The Lantern

Commentary on Revelation · Latin4

CCEL

(Vers. 14, 15.) Sed habeo adversum te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel; ita habes et tu tenentes doctrinam nicolaitarum. Legimus in libro Numeri quod Balac rex Moabitarum ad suggestionem Balaam posuerit speciosas mulieres in conspectu filiorum Israel diis suis sacrificantes, quarum pulchritudo non solum ad perpetrandam libidinem eos accendit; sed etiam ut de sacrificiis eorum comederent,perduxit (Num. XXV, 1) . Nicolaitae vero erant haeretici nuptias detestantes, docentesque fideles, ut quibuscumque vellent, miscerentur more bestiarum. Sicut ergo per doctrinam Balaam, filii Israel in fornicationis malum delapsi sunt, propter quod multi eorum perierunt, ita et nicolaitae quosdam ex fidelibus, qui apud Pergamum erant, sua prava doctrina in fornicationis malum dejecerunt, docentes eos ut nullo modo se vinculo conjugali irretirent: sed quibuscumque vellent, passim miscerentur. Quod autem dicit: Habeo adversum te pauca, significat paucos ex fidelibus ab haereticis esse deceptos.

(Vers. 16.)

(Vers. 16.) Similiter poenitentiam age. Hoc quod dicit, similiter, videtur mihi ad angelum Ephesi Ecclesiae respicere, cui dicitur: Poenitentiam age, eo quod charitatem tuam primam reliqueris. Quasi diceret: Sicut praecepi angelo Ephesi, ut poenitentiam ageret, eo quod charitatem primam reliquisset, similiter et tu poenitentiam age, eo quod a charitate deviaveris; ut aliquos tuorum per taciturnitatem amitteres. Si quominus, veniam tibi cito. Solet per adventum Domini mors intelligi; unicuique enim Dominus tunc venit, quando per mortem animam a corpore separat. Cito, id est, improvise, sicut de servo negligente Dominus in Evangelio loquitur: Veniet autem Dominus servi illius in die quo nescit, et hora qua ignorat; et dividet eum, partemque ejus cum hypocritis ponet (Matth. XXIV, 51) . Homo enim ex anima et corpore consistit: dividit Dominus hominem cum animam a corpore separat: partem ejus cum hypocritis ponit, quando animam, quae secunda pars est in homine, pro iniquitatibus suis cum impiis cruciandam tradit. In hoc quod dicit: Veniam tibi cito, talis mihi sensus esse videtur: Si poenitentiam non egeris, veniam tibi cito; ut te per mortem, quam praevidere negligis, dissolvam. Sequitur: Et pugnabo cum illis in gladio oris mei: id est, alium in loco tuo ponam, et ponam gladium verborum meorum in ore ejus, in quo dejiciat adversarios veritatis.

(Vers. 17.)

(Vers. 17.) Qui habet aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Ubicumque haec sententia ponitur, vel in Evangelio, vel in Apocalypsi, sciendum estmysticum esse, quod dicitur, et ad intelligendum difficile. Vincenti dabo manna absconditum (Exod. XVI, 14) . Legimus in veteri Testamento, quia populum Judaeorum per deserta gradientem Dominus manna paverit, usque dum venirent ad terram repromissionis. Per manna igitur sapientia, quae Christus est, intelligi potest: Ipse est enim panis vivus, qui de coelo descendit (Joan. VI, 41) . Hoc pane aluntur omnes electi, in deserto atque in itinere hujus saeculi positi, usque dum veniant ad terram repromissionis, id est, ad coelestem beatitudinem, quam repromisit Deus diligentibus se. Absconditum autem ideo dicitur, quia sapientia Dei superbis absconditur, et humilibus revelatur, sicut ipse dicit in Evangelio: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25) .

