, diximus fuisse designatas. Si ergo gloria praedicatorum gentes sunt, gloria gentium quae est? Nisi forte secundum Salomonem hoc dictum intelligamus, qui dicit: Gloria senum filii filiorum: et gloria filiorum patres eorum (Prov. XVII, 6) . Gloria namque senum, id est, apostolorum, filii sunt filiorum, id est, gentes quae per ipsos, et per filios, id est, discipulos eorum crediderunt: gloria vero filiorum erunt patres eorum; quia gaudebunt gentes, eo quod tanti meriti tantaeque excellentiae patres habeant, cum eorum gloriae participes essemeruerint. Quod autem dicit afferent, possumus ad angelos referre; qui in die judicii sanctos Dei ad percipienda praemia repromissa deducent, sicut Dominus dicit in Evangelio: Mittet Filius hominis angelos suos, et congregabunt electos ejus a quatuor ventis coeli, et a summitate coelorum (Matth. XXIV, 31) .

(Vers. 27.)

(Vers. 27.) Nec intrabit in eam aliquid coinquinatum, et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro Vitae Agni. Inquinatos vocat eos, qui se diversis sceleribus inquinaverunt: abominationem autem faciunt, qui malum operantur; nihil enim abominatur Deus, nisi malitiam, sicut in libro Sapientiae scriptum est: Misereris omnium, Domine, et nihil eorum odisti, quae fecisti (Sap. XI, 25) . Quaeri autem potest cur mendacium fieri dicatur. Quod autem facimus, jam non est mendacium, quia quod factum est, non potest non esse factum, ut sit mendacium. Sed factum pro locutione posuit; peccatum quippe mendacii loquendo facimus, non operando. Possumus etiam per mendacium omne peccatum intelligere; scimus enim quia Deus veritas est, peccatum vero deceptio est animarum. Quidquid ergo contrarium est veritati, atque ad deceptionem animarum pertinet, quamvis videatur verum, mendacium recte dici potest. In illa itaque sancta civitate non intrabit aliquid coinquinatum,et faciens abominationem et mendacium; quia in die judicii exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis ardentis (Matth. XIII, 49) . Nam et illis qui oleum charitatis in vasis suis non habuerint, claudetur janua regni coelestis; diceturque illis a Domino: Amen dico vobis, nescio vos (Matth. XXV, 12) .

Caput XXII.

(Vers. 1.)

(Vers. 1.) Et ostendit mihi fluvium aquae vitae, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni, in medio plateae ejus. Ezechieli in ultima visione torrens demonstratus est, qui de templo exibat, et decurrebat in mare, de quo ita loquitur: Et duxit me, inquit, angelus mille cubitos, et transduxit me per aquam usque ad talos. Et duxit me mille cubitos, et transduxit me per aquam usque ad genua. Et duxit me mille cubitos, et transduxit me per aquam usque ad renes. Et duxit me mille cubitos, torrentemque non potui transvadere; quia intumuerant aquae torrentis, qui transvadari non potest (Ezech. XLVII, 3 et seq.) . Per torrentem Scripturam divinam intelligere debemus, quae de templo, id est, de Ecclesia egreditur, ab ore scilicet praedicatorum: angelus vero Dominum significat: propheta autem typum tenet eorum qui divinas Scripturas ad hoc discere volunt, ut ipsi in eis proficiant, et alios per earum scientiam instruant: millenarius vero numerus perfectionem alicujus rei saepe demonstrat. Et prima transductio ad historiae intelligentiam, secunda ad moralem, tertia pertinet ad spiritalem.

Angelus igitur prophetam mille cubitos ducit, cum Dominus alicui fideli suo desiderium largitur intelligendi Scripturas: transducit eum usque ad talos, cum ei historiae intellectum tribuit; quisquis enim moralem et spiritalem intelligentiam in divinis Scripturis investigare desiderat, necesse est ut historiae intelligentiam prius possideat: secundo angelus prophetam mille cubitos ducit, cum Dominus fidelem suum ad moralem intelligentiam percipiendam accendit: per aquam usque ad genua eum transducit, cum moralis scientiae sensus ei manifestat. Tertio angelus prophetam mille cubitos ducit, cum Dominus post moralem intelligentiam fidelem suum ad spiritualis intelligentiae sensus enucleandos per desiderium evehit. Per aquam usque ad renes eum transducit, cum spiritualis scientiae sensus ei aperit. Quarto prophetam angelus mille cubitos ducit, cum post intelligentiam Scripturarum fidelem suum Dominus ad contemplanda divina et coelestia sacramenta elevat. Torrentemque non potuit transvadare; quia profunditatem divinorum coelestiumque mysteriorum nullus, sicut est, perscrutari potest: Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus, sicut dicit Apostolus: Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. III, 9) ; et iterum: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (Ibid., 10) . Hunc torrentem idem Paulus transmeare se non posse considerans dicebat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit, aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum, amen (Rom. XI, 33 et seq.) . Et propheta Esaias: Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te (Isai. LXIV, 4) . Ecce angelus prophetam usque ad locum praefinitum duxit, et non cum transduxit; quia omnipotens Deus suos sanctos usque ad contemplanda secreta et arcana mysteriasuae divinitatis perducit: sed nequaquam eos transducit; quia fragilitas humana perfecte non potest comprehendere illa inscrutabilia et divina mysteria. Et sicut qui regios cibos odoratus est, et eorum dulcedinem praegustavit; amplius eos desiderat, quam ille qui nec eos vidit, nec odoratus est, nec qualis esset eorum dulcedo gustando sensit: ita et sancti, qui per contemplationis gratiam dulcedinem patriae coelestis saepe degustant, multo amplius in ejus amore quotidie exardescunt, quam illi qui propter dulcedinem saeculi dulcedinem non sentiunt vitae aeternae.

