The Lantern

Commentary on Revelation · Latin35

CCEL

(Vers. 7.) Et ecce venio velociter. Hoc in persona loquitur Christi, significans eum ad judicium cito esse venturum. Beatus qui custodit verba prophetiae libri hujus. Ille servat verba prophetiae, id est, mandata Dei, qui ea operando implet, et in meditatione eorum assiduus est, implens illud Psalmographidictum: Sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Ps. I, 2) .

(Vers. 8, 9.)

(Vers. 8, 9.) Et ego Joannes qui audivi et vidi haec, et postquam audissem et vidissem, cecidi ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi haec ostendebat, et dixit mihi: Vide ne feceris, conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum, et eorum qui servant verba libri hujus. Deum adora. Cur angelus a Joanne adorari noluerit, beatus Gregorius sufficienter exposuit: quaerendum vero nobis est, cur repetiit quod antea ei prohibitum fuerat. Sed si diligenter scripturam libri hujusinspexerimus, non in vanum esse factum intuebimur; nam cum ei demonstrasset angelus Christum in sua sede sedentem, quatuorque animalia, et viginti quatuor seniores, nequaquam dicitur angelum adorare voluisse. Similiter cum ei demonstrasset qualiter ab Agno septem sigilla reserata sunt, et ea quae sub cantu tubarum septem angelorum gesta sunt, nec non et ea quae sub effusione phialarum septem angelorum gesta fuisse leguntur, nequaquam dicitur quod angelum adorare voluerit. Ubi vero ventum est ad eum locum, in quo ei ab angelo demonstratum est, qualiter sponsa Christi, id est Ecclesia, Christo conjuncta est, in eo videlicet loco, ubi scriptum est: Gaudeamus et exsultemus, et demus gloriam ei; quia venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se: et datum est ei, ut operiat se byssino splendente candido. Byssinum enim, inquit, justificationes sunt sanctorum; continuo angelum adorare voluit. Simili modo et in sequentibus, cum ei demonstrata esset dejectio Antichristi, alligatio diaboli in abyssum, gloria resurrectionis, nullo modo angelum adorare voluit; cum autem in fine hujus visionis demonstratum esset ei qualiter Ecclesia post resurrectionis gloriam Christo in aeternum cum illo regnatura sociabitur, continuo angelum adorare voluit; conjungitur namque Ecclesia quotidie Christo per fidem, caeteraque bona opera, quae per byssum designantur. Conjungetur vero ei post resurrectionem multo excelsius atque nobilius, non jam per partes, sicut modo; sed tota simul in aeternum cum illo mansura, et sine fine regnatura.Igitur Joannes bis angelum adorare voluit; quia binas conjunctiones Ecclesiae cum Christo ei demonstravit.

(Vers. 10.)

(Vers. 10.) Et dixit mihi: Ne signaveris verba prophetiae libri hujus; tempus enim prope est. Signata est Scriptura illis, a quibus non intelligitur. Praecipitur igitur Joanni ne signet verba prophetiae libri hujus, id est, ne tacendo obscuritates ejus abscondat, sed exponendo potius omnibus eam scire volentibus manifestet; eo quod dies judicii, qui in hoc libro diversis modis describitur, prope sit, et necesse habeamus ut periculum, quod imminet, corde videamus, ne sicut fur incautos occupet et perdat. Sed cur Joannes secundum praeceptum angelicum obscuritates libri hujus exponendo et describendomanifestare noluit; praesertim cum propter easdem obscuritates quidam in errorem et haeresim deciderint, dicentes Christum post resurrectionem per mille annorum spatium cum omnibus sanctis in mundo carnaliter esse regnaturum. Verum quod non fecit scribendo, credimus eum fecisse praedicando.

(Vers. 11.)

(Vers. 11.) Qui nocet, noceat adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc: et sanctus sanctificetur adhuc. Qui dicit: Qui nocet, noceat adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc; non praecipiendo, sed comminando dixit. Solent quippe homines hoc genere locutionis terrere quosdam sibi subjectos, sicut magistri qui solent dicere pueris vacantibus: Nolite legere, nolite legere: illi vero intelligentes comminationem esse hoc, non prohibitionem, statim incipiunt legere. Hoc etiam modo domini servos otio torpentes terrere solent, ut opus sibi injunctum citius expleant.