Et dabo illi calculum candidum. Per calculum, qui lapis parvus est, et a calculando sic vocatur, Evangelium possumus accipere. Quia sicut antiqui horum lapidum multitudinem magnam sibi congregabant ad partiendos et dividendos numeros; ita doctores Ecclesiae multa verba Evangelii in cordibus suis congregant, quorum cum obscuritates et spirituales intelligentias et utilitates auditoribus suis aperiunt, quasi numeros suos dividunt et partiuntur. Et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. Quod est hoc nomen Christi, quod in calculo Evangelii scriptum esse dicitur? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1) ; et iterum: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; et idem evangelista in alio loco dicit: Quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18) . Si Christus aequalem se faciebat Deo, cur dicit Arius minorem esse Filium Patre? Hoc ergo nomen quod in calculo scriptum est, nullus scit, nisi qui accipit; quia omnipotentiam, divinitatem, aequalitatem Filii cum Patre nullus scire praevalet, nisi cui doctrina Evangelii data fuerit. Sed est aliud quod nos movet; nam paulo superius dixit: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen tuum, quod nemo scit, nisi qui accipit. Si igitur solis illis qui diabolum vincunt, et manna, et calculus, et nominis Christi datur scientia; ergo impii qui diabolum non vincunt, sed ab eo vincuntur, quamvis baptisma, quamvis fidem Christi videantur suscepisse, ab hoc tamen munere alieni exsistunt. Sed dicit aliquis: Quomodo litteratus quisque, et in divinis scripturis eruditus, mysterium nominis Christi nescit; quamvis et saeculum diligat, et voluptuose vivat? Huic ego duorum hominum similitudinem mel multum possidentium opponam, ex quibus unus ex eo edere solitus erat, alter vero ab ejus esu, quadam necessitate cogente, omnibus modis abstinebat. Quis horum tibi videtur saporem mellis satius cognovisse? Utique respondebis mihi quia is, qui ejus dulcedine perfrui solituserat. Et tamen si interrogasses utrumque de melle, cujus esset saporis, uterque dulcissimum esse fateretur: sed diceret ille, quod audivit; iste, quod expertus erat: illius lingua loqueretur, quod fauces ignorabant, istius autem quod delectatio docuerat. Ille igitur qui mel non ad utendum, sed ad lucra exaggeranda possidebat, eos significat, qui ex scientia divinarum scripturarum gloriam temporalem plusquam aeternam capessunt: ille vero qui mel ad hoc possidebat, ut ejus dulcedine assidue frueretur, eos significat, qui mandata Dei non pro gloria temporali, sed pro amore Dei discere student; ut per eorum operationem ad gloriam aeternam pervenire mereantur. Illis mandata Dei, quamvis ea praedicent, dulcianon sunt; quia non dulcedinem coelestis patriae, sed dulcedinem terrenam, quae amaritudinem generat, diligunt: istis autem mandata Dei spes coelestis patriae dulcia facit, sicut dicit Psalmista: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 103) ! Illi ergo soli sciunt nomen Dei, qui custodiunt mandata Dei: qui vero saeculum diligunt, qui in quibusdam vitiis semetipsos dejiciunt, qui desideria carnis suae perficiunt, nesciunt nomen Dei; quia timorem et amorem ejus a mente sua abjiciunt. Aliter: Potest per calculum nomenque in eo scriptum beatitudo coelestis patriae designari;ut per calculum coelestis patria, per nomen vero in eo scriptum beatitudo coelestis patriae figuretur. Hoc ergo nomen nullus scit, nisi qui accipit calculum; quia quanta sit illa coelestis beatitudo nullus scire praevalet, nisi qui ad hanc pervenire meruerit, sicut dicit Esaias propheta: Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te (Esa. LXIV, 4) .

(Vers. 18, 19.)

(Vers. 18, 19.) Et angelo Thyatirae Ecclesiae scribe: Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos ut flammam ignis, et pedes ejus similes aurichalco. Quid ista significent, superius dictum est. Scio opera tua, et charitatem, et fidem, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus. Hic per omnia laudatur, sed sicut sequentia manifestant, sola taciturnitatisculpa in eo redarguitur.

(Vers. 20.)

