The Lantern

Commentary on Revelation · Latin2

CCEL

(Vers. 10.)

(Vers. 10.) Fui autem in spiritu in Dominica die. In spiritu se fuisse dicit, quia tanta mysteria, quae sequuntur, non carnalibus, sed spiritalibus oculis videri poterant: Animalis enim homo non percipit ea, quae sunt spiritus Dei (I Cor. II, 14) . Dominica autem dies tempus Evangelii designat; de quo tempore Apostolus loquitur dicens: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2) . In quo tempore prophetae mysteria divina gentibus esse pandenda praedixerunt. Et audivi post me vocem tamquam tubae dicentis. Quasi post nos est, quod ignoramus.

Aliter: Vox Domini post nos est, quia nos quasiservi fugitivi sumu: Dominus autem post tergum nostrum clamat, ut nos revocet. Post se ergo Joannes vocem audivit; quia mysteria quae tunc ei revelata sunt, nondum perfecte cognoverat. Quae vox similis tubae dicitur fuisse; de hac tuba propheta loquitur dicens: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum (Esa. LVIII, 1) . Tuba ad pugnandum milites provocare solet, similiter et nos sermo Dei ad pugnandum contra diabolum atque vincendum incitare non desinit.

(Vers. 11.)

(Vers. 11.) Quod vides, scribe in libro, et mitte septem Ecclesiis, Ephesum et Smyrnam, Pergamum et Thyatiram, Sardis et Philadelphiam et Laodiceam. Per has septem Ecclesias una Ecclesia catholica, sicut interpretatio nominum docet, designatur. Ephesusnamque voluntas, sive consilium interpretatur; Smyrna canticum eorum; Pergamus divisio cornuum; Thyatira illuminata; Sardis principium pulchritudinis; Philadelphia salvans haereditatem Dei; Laodicea tribus amabilis Domino. Ephesus igitur, quae prima ponitur, initium conversionis uniuscujusque demonstrat; interpretatur namque voluntas, sive consilium. Quod enim melius consilium, quam voluntas bona, quae homini suadet abrenuntiare diabolo, et sequi Christum, relinquere vitia, et apprehendere virtutes? Et quia qui ad Deum converti volunt,necesse est ut Domini misericordiam implorent, ut perficere possint, quod desiderant; Smyrna huic supponitur, quae canticum eorum interpretatur. Ille enim bene cantat, qui misericordiam conditoris sui corde contrito, et humiliato spiritu deprecatur: de quo cantu Apostolus loquitur dicens: Cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino (Ephes. LIII, 15) . Et quia qui a Deo exaudiri vult, necesse est ut vitia derelinquat, et ad bona opera agenda, in quantum virtus suppetit semetipsum convertat; Pergamus in ordine sequitur, quae divisio cornuum interpretatur. Duo cornua in hoc loco malum et bonum significant. Cornua dividimus; quando inter bonum et malum discernentes, malum a nobis repellimus, et bonum amplectimur.amplectimur. Et quia quamdiu in peccatis jacemus,in tenebris sumus; cum autem mala a nobis rejicimus, et bona operari incipimus, quasi a tenebris ad lucem progredimur; non inconvenienter post Pergamum Thyatira sequitur, quae illuminata interpretatur. Et quia ex operatione mandatorum Dei pulchritudo animae accrescit, et quanto quis in operatione mandatorum Dei plus crescit, tanto ampliorem pulchritudinem animae suae confert; non incongrue post Thyatiram, Sardis sequitur, quae principium pulchritudinis interpretatur. Principium pulchritudinis ideo dicitur, quia sanctorum pulchritudo in hac vita inchoatur, et in aeterna beatitudine perficitur. Sequitur Philadelphia, quae salvans haereditatem Dei dicitur. Quid est autem haereditas Dei, nisi omnis multitudo electorum, sicut dicit Dominus ad prophetam: Haereditas autem mea Israel (Esai. XIX, 25) ? Et in quo salus electorum consistit, nisi in operatione mandatorum Dei (Luc. XIX, 10) ? Nam ille qui venit quaerere et salvare quod perierat, illis salutem animarum largitur, qui mandata ejus singuli secundum propriam virtutem custodiunt. Laodicea septima ponitur, quia tribus amabilis Domino interpretatur. Tribus autem amabilis Domino est omnis multitudo electorum, quae est Ecclesia, quae per abrenuntiationem vitiorum, et per virtutum operationem ad hoc pervenit, ut tribus amabilis Domino vocetur.