(Vers. 12.)

(Vers. 12.) Ecce venio cito, et merces mea mecum est reddere unicuique secundum opera sua. Saeculi homines mercedes, quas sibi servientibus debent reddere aut in sacculis, aut in horreis, aut in quibusdam terrae locis habent: Christus autem praemia servorumsuorum secum semper habet; ab ipso enim procedit modo omnis bonitas sanctorum, ab ipso et in futurum procedet omnis gloria eorum.

(Vers. 13, 14.)

(Vers. 13, 14.) Ego sum Α et Ω, primus et novissimus, principium et finis. Beati qui lavant stolas suas, ut sit potestas illis in ligno vitae, et per portas intrent in civitatem. Possumus per stolas in hoc loco animas nostras intelligere, et quia assidue peccamus, necesse est ut stolas, id est, animas nostras, orando, vigilando, jejunando, eleemosynas largiendo assidue lavemus. Per lignum vitae possumus sapientiam intelligere, dicente Salomone: Lignum vitae est iis, qui apprehenderint eam; et qui tenuerit eam, beatus (Prov. III, 18) . Potestatem in ligno vitae, id est, in sapientia habent sancti; quia quicumque sapientiam possidet,potens est ad omnia vitia exstirpanda, ad tentationes daemonum devincendas, et ad omnia bona opera peragenda, sicut dicit Salomon: Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium (Prov. XVI, 32) . Tales ergo per portas intrant in civitatem, per illam videlicet portam, quae dicit in Evangelio: Ego sum ostium; per me si quis introierit, salvabitur; et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet (Joan. X, 9) . Possumus hoc et ad futurum tempus referre; per lignum namque vitae Christus designatur, ut saepe jam diximus. Sicut enim ex uno stipite ligni multi rami prodeunt; ita et ex uno Christo multitudo sanctorum. Quicumque ergo lavacris spiritalibus, id est, bonis operibus animas suas abluere non cessant, potestatem habebunt in lignovitae; quia ejus membra effecti per illum magna poterunt: nam sicut ex uno stipite arboris omnis virtus ramorum procedit; ita et ex uno Christo omnis potestas sanctorum. Per portam autem civitatis possumus accipere misericordiam et clementiam Dei. Haec est porta, quae justis aperietur, et injustis claudetur; quia justos intra aulam paradisi misericordia divina recipiet: a qua misericordiaimpii alieni existent. Ab hac porta fatuae virgines repellentur, quae oleum charitatis in vasis suis non habebunt (Matth. XXV, 12) .

(Vers. 15.)

(Vers. 15.) Unde et sequitur: Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidae, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium. Per canes falsos praedicatores possumus intelligere, de quibus dicit apostolus Paulus: Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem (Philip. III, 2) ; et propheta: Canes muti non valentes latrare (Isai. LVI, 10) ; et iterum: Canes impudentissimi nescierunt saturitatem, ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam (Ibid., 11) . De caeteris vitiis, quae hic continentur, superius diximus. Omnes ergo qui his vitiis fuerint sordidati, ab illa beatitudine repellentur, et aeterna poena damnabuntur.

(Vers. 16.)

(Vers. 16.) Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis haec in Ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida, et matutina. David radix est universae stirpis suae; quia sicut ex una radice multi rami oriuntur, ita et ex uno David magna progenies est exorta. Cum ergo David fuerit radix Christi, eo quod de stirpe ejus Christus fuerit exortus; quomodo Christus radicem se dicit esse David? Christus igitur et radix et filius est David. Radix est David; quia ab ipso David est creatus, sicut et caeteri homines: filius est David; quia ex ejus progenie processit secundum carnem. Qui etiam stellam matutinam se vocat. Stella matutina, quam luciferum vocamus, recte Christus dicitur; quia sicut illa mane orienssplendorem suum per universum mundum spargit, ita et Christus veniens in mundum, universam mundi faciem illuminavit: qui non incongruenter lucifer vocatur; quia veniens in mundum, lucem secum detulit, qua tenebras hujus mundi exstinxit. De hoc lucifero Job loquitur dicens: Qui producit luciferum in tempore suo (Job. XXXVIII, 32) . Luciferum in tempore suo Deus Pater produxit, quando Filium suum tempore constituto ad redimendum genus humanum direxit.

