Et in medio sedis et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro. Hoc secundum historiam stare non potest; neque enim tam parvus numerus et ambitum sedis, et medietatem obtinere poterat; sed spiritaliter intelligendum est. Quatuor igitur animalia non solum quatuor evangelistas, sed et omnes doctores Ecclesiae, qui eorum doctrinam sequuntur, designant. In circuitu vero sedis quatuor animalia stant; quia doctores Ecclesiae populum sibi commissum et a visibilibus et ab invisibilibus hostibus quanta virtute possunt, defendunt. In medio sedis consistunt, quia unumquemque eorum ut in virtutibus omnibusque bonis operibus proficiant, admonere non desinunt. Quatuor ergo haec animalia ante et retro oculos habuisse visa sunt, quia praedicatores sancti et futura et praeterita inspiciunt. Ante oculos habent, quia diem judicii, damnationemque impiorum, gloriamque justorum dum inspiciunt,auditoribus suis quid cavere, et quid appetere debeant, ostendunt. Retro oculos habent, quia vitam praecedentium patrum dum intuentur, et ipsi in eorum imitatione proficiunt, eorumque vitam atque doctrinam auditoribus suis anteponunt; ut et ipsi in eorum imitatione proficiant.
(Vers. 7.)
(Vers. 7.) Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilae volanti. Figuras quatuor animalium non omnes auctores uno modo exposuerunt; sed ab antiquioribus nobis traditum est, ut per leonem Marcum intelligeremus, per vitulum Lucam, per hominem Matthaeum, per aquilam volantem Joannem; eo quod Marcus a desertis incipiat, Lucas a sacerdotio Judaeorum,Matthaeus ab homine, id est, a Christi generatione, Joannes vero a divinitate Christi. Quidam vero alium ordinem sequentes, per leonem Matthaeum, per vitulum Marcum, per hominem Lucam, per aquilam vero Joannem designatum fuisse putant. Nam per leonem, qui rex est bestiarum, ideo Matthaeum designatum fuisse dicunt, eo quod ipse Christum secundum humanam naturam ex regia stirpe descendisse narraverit (Matth. II, 2) : ipse etiam tempore nativitatis ejus stellam apparuisse dicit, quae eum Regem coeli et terrae, angelorum, hominumque fuisse demonstravit: Magos etiam veluti Regem mundi ad adorandum eum ob Oriente perduxit: sed et regem terrae, id est, Herodem, tempore nativitatis ejus cum omnibus ministris suis turbatum fuisse dicit; quiasicut quilibet rex qui parvae potentiae est, si alterum regem qui magnae potentiae est, contra se, ut regnum ejus invadat, venire cognoverit, contremiscit et conturbatur (Ibid. 3) : ita et Christo in carne veniente, qui Rex futurus erat mundi, Herodes turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo; nam et munera quae Magos Christo obtulisse narrat, eum Regem, Deum, et Dominum esse omnium creaturarum demonstrant. Marcum vero propter simplicitatem eloquii per vitulum signatum fuisse dicunt: Lucam per hominem, eo quod ipse generationem Christi secundum humanitatem plenius quam caeteri prosecutus est; namqueab ipso qualiter ab angelo annuntiatus sit, didicimus, qualiter natus, qualiter sit in praesepio positus, qualiter circumcisus, qualiter in templo praesentatus, qualiter usque ad maturam aetatem crescendo pervenerit. Joannem per aquilam designatum fuisse nullus est, qui neget.
(Vers. 8.)
(Vers. 8.) Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas, et in circuitu et intus plena sunt oculis. Per senarium numerum qui perfectus est, perfectio sanctorum designatur, ad quam nullus nisi per doctrinam Evangelii valet assurgere: Lex enim nullum ad perfectum adduxit (Hebr. VII, 19) . Senas vero alas quatuor animalium si simul junxeris, vigintiquatuor invenies. Videntur ergo mihi eamdem significationem habere, quam et vigintiquatuor sedilia,quae vigintiquatuor libros veteris Testamenti significasse diximus. Sedilia autem cum semper terrae haereant, eos qui in eis requiescunt, ad terram aliquantulum incurvant: alae vero eos quibus innexae sunt, ad excelsa sublevant. Libri igitur veteris Testamenti antiquis patribus sedilia fuerunt; quia eos secundum litteram intelligentes, nequaquam ad eorum intelligentiam spiritalem se erigere perfecte potuerunt: sed haec sedilia patribus novi Testamenti in alas conversa sunt; quia libros veteris Testamenti spiritaliter intelligentes, per eorum doctrinam ad coelestia quotidie sublevantur.
