The Lantern

Commentary on Revelation · Latin3

CCEL

(Vers. 20.) Mysterium septem stellarum quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea. Subauditur quid significent. Quid autem significent, subdendo manifestat: Septem, inquit, stellae angeli sunt septem Ecclesiarum, et septem candelabra aurea septem Ecclesiae sunt. Septem igitur angelos rectores septem Ecclesiarum debemus intelligere, eo quod angelus nuntius interpretatur: et qui verbum Dei populis annuntiant, non inconvenienter angeli, id est, nuntii vocantur. Et sicut per septem Ecclesias una Ecclesia catholica, ita et per septem rectores septem Ecclesiarum omnes rectores Ecclesiae catholicae designantur.

Caput II.

(Vers. 1.)

(Vers. 1.) Et angelo Ecclesiae Ephesi scribe: Haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum. Per dexteram Dei potestas Dei in hoc loco potest designari, per stellas sancti praedicatores. Sancti igitur praedicatores manu Dei tenentur; quia ab ipso gubernantur et reguntur, et ipsi sunt copulati, sicut ipse in Evangelio loquitur dicens: Sicut palmes non potest ferre fructum, nisi manserit in vite; sic et vos, nisi in me manseritis (Joan. XV, 4) . In medio vero septem candelabrorum aureorum Christus ambulat, sicut ipse dicit propheta: Inhabitabo inter illos, et inambulabo: et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus (Levit. XXVI, 12) .

(Vers. 2.)

(Vers. 2.) Scio opera tua. Ea videlicet quae operabaris prius, antequam refrigesceret in te charitas. Et laborem et patientiam tuam, id est, persecutiones, quas pro nomine meo patienter toleras. Et non potes sustinere malos (Matth. XIII) . Cum Scriptura divina nobis praecipiat, ut toleremus malos; cur hic laudatur, quod non potuerit sustinere malos? Sed de haereticis mihi dictum videtur; nam proximorum mala aliquando reprehendendo corrigere debemus, tempore videlicet opportuno: aliquando patienter tolerare; ut quos correctio non emendat, patientia ad emendationem provocet. Sunt namque nonnulli, qui reprehendere proximos nesciunt, nisi ira inflammati. Horum aliquis si non solum pro magna, verum etiam pro parva aliqua re contra proximum commotusfuerit, tamdiu iram in corde gestat, usque dum in actibus proximi aliquid videat, quod reprehendere possit: et tunc laetus efficitur, cum reprehensionis vindictam proximo intulerit. Quod si alicui viderit displicuisse, dicit se zelo Dei hoc fecisse. Ad te ergo loquor, qui talis es. Cur quaeris fallere eum, qui occulta cordium considerat? Si zelus Dei in te est, cur oculi tui per diversa vagantur more diabolico, desiderans malum potius videre, quam bonum, desiderans in proximo videre malum, quod reprehendas, non bonum, unde aedificeris? Sunt etiam multi, qui eos a quibus aliquam injuriam pertulerunt, etiam pro minimis delictis impatienter insectantur: eos vero quos diligunt, non solum non reprehendunt, quamvis graviter deliquerint; sed etiam tota virtutedefundunt. O infelix amicitia, quae illum quem diligit tacendo et defendendo diabolo tradit: illum vero cui iratus est, reprehendendo a diabolo abstrahit! Correctio ergo illa justa est, quae ex Dei zelo et amore fraterno descendit: quae non propter iram vindicandam, sed propter animam proximi salvandam profertur. Verum quia haec paucis diximus, ad ea quae coepimus, redeamus. Igitur hoc quod praesuli Ecclesiae Ephesi a Domino dicitur: Quia non potes sustinere malos, de haereticis debemus intelligere; omnis enim qui pastor est Ecclesiae, societatem haereticorum, quantum potest, vitare debet; ne per occasionem familiaritatis eorum corda simplicium veneno suae malitiae corrumpant. Sicut enim lupus quietus inter oves sine laceratione earumdem ovium versarinon potest; sic nec haereticus inter simplices. Sequitur: Et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt; et invenisti eos mendaces. Quidam prava docentes temporibus apostolorum, apostolos se esse dicebant; ut per reverentiam nominis facilius pravam doctrinam in cordibus audientium plantarent (II Cor. X, 12) . Hos et apostolus Paulus damnat: et Dominus in Evangelio cavendos insinuat, cum dicit: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII, 15) . Hos ergo iste falsos, eorumque doctrinam falsam esse comprobavit.