Dicit idem propheta in sequentibus vidisse se ligna in utraque ripa torrentis, quorum fructus erant in cibum, et folia ad medicinam. Duae ripaeduo Testamenta significant: inter has duas ripas magnus torrens Scripturarum, qui a sanctis Patribus editus est, decurrit: per ligna vero doctores Ecclesiae designantur, qui in utrisque ripis, id est, in doctrina veteris ac novi Testamenti plantati esse dicuntur; unde aquas verae scientiae trahentes, et fructus gignunt, et folia: per fructus namque opera bona, per folia autem verba praedicationis designantur. Fructus in cibum, et folia ad medicinam proficiunt; quia unusquisque doctor languenti animae medicinam verborum salutiferam tunc ministrat, cum eam prius exemplis bonorum operum paverit.

Ecce Ezechiel torrentem de templo exiisse se vidisse dixit: Joannes autem non torrentem, sed fluvium a sede Dei et Agni procedentem sibi ostensum fuisse dicit (Ezech. XLVII, 5) . Torrens ex nimio ardore solis solet siccari, fluvius vero nullo ardore exsiccatur: non inconvenienter ergo per torrentem divina Scriptura exprimitur, quae veniente sole, id est, Domino ad judicium, siccabitur; quia post resurrectionem divina Scriptura necessaria non erit. Porro per fluvium, qui nullo ardore solis exsiccatur, gloria sanctorum perpetua intelligitur: qui a sede Dei et Agni procedere dicitur; quia ab illo fluvius gloriae sanctorum procedet, a quo, illis in carne positis, processit rivus omnium bonorum.

Qui fluvius splendidus tamquam crystallus essedicitur: verum quia hujus lapidis in hoc libro saepe fit mentio, placuit ut de natura et significatione ejus pauca dicamus. Hic lapis clarior est omnibus lapidibus: nascitur autem in frigidissimis locis, a quibus frigus numquam recedit. Quia ex inferiori parte saxo aliquantulum molliori inhaeret, radicem in eo parumper defigens, sursumque crescens erigitur, sex angulos habens, in summitate vero acuitur; eumdem tamen ordinem sex angulorum usque ad summitatem servans. Significat autem unumquemque perfectum virum: lapis vero, cui inhaeret, Christum designat: claritas crystalli puritatem mentium sanctorum: sex anguli perfectionem demonstrant operum bonorum. Ordinem sex angulorum usque ad summitatem ducit; quia sancti hocstudent, ut perfectionem bonorum operum usque ad finem vitae perducant: in superioribus vero summitate acuitur; quia omnis intentio sanctorum ad illum tendit, qui unus est, et in quo etiam ipsi unum fiunt.

Fluvius ergo iste, qui gloriam sanctorum designat, splendorem crystalli habere dicitur; quia unicuique fidelium secundum qualitatem operum suorum refulget, sicut dicit Apostolus: Stella enim ab stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41) . Qui de sede Dei et Agni procedere dicitur; quia ab ipso procedet omnis gloria sanctorum, qui auctor est omnium bonorum: qui etiam in medio plateae civitatis decurrere dicitur; quia corda sanctorum perpetua suavitatis dulcedine laetificabit.

Et ex utraque parte fluminis lignum vitae (Ezech. XLVII, 7) . Ezechieli in utraque ripa torrentis plurima ligna demonstrata sunt, de quibus superius locuti sumus: hic autem vitae lignum utramque partem fluminis occupasse dicit. Sed illic per multa ligna multi praedicatores: hic autem per unum vitae lignum unus Christus designatur, qui est vita cunctorum fidelium: per utramque vero partem fluminis possumus angelos et homines intelligere. Utramque igitur partem fluminis lignum vitae obtinebit: quia et angelos et homines sanctos Christus aequaliter possidebit. Afferens fructus duodecim. Fructus duodecimapostoli sunt, omnesque qui eorum doctrinam sunt secuti: fructus duodecim lignum vitae afferet; quia in illa beatitudine Christus omnem multitudinem fidelium collocabit. Per menses singulos reddens fructum suum. Menses singuli tempora sunt ab initio mundi usque ad finem ejus, de quibus frequenter diximus. Per menses ergo singulos reddet fructum suum; quia omnes electos qui singulis temporibus fuerunt, et erunt usque ad finem, in illa beatitudine Patri repraesentabit. Et folia ligni ad sanitatem gentium. Folia ligni verba sunt Evangelii, quae sanitatem multis gentibus praestiterunt. Et est sensus: Omnes gentes quae per doctrinam Evangelii a languoribus animarum salvae factae sunt, in coelesti beatitudine constituet.