Verum quia hic numerus, id est, viginti quatuor, in hoc libro saepe invenitur; placuit ut de sacramentis hujus numeri pauca dicamus. Partes namquehujus numeri sunt, unus, duo, tres, quatuor, sex, octo, duodecim. Unus qui in capite ponitur, unum Deum significat: duo vero qui sequuntur, duo testamenta indicant: tres ad Trinitatem pertinent: post tres non inconvenienter quatuor sequuntur, quia per doctrinam quatuor Evangeliorum fides nobis sanctae Trinitatis manifestata est: post quatuor vero sex, qui perfectus est numerus, sequuntur; quia sine doctrina Evangelii nullus ad perfectionis culmen conscendere potuit; quia Lex, sicut dicit Apostolus, nullum ad perfectum adduxit (Ibid.) : post sex octo sequuntur, quia octo sunt virtutes, quae dimicant contra vitia, sine quarum operatione nullus ad fastigium perfectionis valet conscendere: post octo sequuntur duodecim, quia per doctrinam apostolorumad fidem pervenimus, quae mater est omnium virtutum.
Quatuor ergo animalia in circuitu et intus plena esse oculis dicuntur. Per circuitum totum corpus intelligere debemus; nam Ezechiel cum de iis animalibus loqueretur, dicit totum corpus eorum plenum fuisse oculis (Ezech. I) . Sancti igitur retro oculos habent, quando audientes comminationem Domini dicentis: Nemo mittens manum suam in aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei (Lucae IX, 62) ; tota virtute laborant, ne in mala quae se aliquando egisse meminerunt, relabantur: quamvis eaante mentis oculos ad humilitatis suae custodiam ponere non desistunt. Ante se oculos habent, quando audientes vocem Domini dicentis: Beatus ille servus, quem cum venerit Dominus, invenerit vigilantem (Matth. XXIV, 46) ; bona quaecumque possunt, operari non desinunt, ut tempore mortis suae, Domino veniente, parati inveniantur. A sinistris oculos habent, cum omnia tentamenta daemonum scuto fidei a mentibus suis repellunt: a dextris oculos habent, cum sollicite cavent, ne pro bonis operibus extollantur. Sive a dextris et a sinistris oculos habent, cum eos nec prospera erigere, nec adversa possunt inclinare. Inferius oculos habent, cum desideria carnalia exstinguendo calcant: superius oculos habent, cum ad coelestem patriam toto mentis desiderio anhelant:intus oculos habent, dum corda sua a sordidis cogitationibus custodiunt.
Et requiem non habebant die ac nocte dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est. Quia requies reproborum, vita praesens est; sequitur eos tribulatio, quae finem non habet: justi autem in hoc saeculo tribulantur, ut requiem aeternam possideant, dicente Paulo apostolo: Per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei. (Act. XIV, 21.) Aliter: sancti requiem non habent, quia a laudibus Dei et orationibus non cessant, dicente Domino: Oportet semper orare, et non deficere (Luc. XVIII, 1) ; et Paulus apostolus loquitur dicens: Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite (I Thess. V, 17) .Sed quaerendum nobis est, quomodo sine intermissione orare possimus. Multi enim sunt, qui cum sint assidui in orationibus, in psalmodiis, in missarum celebrationibus, et eleemosynas multas largiantur; tamen superbia inflantur, avaritiae aestibus ardent, pecunias quacumque arte possunt, congregant; in tantum ut etiam ipsos pauperes, quorum misereri debuerant, quibusdam argumentis insectentur, ut ex eorum parva substantia opes suas augeant, dicentes hoc se legaliter facere, cum ista lex non sit Dei, sed stropha diaboli. Sed et in monasteriis multi inveniuntur, qui in vigiliis, in psalmis, in orationibus, et missarum celebrationibus sunt dediti, et tamen ira saepissime et facile inflammantur: quidam vero ebrietati et gulae deserviunt; quidam etiam odiumin corde longo tempore portant: quidam in bonis, quae agere videntur, favores et laudes hominum quaerunt: quidam invidia, quidam detractionibus, aut caeteris vitiis deprimuntur. Et quid plura? Omnem sanctitatem quam sermonibus usurpant, indignis moribus deturpant atque devenustant.