(Vers. 3, 4.)

(Vers. 3, 4.) Et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti: id est in hoc apparuit patientia tua, quia in laboribus, quos pro nomine meo sustinuisti, non defecisti. Sed habeo adversum te, quod charitatem tuam primam reliquisti. Multi sunt, qui in initio conversionis suae in servitio Dei ferventes existunt, sed processu temporis tepescunt: quod huic praesuli Ecclesiae Ephesi contigisse manifestum est.

(Vers. 5.)

(Vers. 5.) Memento ergo unde excideris. Unde excisus es? De charitate: si de charitate excisus es, de Deo excisus es; quia Deus charitas est. Et age poenitentiam (Joan. IV, 16) . Videlicet eo quod per torporem et ignaviam tuam a charitate disjunctus es. Et prima tua opera fac: sin autem veniam tibi cito, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris. Si per candelabrum Ecclesia Ephesi designatur, cur propter peccatum pastoris Ecclesia locum suum perdet, cum Scriptura dicat: Non morientur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis: sed unusquisque in peccato suo morietur (Jerem. XXXI, 30) ? Sed per locum videtur mihi merces, quae illi pro pastorali cura debebatur, designari, ut sit sensus: Nisi poenitentiam egeris pro eo quod charitatem tuam primam reliquisti, et ad prima opera non redieris; ut quod ore praedicas, opere impleas: mercedem, quae tibi pro pastorali cura debebatur, subtraham.

(Vers. 6.)

(Vers. 6.) Sed hoc habes (videlicet ut candelabrum non moveatur) quia odisti facta nicolaitarum, quae etego odi. Et est sensus: Pro eo quod odisti facta nicolaitarum, quae et ego odi; merces quae tibi pro pastorali cura debebatur, adhuc tibi manet. Nicolaitae vero erant haeretici, quos superius dixit non posse eum sustinere.

(Vers. 7.)

(Vers. 7.) Qui habet aures audiendi, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Quia cunctis aures habentibus dicit: Qui habet aures audiendi, audiat; aures proculdubio cordis requirit. Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei. Duo ligna fuerunt in medio paradisi, e quibus unum lignum vitae, alterum vero lignum scientiae boni et mali vocabatur. Quorum virtus talis erat, ut si quis ex ligno vitae comedisset, non moreretur in aeternum: si quis vero ex ligno scientiae boni et mali comederet (Gen. II, 27) ; quamvis esset immortalis, mortalis statim fieret. Paradisus igitur Ecclesiam significat: lignum vero vitae in medio paradisi Christus est in medio Ecclesiae suae. Lignum autem scientiae boni et mali, quod et ipsum in medio paradisi fuisse dicitur, diabolum significat, qui inter fideles discurrere non cessat; ut quoscumque potest, decipiat. Lignum igitur vitae ad electos, lignum vero scientiae boni et mali ad reprobos pertinet. Fructus ergo ligni vitae electi comedunt, ut in aeternum vivant; quia praecepta Evangelii custodiunt, ut in aeternum vivant cum Domino: fructus vero ligni scientiae boni et mali reprobicomedunt, et moriuntur; quia suggestionibus diaboli, omnibusque vitiis et voluptatibus pascuntur; unde aeternam damnationem sibi acquirunt. Et sicut mulieri delectabiliores fuerunt fructus ligni scientiae boni et mali, quam fructus ligni vitae; ita et reprobis delectabilior est gloria hujus saeculi, quam oculis corporis vident, quam gloria coelestis patriae, quae nonnisi oculis spiritualibus videtur. Sed oritur quaestio, cur lignum scientiae boni et mali dicatur, cum primo homini scientiam mali ministraverit: non scientiam boni. Quae mihi ita solvenda videtur: primus namque angelus, quando creatus est, scientiam boni habuit, non scientiam mali: scientiam vero mali per semetipsum invenit, ob quam causam de illa coelesti gloria dejectus est. Deligno ergo scientiae boni et mali primus homo comedit, quando illius suggestiones secutus est, qui scientiam boni et mali habebat; neque enim lignum scientiam mali docere potuit, sed diabolus qui praeceptum Dei homini transgredi suasit. Dicit ergo: Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei. Ille vincit, qui in bonis operibus usque ad finem vitae suae perseverat. Vincenti ergo Christus edere de ligno vitae dabit; quia praecepta sua usque ad finem vitae servantibus immortalitatis suae gloriam in coelesti beatitudine secum dabit; ut cum eo aeternaliter vivant, cujus praecepta in saeculo positi servare studuerunt. Quod autem patrem Deum suum vocat, ad humanitatem pertinet.

