The Lantern

Commentary on Revelation · Latin5

CCEL

(Vers. 2.)

(Vers. 2.) Esto vigilans, et confirma caetera, quae moritura erant. Vigilat qui semper bona opera exercet: praecipitur ergo huic, ut vigilet, id est, ut in charitatis operibus semetipsum exerceat; ne parva bona quae adhuc videbatur habere, deperirent. Quia sicut corpus mortuum est sine anima, ita et nos quaelibet bona videamur habere, mortua sunt, si charitas defuerit: Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo. Non erant plena, sed vacua; quia charitate non replebantur: unde et quinque virgines fatuae acontubernio sponsi coelestis repulsae sunt, quia oleum charitatis in vasis suis habere noluerunt (Matth. XXV, 3) .

(Vers. 3.)

(Vers. 3.) In mente ergo habe qualiter acceperis et audieris, et serva, et poenitentiam age: id est, recordare qualiter fidem Christi in baptismate perceperis, ubi promisisti renuntiaturum te diabolo, et omnibus operibus ejus: recordare etiam quid a doctoribus fidei christianae qui te fidem Christi docuerunt, qualiter te vivere oporteret, audisti: Et serva quod audisti, et poenitentiam age; eo quod a bonis operibus tamdiu torpuisti. Si ergo non vigilaveris; id est, ad bona opera agenda temetipsum non excitaveris: Veniam tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te. Illi Dominus tamquam fur supervenit, ut eum permortem ab hac mundana habitatione subtrahat; qui in pravitatibus suis requiescens, neque a vitiis vult abstinere, neque ipsam mortem ante oculos ponere, sicut Dominus dicit in Evangelio: Quia si sciret paterfamilias familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam (Matth. XXIV, 43) . Per patremfamilias mentem possumus intelligere; quia sicut paterfamilias omnibus qui in domo sunt, principatur: ita et mens omnibus actibus corporis et cogitationibus praefertur. Pater igitur familias dormit, furque veniens domum ejus perfodit, quando mens in delectationibus carnalibus requiescens,mors dum non praevidetur, supervenit, atque domum corporis perfodiens, animam abstrahit. Si autem vigilaverit, id est, in bonis operibus perseveraverit, mortem non ut furem, sed ut liberatricem perferet.

(Vers. 4.)

(Vers. 4.) Sed habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua. Ecce discipuli pastori negligenti praeponuntur, ut saltem in eorum imitatione proficeret. Sed mirum, cur pauca nomina habere dicatur, et non paucos homines. Sed hoc ad excellentiam magnam alicujus sancti pertinet, cum eum Deus nominatim scire dicitur, sicut Moysi perfecto viro dicitur: Novi te ex nomine; et Dominus dicit in Evangelio: Et proprias oves vocat nominatim, et educit eas (Joan. X, 3) . Isti ergo pauci, qui voceDei laudari merentur, non inquinaverunt vestimenta sua, id est, munditiam quam in baptismo perceperunt, sordibus vitiorum non inquinaverunt. Et ambulaverunt mecum in albis, quia digni sunt; id est, in bonis operibus.

(Vers. 5, 6.)

(Vers. 5, 6.) Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis; id est, qui per poenitentiam et lacrymas diabolum vicerit, et vitia omnia a se expulerit, eamdem munditiam quam baptizatus possidet, et ipse consequetur. Haec ideo dicit, ut et pastorem Sardis Ecclesiae, et omnes etiam peccatores ad poenitentiam provocet. Et non delebo nomen ejus de libro vitae. Si librum vitae praedestinationem vocat, quomodo de libro vitae aliquis deleri potest, cum Apostolus dicat: Quos autem praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: et quos justificavit, ipsos et glorificavit (Rom. VIII, 30) ? Nisi forte ita intelligamus: Sunt multi qui ab hominibus justi putantur, sed in conspectu Dei injusti exsistunt. Ergo homines qui eos justos aestimant, jam in libro Dei eos scriptos esse putant: sed in die judicii, cum facta reproborum atque justorum omnibus patebunt, haec inscriptio atque falsa suspicio a mentibus eorum delebitur, cum eorum damnationem pro impietatibus suis conspexerint. Et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis Dei. Confessio ista tunc fiet nominum justorum, quando secundum qualitatem meritorum unusquisque mercedem recipiet.