(Vers. 3.)

(Vers. 3.) Et omne maledictum non erit amplius. Cum dicit, omne maledictum demonstrat plurimas esse maledictiones. Maledictionem mortis primus homo incurrit, quando peccavit, et ab illo in omnes homines pertransivit (Gen. III, 17) . Et de Christo Paulus dicit quod factus sit maledictum pro nobis (Rom. V, 11) ; quia mortem, quae est maledictio primi hominis, pro nostra salute suscepit (Galat. III, 13) . Sed et Cain pro reatu homicidii maledictus est a Deo (Gen. IV, 11) . Et contemptoribus Legis dicit Moyses: Maledictus qui non permanserit in sermonibus libri hujus (Deut. XXVII, 26) . Similiter et nos cum graviter peccamus, ipsi nosmetipsos pessima maledictione damnamus. Omne igitur maledictum non erit amplius; quia peccatum non erit,nec aliquid quod occasionem praebeat peccandi. Maledictio quoque primi hominis in resurrectione delebitur, cum immortalitas omnibus electis fuerit attributa. Et sedes Dei, et Agni in illa erunt (I Cor. XV, 53) . Si modo sunt sancti Dei in hac vita positi sedes Dei, quanto magis tunc, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem? Et servi ejus servient illi. Quae est ista servitus, qua servi Dei servient Deo? Amando videlicet eum, et sine fine eum laudando.

(Vers. 4.)

(Vers. 4.) Et videbunt faciem ejus, et nomen ejus in frontibus eorum. Quanta sit gloria et suavitas quae sanctis ministrabitur, mens humana comprehendere non potest, sicut dicit apostolus Paulus: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9) . Sed omnem dnlcedinem atque suavitatem illud transcendet, quod videbunt Deum facie ad faciem. Nomen vero Dei est Filius Dei: nomen itaque erit in frontibus sanctorum; quia ipsa claritas atque species demonstrabit eos esse filios Dei.

(Vers. 5.)

(Vers. 5.) Et nox ultra non erit. Dicit in alio loco Joannes: Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I, 5) . Quas ergo tenebras pati poterunt, a quibus Deus assidue videbitur? Quod si de daemonibus et impiis intelligere voluerimus hoc dictum, nox non erit:quia daemones cum omnibus impiis in cloaca inferni in perpetuum tenebuntur reclusi. Et non egebunt lumine lucernae, neque lumine solis. Diximus superius per lumen lunae ac lumen solis vetus ac novum Testamentum esse designatum: eamdem itaque significationem habet lucerna in hoc loco, quam superius diximus lunam habuisse. De lumine autem solis ac lunae, id est, veteris ac novi Testamenti, superius aliqua diximus. Hoc igitur lumine non egebunt sancti. Quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in saecula saeculorum. Hucusque visio septima. Quae sequuntur, ad admonitionem pertinent ipsius Joannis caeterorumque fidelium.

(Vers. 6.)

(Vers. 6.) Et dixit mihi: Haec verba fidelissima et vera sunt. Hoc bis ideo repetit ut nullus consideransobscuritates dictionum, et ea quae secundum litteram irrationabilia videntur, incredulus existat; fuerunt enim quidam, qui non intelligentes divina mysteria, quae in hoc libro continentur, a catalogo divinarum Scripturarum eum amputare voluerunt. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis, quae oportet fieri cito; id est, Dominus Deus qui spiritum prophetiae dedit omnibus sanctis prophetis, ipse misit angelum suum, id est, ipsum qui hoc loquebatur, qui et Joanni ostendit omnia mysteria, quae in hoc libro continentur, ostendere servis suis quae oportet fieri cito. Cum haec Scriptura non tantum ad futurum tempus, sed etiam ad praeteritum pertineat, cur ad demonstranda ea tantummodo, quae oportebat fieri cito, a Deo sedicit esse missum? Quia nimirum praeterita facile dignoscuntur: futura autem et incognita hominibus non nisi per revelationem Spiritus sancti, aut per angelorum ministerium intelligere possumus. Aliter quidquid ignoramus, futurum nobis est; quia futurum est ut ad cor nostrum veniat, quod nescimus; illud videlicet, quod Deus praedestinavit ut sciremus; non enim scientia mali nobis praedestinata est, sed ex originali peccato descendit.

(Vers. 7.)