(Vers. 12.)

(Vers. 12.) Et conversus sum, ut viderem vocem, quae loquebatur mecum. Cur tamdiu aversus stetit? Cur non ad primum ictum sermonis aures ejus percutientis, ad eum conversus est, qui a tergo loquebatur? Sednobis exemplum dedit; nam ad Dominum qui secum loquebatur, non prius conversus est, quam nomina Ecclesiarum, ad quas scribere praecipiebatur, audiret. Et superius breviter diximus per interpretationes nominum septem Ecclesiarum viam demonstrari, quae ducit ad vitam. Quisquis igitur per hanc viam ire ad Deum desiderat, aut legendo, aut ab aliis audiendo, qualiter per hanc viam gradi debeat, investigare debet; quia stultus viator est, qui ad locum optatum ire desiderat, et viam nescit; si non prius discere studuerit, quae sit longitudo viae, quae asperitas, qui anfractus, quae paericula; ut cum iterscandere coeperit, pericula praecognita facilius transeat. Multos enim vidimus saeculum reliquisse, ut per contemplationis viam vitam aeternam acquirerent; sed quia nescierunt asperitatem viae, subito cecidisse. Sed potest fieri, ut contra haec testimonium vobis de divina Scriptura aliquis objiciat, quae dicit: Ne tardes converti ad Deum (Eccl. V, 8) . Ad haec ego respondeo, quia jam ad Deum convertor, cum viam quae ad eum ducit, investigare non desino. Et quid est, quod dicit: Et conversus sum, ut viderem vocem; cum vox non oculis, sed auribus percipiatur? Sed Joannes in spiritu positus, spiritalibus oculis ea quae sequuntur, videre promeruit. Neque opus erat ibi voces verborum perstrepere, ubi intus erat Deus, qui docebat. Aliter: ille competenterverba Dei audit qui quod audierit, oculis mentis intueri non desinit, ut ea opere impleat.

(Vers. 13.)

(Vers. 13.) Et conversus, vidi septem candelabra aurea, et in medio septem candelabrorum aureorum similem Filio hominis. Septem candelabra aurea septem Ecclesias designant, sicut ipse exposuit: et septem Ecclesiae unam Ecclesiam catholicam figurant. Quae candelabra aurea dicuntur, sive propter persecutiones quas sancti in saecula perferunt, sive propter sapientiam qua illuminantur. In quorum medio Christus stare visus est, sicut ipse dicit in Evangelio: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20) .

(Vers. 14, 15.)

(Vers. 14, 15.) Sequitur: Vestitum podere, et praecinctum ad mamillas zona aurea: caput vero ejus et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix: et oculi ejus tamquam flamma ignis: et pedes ejus similes aurichalco, sicut in camino ardenti: et vox ejus sicut vox aquarum multarum. Et habebat in dextera sua septem stellas: et de ore ejus gladius ex utraque parte acutus exibat: et facies ejus, sicut sol lucet in virtute sua. Si septem candelabra et septem stellas pro duobus ornamentis accipere volueris, decem ornamenta invenies, ex quibus Domini corpus decoratum fuisse visum est. Sed quid duo ornamenta, id est, septem candelabra, et septem stellae significarent, ipse per semetipsum exposuit: quid autem octo quae restant, significent, perscrutandum nobis est. Sanctam namque civitatem Dei, quae ex omnibus electis constat, quae ab initio usque ad finemtendit, si diligenter perspicias, in septem partes divisam invenies. Prima igitur pars ejus sunt electi, qui ab initio usque ad diluvium fuerunt: secunda patriarchae et caeteri justi usque ad Legem datam: tertia hi, qui sub Lege fuerunt: quarta prophetae: quinta apostoli, et qui ex Judaeis crediderunt: sexta vero pars est gentium multitudo, quae ad fidem venit: septima electi, qui in fine mundi nascituri sunt, et contra Antichristum pugnaturi. Per has igitur septem partes, quod Dominus dederit, dicendo redeamus: de octava, in sequentibus dicemus. Poderis igitur, quae est talaris tunica, justos qui ante diluviumfuerunt, designat. Quae cujus coloris fuerit, non dicitur; eo quod nullam aliam legem, nisi naturalem, habuerint. Naturalis autem lex est creatorem suum diligere, et quod sibi quis non vult fieri, alteri non facere. Hanc legem nullus, qui ratione suffultus est, ignorare permittitur. Per zonam autem patriarchae et caeteri justi, qui ante legem fuerunt, designantur. Quae aurea dicitur, quia multis tribulationibus, sicut aurum in fornace probati esse noscuntur: sicut Abraham, qui de igne Chaldaeorum erutus est: sicut Loth, quem Sodomitae afflixerunt: sicut Isaac, qui caecitatem pertulit: sicut Jacob, qui persecutione fratris atque soceri est afflictus: sicut Joseph, qui captivitatem et carcerem sustinuit: sicut Job, qui amissionem rerum, diramque passionem pertulit. Eodem modo et de caeteris, quos Scriptura noncommemorat, debemus intelligere. Quae zona mamillas constrinxisse legitur; per mamillas namque duo praecepta charitatis designantur, per quae sanctos patres Deo placuisse certum est.