(Vers. 7.)

(Vers. 7.) Et angelo Philadelphiae Ecclesiae scribe: Haec dicit sanctus et verus, qui habet clavem David.Legimus in libro Regum, quod dixerit Dominus ad David: Et erit cum dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum, quod egredietur ex te, et firmabo regnum ejus in sempiternum. Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium (II Reg. VII, 12) . Hoc de Christo esse dictum nullus est, nisi perfidus Judaeus, qui ambigat. Et in domum obseratam nullus nisi per clavem potest introire. Filius ergo Dei habet clavem David, quia ipse hominem assumpsit ex genere David, quem clavem David vocat, per quem reserata sunt omnia, et quae Deus ad David, et quae David de eo locutus est. Qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit. Aperuit Dominus Jesus Christus vetus Testamentum ad intelligenda divina mysteria, quae in eo latebant, quod nullus claudere poterit: clausit vero observantiam litterae legalis superfluam, quam nullus aperire poterit. Aperuit etiam corda gentilium ad percipiendam doctrinam fidei, quae nullus persecutor claudere potuit: clausit vero atque destruxit culturam idolorum, quam nullus persecutorum aperire potuit. Aperuit etiam aditum regni coelestis suis electis, quod nulla vis daemonum claudere potest: clausit vero eumdem aditum reprobis, quod nullus eis aperire poterit.

(Vers. 8.)

(Vers. 8.) Scio opera tua: ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo potest claudere; quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum. Videtur mihi quod iste angelus Ecclesiae Philadelphiae non satis in divinis scripturis fuerit eruditus, et ideo dixerit eum modicam habuisse virtutem ad revincendos videlicet inimicos fidei veritatis. Id est sensus: Quia in persecutione constans fuisti, et servasti verbum meum, id est, a praedicatione verbi mei non cessasti, et nomen meum non negasti; ideo quia modicam habes virtutem, dedi coram te ostium apertum in divinis scripturis, ut intelligas mysteria divinarum scripturarum: quod nemo poterit claudere, id est, sapientiae quae tibi dabitur, nullus poterit resistere inimicorum.

(Vers. 9.)

(Vers. 9.) Ecce dabo de synagoga satanae, qui dicunt se Judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur. Ecce dabo de synagoga satanae, subauditur quosdam,id est, ex Judaeis, qui sunt synagoga satanae, qui tibi adversabantur, et quorum infestationem assidue tolerabas, ut credant per verba tua in me.

(Vers. 10.)

(Vers. 10.) Ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos, et scient quia dilexi te; quoniam servasti verbum patientiae meae: id est, cum crediderint per verba tua in me, adorabunt ante pedes tuos, deprecantes ut per te vitam aeternam consequantur. Et ego te servabo ab hora tentationis, quae ventura est in universum orbem, tentare omnes qui inhabitant terram. Hora tentationis diem judicii significat: tentationem autem pro manifestatione posuit, quia singulorum causae tunc manifestabuntur. Et in Exodo legimus: Tentat vos Deus, ut sciat si diligatis eum (Deut. XIII, 3) , id est, ut manifestum fiat et appareat omnibus, sidiligitis eum. Secundum hunc igitur sensum hora tentationis hora manifestationis designatur, quando singulorum facta omnibus manifestabuntur. A qua hora tentationis nos et omnes electos suos Dominus salvabit.

(Vers. 11.)