(Vers. 20.) Sed habeo adversum te, quia permittis mulierem Jezabel, quae se dicit propheten, docere et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis. Haec mulier, quae Jezabel impiissimae comparatur, ideo se propheten mendaciter affirmabat, ut facilius sub religionis nomine falsam doctrinam in populum Dei introduceret: et sicut Jezabel cogebat populum Dei culturam Dei deserere, et idola venerari; ita et haec populum Dei a cultura Dei, id est, a fide recta, conabatur per pravam doctrinam separare. Fornicatur enim anima, quaecumque a Deo creatore suo recedit. Idolothytum vocat illud, quod idolis erat consecratum. Docebat enim haec mulier nihil nocere fidelibus, si comederent carnes, quaeidolis immolabantur.

(Vers. 21.)

(Vers. 21.) Et dedi illi tempus, ut poenitentiam ageret, et non vult poenitere a fornicationibus suis. Sicut et beatus Job de impio dicit: Dedit illi Deus locum poenitentiae, et ille abusus eo est in superbiam (Job. XXIV, 23) .

(Vers. 22, 23.)

(Vers. 22, 23.) Ecce mitto eam in lectum, et qui moechantur cum ea, in tribulatione maxima, nisi poenitentiam egerint, et filios ejus interficiam morte. Ecce mulieri, et filiis ejus poenitentiae locus nullus promittitur, eo quod poenitentiae tempus a Deo sibi indultum spreverint: iis autem qui moechabantur cum ea, adhuc locus poenitentiae repromittitur. Videntur ergo mihi ii, qui moechabantur cum ea, eos designare, qui pravis ejus assertionibus faventes, nec dum autemex toto in foveam malitiae ejus demersi fuerant: per filios autem ejus eos designari, qui jam ex toto ab ea decepti medicamentum correctionis nullo modo recipere volebant. Per lectum autem in quo mulier mittenda erat, infernus designatur, in quo sepultus est et dives, de quo dicit Dominus in Evangelio: Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno (Luc. XVI, 22) . Per tribulationem vero maximam, in qua ponendi erant, qui moechabantur cum ea, nisi poenitentiam agerent; et per mortem in qua filii ejus interficiendi erant, eadem inferni poena designatur. Et scient omnes Ecclesiae, quia ego sum scrutans renes et corda. Per renes qui infra corpus continentur, et ex quibus libido procedere dicitur, peccata abscondita: per corda autem cogitationes occultae designantur. Et est sensus: Et scient, videlicet in die judicii, quando et ipsa mulier, et omnes qui decepti sunt ab ea, damnabuntur; omnes Ecclesiae, id est, omnes qui christiano nomine censentur, non solum electi, sed etiam reprobi, quia ego sum scrutans renes et corda, id est, non solum peccata quae patent, verumetiam et quae latent: sed et ipsas cogitationes intueor, et in illa die dabo unicuique vestrum secundum opera vestra.

(Vers. 24.)

(Vers. 24.) Vobis autem dico caeteris, qui Thyatyrae estis, quicumque non habent doctrinam hanc, qui non cognoverunt altitudinem satanae, quemadmodum illi dicunt, non mittam super vos aliud pondus. Hoc quod dicit, videtur mihi non ad doctrinam mulieris tantum, sed ad falsos apostolos pertinere, qui docebant eos, qui ex gentibus crediderant, ut in Legem et circumcisionem verterentur. Et quia Judaei de Legis observantia superbiebant, et post Evangelium datum custodia Legis secundum litteram nihil est aliud quam servitus diaboli; possumus per altitudinem satanae, ipsam Legem, si carnaliter impletur, intelligere. Quod igitur dicit, tale est: Vobis dico caeteris, qui Thyatirae estis; videlicet qui in fide perstitistis: quicumque non habent doctrinam hanc, id est, qui non receperunt doctrinam illius pessimae mulieris: qui non cognoverunt altitudinem satanae, quemadmodum illi dicunt, id est qui Legem non susceperunt,quemadmodum falsi apostoli dicunt, ut eam carnaliter impleant: receperunt quidem eam, ut spiritualiter impleant; non receperunt autem eam, ut carnaliter custodiant (Act. XV, 1) . Verbi gratia: illi dicebant, quia nisi circumcidatis carnem praeputii vestri, non potestis salvi fieri: isti autem circumcisionem non carnaliter, sed spiritualiter intelligentes, circumcidebant a cordibus et a carne sua omnia vitia. Illi dicebant, ut servarent sabbatum, nihil in eo facientes operis: isti vero omne tempus vitae suae pro sabbato accipientes, ab omni opere servili, id est, a peccatis, in quantum poterant, abstinere curabant. Non mittam super vos aliud pondus, id est, qui in fide perstitistis, qui falsos apostolos non recepistis. Non mittam super vos aliud pondus, nisiquod ab apostolis praeceptum est vobis; ut abstineatis vos ab escis, quae idolis immolantur, et a suffocato, et sanguine, et fornicatione (Ibid. 29) .