Caput vero ejus et capilli erant candidi tamquam lana alba et tamquam nix. Per caput Lex, per capillos vero qui ex capite nascuntur, multitudines eorum designantur, qui per Legem salvi facti sunt. Qui capilli tamquam lana alba, et tamquam nix candidi esse dicuntur; quia videlicet ille populus a tenebris vitiorum per Legem est emundatus. Oculi autem ejus velut flamma ignis. Oculi cuncta quae circa se sunt, longe lateque perspiciunt: per oculos igitur prophetae designantur, qui ea quae ventura erant, longe antepraevidere meruerunt. Qui sicut flamma ignis esse dicuntur, quia Spiritu sancto illuminati mysteria coelestia contemplati sunt.

Et pedes ejus similes aurichalco, sicut in camino ardenti. Per pedes, apostoli designantur, et caeteri qui ex Judaeis crediderunt. De istis pedibus propheta loquitur dicens: Quam pulchri super montes pedes evangelizantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem, dicentis: Sion, regnabit Deus tuus (Esai. LII, 7) . Qui similes aurichalco dicuntur; aes namque in fornace quibusdam medicaminibus admixtis tamdiu conflatur, usque dum colorem auri accipiat, et dicitur aurichalcum. Per aes igitur, quod sonorum est, et quod in nigredinem cito vertitur, Judaei designantur, qui Legem quidem secundum litteram sonarevidebantur; sed velamine nigredinis mente obtecti, spiritalem intelligentiam, quae in ea latebat, intelligere nequiverunt. Aes igitur in aurichalcum est conversum, quando ex Judaeis apostoli sunt electi. Per fornacem autem sive mundus, in quo aliquantum Christus conversatus est, sive tribulationes quas sustinuit, possunt designari. In hac etiam fornace apostoli ei conjuncti sunt, sicut ipse dicit: Vos estis enim, qui permansistis mecum in tentationibus meis (Luc. XXII, 28) . In hac ergo fornace per doctrinam Evangelii splendorem auri accipere meruerunt. Et vox ejus, sicut vox aquarum multarum.Per vocem aquarum multarum multitudo gentium, quae ad fidem Christi cucurrit, designatur.

Et habebat in dextera sua stellas septem. Quid hoc significet, ipse in sequentibus exponit. Et de ore ejus gladius ex utraque parte acutus exibat. Per gladium electi qui in fine mundi nascituri sunt, atque contra Antichristum pugnaturi, designantur. Et quia maxima multitudo gentium culturam Christi derelinquens, Antichristum hominem impiissimum pro Deo adorabunt, non incongrue illi qui ad errores eorum concidendos progressuri sunt, per gladium designantur. Qui duo acumina habere visus est; quia ipsi doctores, duorum Testamentorum doctrinis eruditi, facile hostes devincent. Nam quod de ore Domini ipse gladius procedere visus est, illud significat, quod ipse dixit in Evangelio: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20) . In iis ergo septem ornamentis omnis electorum Ecclesia, quae a nobis in septem partes dividitur, comprehenditur. Sine iis ergo septem partibus non mihi videtur hunc librum quemquam ordinate posse intelligere: de octava autem quae restat, aliquid dicendum est.