(Vers. 11.) Ecce venio cito: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. Tene quod habes, id est, bonum quod habes, usque in finem vitae tuae tene. Ut nemo accipiat coronam tuam, id est, ut gloriam quae tibi debetur, nullus sine te possideat.

(Vers. 12, 13.)

(Vers. 12, 13.) Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius (Galat. II, 2) . Potest per templum Ecclesia designari: per columnas autem, quae sustentant templum, praedicatores. Nam et Paulus apostolus Petrum et Jacobum columnas Ecclesiae vocat; eo quod super ipsos aedificata sit Ecclesia, sicut Dominus dixit Petro: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 28) . Sed videtur propter hoc, quod sequitur: Et foras non egredietur amplius; non ad praesentem Ecclesiam, sed ad coelestem pertinere hanc sententiam. Nam multi fuerunt, qui columnae Ecclesiae dicebantur: sed propter pravam doctrinam eorum, ab ea exierunt, sicut fuit Origenes, et alii multi. Per templum ergo coelestis habitatio, per columnam vero unusquisque electus potest designari. Ergo qui viceritomnia tentamenta diabolica, omnesque carnales voluptates, columna in templo Dei efficitur, id est, in coelesti beatitudine: et sicut columna in loco, in quo statuitur, firmissima stabilitate perseverat, ita et unusquisque electus in coelesti beatitudine tam firmissimam stabilitatem a creatore suo consequitur, ut numquam ab ea divellatur; quemadmodum avulsus est diabolus, qui de coelesti beatitudine superbiendo cecidit. Et scribam super eum nomen Dei mei. Nomen hoc Dei est aeternum: nomen ergo Dei, quod est aeternum, super unumquemque justum scribitur, quando aeternitas ei cum Domino permanendi largitur. Et nomen civitatis Dei mei novae Hierusalem, quae descendit de coelo a Deo meo. Nova Hierusalem illa est coelestis, quae non ex lapidibus, sicut vetus,sed ex sanctis hominibus quotidie aedificatur. Hierusalem autem interpretatur visio pacis, id est, visio Dei. Nomen ergo Hierusalem super unumquemque electum scribitur, dum hoc unicuique conceditur, ut Deum sine fine videre mereatur. Aliter: Nomen Hierusalem super unumquemque electum scribitur, eo quod ipse Hierusalem, in quem Deus regnare dignetur, in societate videlicet angelorum omniumque electorum, qui Hierusalem coelestis vocantur. Sed mirum, cur Hierusalem de coelis descendisse dicitur, cum sciamus electos omnes a terris ad coelos conscendere quotidie, non de coelestibus ad terrena relabi. Sed Domino de coelis ad redemptionem generis humani descendente, simul etiam sancti descenderunt; quia jam per praedestinationis gratiamilli conjuncti erant, quos per misericordiam suam redimere veniebat. Et nomen meum novum; videlicet ut vocetur filius Dei, sicut et ego sum Filius Dei.

(Vers. 14.)

(Vers. 14.) Et angelo Laodiceae Ecclesiae scribe: Haec dicit: Amen, testis fidelis et verus. Amen vere, sive fideliter interpretatur: quod est amen, hoc est testis fidelis et verus. Qui est principium creaturae Dei. Non ideo se principium creaturae Dei dicit, quod ipse sit creatus, sed quod ab ipso omnia sint creata, ut puta architectus fecit domum: si interrogaverisquis fuerit principium domus, dicetur tibi: Artifex, qui eam prius mente concepit, et postea aedificavit; quia domus sibimet ipsi principium dare non potuit.

(Vers. 15.)

(Vers. 15.) Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus. Frigidus non erat; quia quamvis opera fidei non haberet, sola fide se justum existimabat: calidus non erat; quia charitas illi deerat. Utinam frigidus esses, aut calidus: id est, utinam aut charitate ferveres; aut te peccatorem, sicut es, aestimares; ut per timorem ignis aeterni et poenitentiam ad bona opera agenda impellereris.

(Vers. 16.)