(Vers. 17.)

(Vers. 17.) Et sponsus et sponsa dicunt: Veni. Sponsus et sponsa, id est, Christus et Ecclesia omnes homines per Scripturas et per praedicatores ad percipienda praemia sempiterna quotidie invitant: Et qui audit, dicat: Veni. Audiunt autem non solumilli qui divinas Scripturas intelligunt, sed et illi qui ea bona sciunt, per quae salvari possunt. Multi sunt vero qui audiunt, id est, qui divina mandata didicerunt: sed non veniunt, quia ea opere implere negligunt. Qui igitur audit, necesse est ut veniat: et qui jam coepit venire ad Deum per viam operum bonorum, necesse habet ut et alios secum admonendo pertrahat. Et qui sitit, veniat; id est, qui sitit vitam aeternam, ad eam per viam bonorum operum venire se debere cognoscat: Qui vult, accipiat aquam vitae gratis. Hoc superius (Ad cap. 12) expositum est.

(Vers. 18, 19.)

(Vers. 18, 19.) Contestor omni audienti verba prophetiae libri hujus: si quis apposuerit ad haec, apponat Deus super illum plagas scriptas in libro isto; et si quis diminuerit de verbis libri prophetiae hujus, auferat Deus partem ejus de libro vitae, et de civitate sancta, et de his quae scripta sunt in libro isto. Cum superius praecipiat angelus Joanni, dicens: Ne signaveris verba prophetiae libri hujus; quid est quod idem Joannes in hoc loco maledictione terribili damnat eos, qui ad scripturam libri hujus aliqua addiderint; maxime cum in hoc libro multa inveniantur, quae secundum litteram inutilia et vana esse videbuntur; nisi eis spiritalis intelligentia adhibeatur, per quaeintelligantur? Verum non de exporitoribus, sed de haereticis hoc dictum esse intelligere debemus; expositor namque nihil addit aut minuit: sed aut obscuritates historiae exponendo manifestat, aut moralem, aut spiritalem intelligentiam demonstrat. Haereticos ergo maledicit, qui in Scripturis divinis ad confirmandam haeresim suam quaedam falsa apponebant, et quaedam detrahebant, quae eorum haeresi videbantur esse contraria.

(Vers. 20.)

(Vers. 20.) Dicit qui testimonium perhibet istorum: Etiam venio cito, amen. Veni, Domine Jesu. Christus dicit: Venio cito, Joannes petit: Veni, Domine Jesu; et nos adventum Christi multis modis postulare debemus. Postulamus namque adventum ejus in oratione Dominica, quotidie dicentes: Adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10) , id est, tempus quod post resurrectionem futurum est, in quo omnes sancti cum Christo sine fine regnabunt. In peccatis jacemus; necesse habemus ut poenitendo, plorando, orando, abstinendo, eleemosynas largiendo, adventum ejus deprecemur; ut ad nos misericordiam suam impendendo redeat, a quibus malis nostris irritatus discesserat. In tenebris ignorantiae positi sumus; deprecandus est Dominus, ut veniat, et lumine sapientiae suae corda nostra illuminet. Ab invisibilibus hostibus impugnamur; rogandus est Dominus, ut veniat, et ab eis invisibili potentia nos defendat. Visibiles hostes patimur, implorandus est Dominus; ut veniens, patientiam et tolerantiam nobis in adversis tribuat; ut non vincamur a malo, sed vincamusin bono malum. Sunt alii hostes interiores, et multo deteriores, a quibus indesinenter debellamur, avaritia videlicet, gula, libido, invidia, ira, odium, superbia, vana gloria, tumor mentis, despectio proximorum, blasphemiae, et alii multi, quos longum est ponere. Isti sunt itaque hostes pessimi, qui ex nobis prodeunt, et nobiscum morantur, et jugiter nos debellant. Habent autem et innumerabilia jacula malarum cogitationum, quibus assidue nos vulnerant. Si ergo interiores hostes deessent; exteriores hostesnihil nobis nocere possent; isti sunt enim proditores civitatis nostrae, et exteriores hostes nullo modo, nisi per istos, civitatem cordis nostri possunt capere. Rogemus igitur Dominum ut veniat, et istos immanissimos hostes in nobis funditus exstinguat, quia nisi exstinguantur, nos salvi esse non possumus.