Ad istorum ergo caecitatem demonstrandam quamdam similitudinem proponam. Homo quidam usque ad collum defixus in limo tenebatur; cumque vidisset quemdam praetereuntem, extendens manum, clamabat dicens; Miserere mei, et extrahe me ab hoc luto. Cumque manum extendisset, ut eum extraheret,iste manum quam extenderat, sub luto demersit. Cumque ille qui ad extrahendum venerat, recedere vellet, iste iterum ut erueretur, postulabat. Cumque ille secundo ad eruendum manum extenderet, iste sicut prius manum sub luto demersit. Cumque crebrius hoc faceret, ille iratus dixit: Cur petis ut eruaris, cum in tuo periculo persistere velis? Et quia interitum tuum diligis, posside quod elegisti. Similiter et isti Deum deprecantur assidue, ut a vitiis eruantur; et tamen ipsa vitia ita amplectuntur, ut ab eis nullo modo divelli possint. Ponamus ergo ante oculos, duos: unum doctum assidue orantem, psallentem, missas celebrantem: et tamen quibusdam vitiis subditum: alterum vero indoctum, idiotam, attamen fidelem, Deum timentem atque amantem,proximum diligentem, patientem, humilem. Quis horum tibi videtur Apostoli sententiam servasse, qua dicit: Sine intermissione orate (Ibid.) ; ille qui assidue orat, et quibusdam vitiis subjacet: an iste qui nescit orare, et tamen mundus est a vitiis, et operibus bonis deditus? Omnibus claret istius innocentiam atque bona opera magis exaudire Deum, quam illius voces, cujus vita quibusdam vitiis sordescit. Ille igitur sine intermissione orat, qui congruis temporibus mente et lingua Deum deprecatur, et in bonis operibus assiduus est. Qui quando dormit, aut aliquibus operibus humanae vitae necessariis est occupatus, opera ejus refulgent in conspectu Dei, et ipsa sunt intercessores ejus apud Deum, sicut ad Cornelium loquitur angelus, dicens: Orationes tuae et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei (Act. X, 4) .
Quid autem quatuor animalia indesinenter dicant, audiamus: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est. Ter sanctum Deum vocantes, demonstrant Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Quod autem dicunt: Dominus Deus omnipotens, a pluralitate transeuntes ad singularitatem, ostendunt Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius esse dominationis, unius deitatis, unius omnipotentiae. Sed quaerendum nobis est, si quatuor animalia non solum quatuor evangelistas, sed et omnes doctores Ecclesiae designant; cur sanctam Trinitatem indesinenter invocare dicantur, cum sancti Dei aliquando in orationibus, aliquandoin lectione, aliquando in praedicatione, aut diversis necessitatibus occupentur. Praedicatores ergo sancti dum fidem sanctae Trinitatis et mente retinent, et ore profitentur, dum opera fidei adimplent, dum eamdem fidem et opera fidei quibuscumque possunt, praedicant, dum etiam in orationibus et in gratiarum actionibus ipsum qui est trinus et unus Deus, exorant et laudant, dum secundum Apostolum, sive manducant, sive bibunt, omnia in nomine Domini Jesu Christi faciunt, Trinitatem sanctam indesinenter invocant (I Cor. X, 31) . Quod autem sequitur: Qui erat, et qui est, et qui venturus est; jam superius dictum est.
(Vers. 9, 10.)
(Vers. 9, 10.) Et cum darent illa animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum; procedebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum. In hoc loco per quatuor animalia, quatuor libri Evangeliorum designantur: per viginti quatuor seniores, Patres novi Testamenti accipi possunt. Quatuor ergo animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum dant; quia doctrina Evangelii in universo orbe legitur et praedicatur, per quam gloria et honor et benedictio Patri et Filio et Spiritui sancto datur. Ad vocem igitur quatuor animalium, viginti quatuor seniores ceciderunt ante sedentem in throno, et adoraverunt viventem in saecula saeculorum, quia sancti Dei per universum orbem constituti audientes doctrinam Evangelii, humiliant se in conspectu Dei, ut cum ipso vivant in saecula saeculorum. Et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes. Per coronas opera bona fuisse designata superius diximus: sancti ergo coronas suas ante thronum mittunt, dum quidquid boni agunt, Deo tribuunt, non sibi, secundum Apostoli praeceptum: Qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17) .
(Vers. 11.)