(Vers. 25.)

(Vers. 25.) Verumtamen id quod habetis, tenete, donec veniam. Ac si diceret: Quia parvuli estis, et lac vobis opus est, non solidus cibus, fidem quam didicistis, tenete, donec veniam; ut per aspirationis meae gratiam ad altiora opera virtutum agenda vos provocem.

(Vers. 26, 27, 28.)

(Vers. 26, 27, 28.) Et qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo ei potestatem super gentes, et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur, sicut et ego accepi a Patre meo. Per finem in hoc loco mors intelligitur: qui ergo vicerit mundum et concupiscentias ejus, et perseveraverit usque in finem; dabitur ei potestas super gentes, et reget eas in virga ferrea. Sed et si per finem mors intelligitur, quomodo electi post mortem gentes dicuntur regere; cum in illa beata vita nullus sit, qui regatur in virga ferrea; ubi nihil distortum, nihilque pravum invenitur? Nisi forte eo sensu intelligamus, quo illud: Qui fecit, quae futura sunt. Omnia enim quae secundum dispositionem Dei fienda sunt, in praedestinatione ejus jam quasi facta exsistunt; quia non potest fieri ut immutetur aliquid ex omnibus, quae statuit Deus ut fiant. Similiter et sanctis, quos praescivit Deus futuros justos, et in bonisoperibus perseveraturos, ante ortum illorum hoc praestitit, ut habeant potestatem super gentes, et regant eas in virga ferrea, sicut ad Hieremiam loquitur dicens: Priusquam te formarem in utero, novi te: et antequam exires de vulva, sanctificavi te; et prophetam in gentibus dedi te (Jerem. V, 1) . In secundo psalmo scriptum est quia dixit Pater ad Filium: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga ferrea, tamquam vas figuli confringes eos (Psal. II, 8) . Dedit Pater Filio potestatem, ut regat gentes in virga ferrea: dedit et Filius potestatem apostolis et caeteris praedicatoribus, ut regant et ipsi gentes in virga ferrea, et tamquam vas figuli conterant eas. Per virgam igitur ferream Evangelium designatur,sicut et per virgam ligneam Lex. Nam virga lignea, qua utebatur Moyses, ipsam legem, quae ab eo data est praetendebat; ipsa namque virga, sicut in Exodo legimus (Exod. XVII, 6) , percussit bis silicem, et egressae sunt aquae largissimae, ita ut populus biberet et jumenta. Virga igitur est vetus Testamentum: bina percussio Legem et prophetas: petra autem Christum figurabat. Virga ergo bis silicem percussit, quando vetus Testamentum per legem et prophetas Christum ad redemptionem generis humani venturum esse praedixit. Et quia impossibile erat, ut ea quae per Legem et prophetas praedicebantur, non implerentur, sicut Dominus dicit in Evangelio: Facilius est coelum et terram transire, quam unum iota, aut unus apex praetereatur a Lege, qui non impleatur (Luc. XVI, 17) . Virga bis silicem percussit, quando vaticinia prophetarum atque Legis quodammodo compulerunt, ut homo fieri Deus dignaretur. Percussa est igitur petra, et egressae sunt aquae largissimae; quia Christus secundum hoc quod dictum erat, veniens, fluenta doctrinae coelestis, id est, Evangelium, de se produxit. Bibit populus et jumenta, id est, Judaei et gentes. Ipsa etiam virga in tabernaculo floruit, nucesque produxit (Num. XVII, 8) ; quia in tabernaculo Ecclesiae postea vetus Testamentum flores spiritalium sensuum protulit, ipsique flores fructus bonorum operum ediderunt. Hoctotum ideo diximus, ut demonstraremus per ligneam virgam designatam fuisse Legem.