(Vers. 8, 9.)

(Vers. 8, 9.) Et angelo Smyrnae Ecclesiae scribe: Haec dicit primus et novissimus, qui fuit mortuus et vivit: Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam. Potest fieri, ut Smyrnaeorum Ecclesia eamdem persecutionem a contribulibus suis in rapina bonorum suorum pertulerit, quam et illa quae apud Hierosolymam erat. Ideoque tribulatio et paupertas ejus a Domino, quam pro ipso sustinuit, laudatur. Potest et per hoc voluntaria paupertas intelligi, de qua Dominus dicit in Evangelio: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3.)

Sed dives es: pauper videlicet rebus, dives virtutibus. Et blasphemaris ab iis, qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt: sed sunt synagoga satanae. Judaei confitentes interpretantur: Judaei qui Christum blasphemantesnegant, non Judaei, id est, confitentes; sed synagoga satanae non inconvenienter vocantur.

(Vers. 10, 11.)

(Vers. 10, 11.) Nihil horum timeas, quae passurus es. Praedicuntur ei adversa, ut venientia facilius tolerare posset. Ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini: id est, quosdam ex vobis diabolus, id est, ministri diaboli in carcerem missuri sunt; ut tentemini utrum in timore poenarum a fide recedere, an pro amore Christi mori deliberetis. Et habebitis tribulationem diebus decem. Tempus quo haec persecutio crudelius saevitura esset, demonstravit. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. Corona vitae gloriam sempiternam demonstrat.

Qui habet aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Qui vicerit, non laedetur a morte secunda. Quid sit mors secunda, in sequentibus dicemus.

(Vers. 12.)

(Vers. 12.) Et angelo Pergami Ecclesiae scribe: Haec dicit qui habet romphaeam utraque parte acutam. Per romphaeam judiciaria Domini potestas potest intelligi: quae utraque parte acuta dicitur, propter duo judicia, unum quod factum est per aquam, alterum quod fiet per ignem. Sed excludimur ab hoc intellectu, eo quod illud judicium jam peractum, atque per misericordiam Dei abolitum sit. Tunc namque judicii illius acumen deletum est, quando Deus dixit ad Noe. Per memetipsum juravi, quia non adjiciam ultra aquas diluvii super terram (Gen. VI, 17) . Videtur ergo mihi per romphaeam divinam scripturam debere intelligi, quae propter resecanda vitia acuta esse dicitur, et propter duo Testamenta utraque parte acuta demonstratur. Nam et vetus et novum Testamentum hoc nobis indesinenter admonent, ut vitia relinquamus et in bonis operibus nosmetipsos exerceamus; quatenus salutem animarum nostrarum invenire possimus.

(Vers. 13.)

(Vers. 13.) Scio ubi habitas, ubi sedes est satanae: id est, inter illos habitas, qui sessorem habent diabolum. Et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam: id est, quamvis ab eis, inter quos habitas, pro nomine meo assidue persecutiones perferas; tamen nomen meum tenes, et fidem meam non negasti. Et in diebus illis Antipas testis meus; qui occisus est apud eos, ubi satanas habitat. Et in diebus illis, id est, in diebus quibus persecutio apud vos amplius fervebat, Antipas testis meus, subauditur, exstitit, qui occisus est apud vos, ubi satanas habitat. Apud vos occisus est, et non a vobis: sed ab illis inter quos vos habitatis, in quibus habitat diabolus.

(Vers. 14, 15.)