(Vers. 11.) Quid autem dicant, audiamus: Dignus es, Domine Deus noster, accipere gloriam et honorem et virtutem. Superius dixit quatuor animalia gloriam et honorem et benedictionem Deo dedisse: hic autem viginti quatuor seniores dicunt gloriam et honorem et virtutem Deo accepisse, virtutem pro benedictione commutantes. Quid vero aliquis Deo dare potest, aut quid Deus ab aliquo accipere potest; cum ipse creaverit omnia; et sine quo nihil esse potest, et qui dicit in Evangelio: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5) ? Si enim sancti sine Deo nihil possunt facere, quid possunt dare illi? Igitur quia hominum talis est natura, ut nihil boni a se habere possint, nisi ab ipso accipiant, qui est summe bonus; dat Deus sanctis suis, unde ipsi eum remunerent. Regnum namque coelorum Deus promisit sanctis suis, attamen si pretium bonorum operum pro eodederint: et quia electi hoc pretium non habent, nisi ab ipso accipiant; ipse dat pretium, unde ab ipso emant vitam aeternam. Dant itaque sancti gloriam Deo quando quidquid boni faciunt, eo studio faciunt ut glorificetur Deus per ipsos, sicut ipse dicit in Evangelio: Videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16) . Nam et Joannes Petrum dicit morte sua Deum clarificasse (Joan. XXI, 19) . Dant honorem, quando in omnibus quae agunt, honorem Dei quaerunt, non suum. Superiusbenedictio tertio loco ponitur, hic autem virtus: et quia sancti, dum magna faciunt, benedicuntur ab hominibus, convenit virtus cum benedictione. Sed quantum sancti pro magnis operibus quae faciunt, laudes hominum detestantur, liber Actuum apostolorum nobis indicat. Nam Petrus et Joannes cum claudum sanassent, et omnium oculi essent intendentes in eos, quasi sua virtute hoc fecerint, Petrus oculorum benedictiones devitans, dixit ad eos: Viri fratres, quid nos intuemini, quasi in nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare? Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob suscitavit Filium suum Jesum (Act. III, 12) . Et in sequentibus: In cujus nomine astat hic coram vobis sanus. Similiter Paulus et Barnabas cum aegrotum in Lystris sanassent, et populivellent eis sacrificare, sciderunt vestimenta sua, dicentes: Viri, quid haec facitis? et nos homines sumus, similes vobis (Act. XIV, 14) . Possumus et hoc de Christo intelligere, quem secundum humanitatem et gloriam, et honorem, et virtutem accepisse manifestum est.
Sequitur: Quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt. Si hoc eo sensu intelligendum est, quo et illud: Qui fecit, quae futura sunt; omnes ergo creaturae erant in potestate et voluntate Dei, antequam crearentur: creata vero sunt eo tempore, quo disposuit Deus. Ipse igitur qui cuncta creavit ex nihilo, creare dignetur in nobis cor mundum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.
De Visione Tertia.
Non inconvenienter post descriptam Ecclesiae formam apertio libri ponitur, per quam apertio divinarum Scripturarum designatur; quia postquam a sanctis apostolis caeterisque praedicatoribus Ecclesia in gentibus fundata est, libri veteris ac novi Testamenti secundum apostolicam fidem a sanctis doctoribus expositi sunt.
Caput V.
(Vers. 1.)
(Vers. 1.) Et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. De dextera et sigillis quod Dominus dederit, in sequentibus dicemus: liber vero scriptus intus et foris non solum vetus Testamentum, sed et novum significat, qui intus scriptus est secundumallegoriam, foris secundum historiam. Hic igitur liber vetus et novum Testamentum in se continet; quia spiritalis intelligentia in veteri Testamento nihil est aliud, quam novum Testamentum.
(Vers. 2.)
(Vers. 2.) Et vidi Angelum fortem, praedicantem voce magna. Angelus fortis Patres veteris Testamenti significat, qui voce magna praedicaverunt; quia Christum ad redemptionem generis humani venturum esse praedixerunt. Quis est dignus aperire librum et solvere signacula ejus? Interrogatio angeli desiderium sanctorum significat; desiderabant enim sancti videre Christum in carne, et audire sermones ejus; eo quod scirent omnia mysteria veteris Testamenti ab eo esse revelanda, sicut ipse dixit discipulis suis; Amen dico vobis, quia multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt (Luc. X, 24) .
(Vers. 3.)
(Vers. 3.) Et nemo dignus inventus est neque in coelo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum et solvere signacula ejus. Nullus namque Angelus coelum inhabitans, nullus justus in terra consistens, nullus etiam ex iis qui mortis debitum solverant, in mundo umquam apparuit, qui genus humanum de potestate diaboli redimeret, quae redemptio apertioest veteris Testamenti.
(Vers. 4.)