Et quia austeriora sunt praecepta novi Testamenti quam veteris, non incongrue per virgam ferream Evangelium, per ligneam autem Lex figuratur. In illa dicitur: Comedetis, et saturabimini; bibetis, et inebriabimini; dormietis, et non erit qui exterreat (Lev. XXVI, 5, 6) ; et iterum: Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis (Ibid., 10) ; et multa alia quae ad delectationes carnales pertinent. Hic autem dicitur: Videte ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis ejus saeculi; et iterum: Arcta et angusta via est, quae ducit ad vitam (Luc. XXXIV, 21) ; et Paulus apostolus dicit: In omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia, in vigiliis, in jejuniis (II Cor. VI, 4) ; et alia innumerabilia, quae in novo Testamento de maceratione carnis inveniuntur. Nam et Dominus in Evangelio quam austeriora sint sua praecepta praeceptis Legis, manifestat cum dicit: Audistis quia dictum est antiquis: Non occides; qui autem occiderit, reus erit judicio: ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio: qui autem dixerit fratri suo, racha, reus erit concilio: qui autem dixerit, fatue, reus erit gehennae ignis (Matth. V, 21, 22) ; et iterum: Dictum est antiquis: Non moechaberis: ego autem dico vobis quia qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, statim moechatus est eam in corde suo (Ibid., 27, 28) ; et iterum: Dictum est antiquis: Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii; ego autem dico vobis: Quicumque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, moechatur; et qui dimissam duxerit, moechatur (Ibid., 31, 32) ; et iterum: Dictum est antiquis: Oculum pro oculo, dentem pro dente; ego autem dico vobis non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam, praebe illi et alteram: et qui voluerit tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium (Ibid., 38-40) ; et iterum: Dictum est antiquis: Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum; ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos; ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est (Ibid., 43-45) . Haec igitur verba Domini quae protulimus, aperte demonstrant per virgam ferreamEvangelium, per ligneam autem fragilem et mollem Legem figurari: per vasa autem figuli corda gentilium omnibus erroribus daemonum repleta designantur, quae a tactu virgae ferreae confracta sunt; quia veniente Evangelii gratia, omnis error gentilium destructus est, et quae erant antea vasa fictilia, facta sunt vasa ferrea, contra omnia tentamenta daemonum, et contra persecutiones hominum malorum fortissima.

Et dabo illi stellam matutinam: id est, meipsum dabo illi; ipse est enim stella matutina, de quo dicit Scriptura: Orietur stella ex Jacob, et exsurget homo de Israel, et percutiet duces Moab (Num. XXIV, 17) . Moab dicitur ex patre: et Dominus Judaeis dixit: Vos ex patre diabolo estis. Duces ergo Moab Dominus percussit, quando omnes fabricatores errorum exinanivit.

Caput III.

(Vers. 1.)

(Vers. 1.) Et angelo Sardis Ecclesiae scribe: Haec dicit, qui habet septem spiritus Dei, et septem stellas. Septem spiritus Dei septem sunt dona Spiritus sancti, quae in Dominum descendisse propheta Esaias ostendit dicens: Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis: et replebit eum spiritus timoris Domini (Esa. XI, 2) . De his septem spiritibus, quod Dominus dederit, in sequentibus dicemus: quid sint autem septem stellae, superius dictum est. Sequitur, Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. Nomen habebat quod viveret, id est, nomen christianum: sed mortuus erat; quia fidei opera, quae est charitas, non habebat.