(Vers. 21.)

(Vers. 21.) Gratia Domini nostri Jesu Christi sit cum omnibus vobis. Amen. Sit et nobiscum gratia Domini Jesu Christi, et det nobis arma virtutum, quibus muniti, ipso duce atque signifero, et ab interioribus hostibus, et ab exterioribus defendamur; ut vitae aeternae participes esse mereamur: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

Auctoris Admonitio.

Quisquis nomen auctoris scire desideras, litteras expositionum in capitibus septem Visionum primas attende. Numerus quatuor vocalium quae desunt, si Graecas posueris, est LXXXI. Ecce quanta potui brevitate hunc librum conscripsi. Obsecro autem te, cui dedit Deus scientiam litterarum, et in cujus manibus hic liber ad legendum devenerit; ut non propter foetidam ac rusticissimam elocutionem sermones hujus libri abjicias: sed imitare potius illum, qui gemmam in sterquilinio repertam tamdiu aqua nitida abluit, usque dum ad splendorem pristinum perveniret; ita et tu aqua sapientiae tuae ablue imperitiae meae sordes, tuisque pulchris etcompositis verbis sermones hujus libri necessarios adorna, quatenus non jam a superbis lectoribus utilitas libri causa rusticitatis abjiciatur. Scio enim quod haec mea impolita dictatio a multis scientia litterarum tumidis despuetur atque subsannabitur. Indignabuntur etiam contra me, cur ego idiota, et nihil sciens, praesumpserim super tantae obscuritatis librum volumen Expositionis cudere. Quibus respondeo quia sicut terrae sterili amplius proficit aspersio stercoris, quam alicujus metalli pretiosi; ita et indoctis hominibus plus proficit divina Scriptura mediocriter prolata, quam si philosophico aut poeticosermone proferatur: sciantque Dominum nostrum Jesum Christum sacramenta doctrinae suae non primo philosophis, sed piscatoribus tradidisse, ut per piscatores veniret ad philosophos. Etenim ille qui dedit asinae sensatos sermones ad corrigendam prophetae insipientiam (Num. XXII, 30) , ipse mihi indigno et omnium hominum vilissimo intelligentiam libri hujus ex parte donare dignatus est. Ego autem tractans apud me illud Salomonis: Sapientia abscondita, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque (Eccli. XX, 32) ? Simulque considerans grave mihi periculum imminere, si parvissimum thesaurum, quem mihi omnipotens Deus largiri dignatus est, tacendo absconderem: considerans etiam non me esse idoneum ad docenda ea quae intelligebam, eo quod nullus inveniretur, qui more discipuli, dignaretur verba insipientiae meae audire; definivi apud me, ut hanc parvam scientiam, quam mihi divina misericordia contulit, qualicumque stylo prosequerer; ne talentum Domini mei abscondens, cum illo servo damnarer, qui abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui (Matth. XXV, 18) . Et quia idoneus non sum ad duplicandam pecuniam Domini mei, trado eam nummulariis; ut ipse veniens, recipiat quod suum est cum usura. Te autem, cui loqui coepi, nummularium voco; quia sicut nummularius pecuniam incompositam suis superscriptionibus adornat, ut apta sit ad lucra peragenda: ita et tu hanc pecuniam Domini, quam tibi committo, potens es tua sapientia, tuisque compositis verbis adornare:ut apta fiat ad lucra Domini nostri Jesu Christi perficienda: scitoque te mercedem optimam ab ipso esse recepturum, si hic liber, ut puto, Ecclesiae Dei necessarius, per industriam tuam atque doctrinam sordes dictionum amiserit, tuisque verbis decentibus exornatus, utilior ad aedificationem legentium, sive audientium fuerit effectus. Hoc tamen non permitto, ut sensus hujus libri in alios sensus permutentur; nisi forte, quod absit, aliquid in eo quod contrarium sit veritati, inveniatur: quod funditus esse delendum decerno, vel certe in melius commutandum.