Et facies ejus, sicut sol lucet, in virtute sua. Per faciem Ecclesia, sicut post resurrectionem futura est, designatur; et ideo per faciem, quia tunc Deum, sicut dicit Apostolus (I Cor. XIII, 12) , justi facie ad faciem videbunt. Quae sicut sol lucere visa est, quia sicut dicit Dominus: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 43) . Inveniuntur inScripturis quaedam his septem partibus convenientia, ut est illud quod in Josue legitur (Josue VI, 6 et seq.) , ubi praecepit Dominus, ut circumiret arca Dei civitatem Jericho per septem dies semel in die, sacerdotibus eam portantibus, tubisque canentibus, ac populis sequentibus. Jericho namque omne corpus reproborum, quod est civitas diaboli, designat: per filios vero Israel, electi designantur: per sacerdotes praedicatores: per tubas doctrina praedicationis: per populum vero qui eos sequebatur, omnes justi designantur, qui eorum doctrinam sequebantur, et actus imitabantur: per arcam autem quam ferebant, Christus intelligitur, qui a sanctis in cordibus eorum habitans portatur. De praedicatoribus autem qui post Christi adventum fuerunt, nulli dubium quod Christumnon solum lingua praedicando, verum etiam corde diligendo portaverunt. Illi autem qui adventum ejus praecesserunt, quomodo illum portaverunt? Portaverunt utique et illi; nam aliqui eorum eum verbis praedixerunt, aliqui factis praesignaverunt. Quaerendum vero nobis est quid circuitus iste, qui per septem dies factus est, designet. Loci namque quem circuimus, ingressum devitamus; nam cum per viam pergimus, si foveam aut limum profundum, aut aliquod periculum invenimus, circumeundo si possumus, ingressum ejus devitamus, ut periculum evadamus. Jericho namque circuimus, si iter vitae praesentis secundum voluntatem Dei perficimus; nam quamvis cum reprobis habitemus, Jericho circuimus, si ab eorum pravitatibusabstinemus. De hac circuitione mihi videtur dixisse Psalmista: Circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam jubilationis (Psal. XXVI, 6) . Circuivit namque, et postea immolavit; quia facta reproborum prius sprevit, ut hostia jubilationis ejus acceptabilis Deo fieret. Multi enim sunt, qui assidue laudant Deum: sed quia vitia a se repellere nolunt, eorum laudationis hostia non est acceptabilis Deo. Prima igitur circuitio ad eos justos, qui ante diluvium fuerunt, pertinet, qui filii Dei dicti sunt. Civitatem igitur Jericho tamdiu circuierunt, quamdiu a societate reproborum se sequestraverunt. Postquam igitur arca Dei, et populus Jericho civitatem circuierunt, ad castra redierunt; quia unusquisque justus circuitionis suae tempore expleto, post mortem ad societatem electorum,quae sunt castra sanctorum, ducitur. Secundae diei circuitus ad eos, qui post diluvium usque ad Moysen fuerunt, pertinet: qui et ipsi civitatem Jericho circuierunt; quia ab iniquitatibus reproborum se separaverunt. Nam et Abraham, quamvis inter Amorrhaeos habitaret, non solum vitia, sed etiam corporum societatem in tantum horruit, ut filio suo ex filiabus eorum nollet accipere uxorem. Et de Loth, qui apud Sodomitas habitabat, loquitur beatus Petrus (II Petr. II, 7) , qui auditu et visu justus erat, habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant. Eodem modo et caeteri. Tertius vero circuitus ad eos qui sub Lege fuerunt, pertinet: qui quanta sollicitudine a societate iniquorum se secernere deberent, ipsa Lex manifestat.Prophetae vero, ad quos quartus circuitus pertinet, in tantum peccata principum, hominumque impiorum spreverunt atque reprehenderunt; ut pro hoc quidam eorum lapidati, quidam secti, quidam vero in occisione gladii mortui sint. Apostoli vero, et hi qui ex Judaeis crediderunt, ad quos quintus circuitus pertinet, quanto studio se ab infidelium Judaeorum consilio atque operibus segregaverint, Lucas in Actibus apostolorum narrat. Gentes vero ad quas sextus circuitus pertinet, quanto ardore se a societate impiorum disjunxerint, martyres requisiti dicant. Septimus vero circuitus ad eos, qui temporibus antichristi futuri sunt, pertinet: sed et illi quomodo antichristi, ministrorumque ejus devitent perfidiam, hic liber manifestat. Septimo ergo diecircumeuntibus sacerdotibus cum arca Jericho, atque vociferantibus, muri Jericho ceciderunt, omnisque populus cum rege suo interfectus est; quia praedicantibus in fine mundi praedicatoribus veritatis, finemque mundi annuntiantibus, subito finis mundi adveniet, omnisque civitas diaboli destruetur, atque cum ipso capite suo diabolo perpetua morte damnabitur.

Legimus etiam in libro Judicum Samson fortissimum habuisse septem crines (Judic. XVI, 13) . Samson Christum significat: per capillos vero omnes electi designantur. Et sicut capilli adhaerent capiti, ita et omnes justi adhaerent Christo, qui caput est omnium electorum suorum: et sicut capilli Samson inseptem partes divisi sunt, ita et omnis electorum numerus in septem partes pro temporum qualitatibus dividi potest, sicut superius demonstravimus.

Sed et hoc quod in Salomone scriptum est: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem (Prov. IX, 1) ; potest huic nostro intellectui convenire. Sapientia namque aedificavit sibi domum, quando Dominus noster Jesus Christus ab initio mundi usque ad finem ejus ex numerositate electorum Ecclesiam sibi construxit et construet: excidit columnas septem, quando iis septem temporibus praedicatores, qui singulis temporibus convenirent, in Ecclesia sua statuit, qui et monitis salutaribus, et bonorum operum exemplis eam sustentarent.

Possumus et hoc quod idem Salomon in alio locoponit, dicens: Da partem septem, necnon et octo (Eccl. XI, 2) , huic nostrae expositioni coaptare. Primum igitur quaerendum nobis est, quid sit unde partes facere praecipimur. Est namque quoddam bonum, et ipsum est summum bonum, charitas videlicet, quae nisi partiatur, perfectum bonum non erit; partitur enim in dilectionem Dei, et dilectionem proximi: quae cum una sit, habet tamen duo brachia, quae circumquaque extendens, et Deum hominibus, et homines Deo conjungit. Sunt et duae vitae, una quae activa, altera quae contemplativa nuncupatur. Dilectio proximi ad activam, dilectio autem Dei proprie ad contemplativam pertinet. Possumus igitur per septem omnem electorum multitudinem, per octo vero Dominum nostrum Jesum Christum intelligere;eo quod octava die resurrexerit. Sancti itaque Dei partem amoris sui septem dant, cum in exercitiis vitae activae occupantur; videlicet cum curam proximo non solum carnalem, sed et spiritualem impendunt. Dant etiam partem octo, cum eos amor Dei ad contemplationem ejus iterum revocat. Aliter. Partem septem damus, cum sanctis Dei debitam venerationem exhibemus: partem octo damus, cum Deo creatori nostro debitum cultum impendimus.

(Vers. 17.)

(Vers. 17.) Sequitur: Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. Ecce Joannes, qui sibi stare videbatur, viso Domino, cecidit tamquam mortuus; quia unusquisque vir sanctus quantum se ad contemplandam divinitatem Dei altius erexerit, tanto apud se introrsus inferius cadit; quia in comparationeDei ejus magnitudo quam parva sit, facile perspicit. Unde et tamquam mortuus cecidit, quia in comparatione Dei se nihil esse perspexit. Ad pedes cecidit, quia incarnationis ejus mysterium, quod per pedes figuratur, se nullo modo comprehendere posse perspexit. Et posuit manum suam super me dicens: Noli timere. Sicut manus in corpore plurima habet officia, ita et manus Dei in divinis Scripturis plurimas significationes; Job namque flagellum Dei manum Dei vocat, cum dicit: Manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat (Job. XIII, 21) . Et iterum amicis dicit: Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei; quia manus Domini tetigit me (Job. XIX, 21) . Nam et Hieremiam manu sapientiaeDominus tetigit, sicut ipse dicit: Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit mihi: Ecce dedi verba mea in ore tuo, et reliqua (Jerem. I, 9) . Similiter et Daniel manu confortationis Dei tactus est, quando propter visionem angelicam in terra prostratus jacens, manum ad se missam vidit, quae eum confortavit, cui et dixit: Loquere, Domine, quoniam confortasti me (Dan. X, 10) . Hac ergo confortationis manu idem Joannes tactus est, quae eum ne se ultra modum dejiceret confortando erexit.

(Vers. 18.)

(Vers. 18.) Ego sum primus et novissimus. Si primus, cur dixit Arius Filium Dei initium habuisse? Si enim initium habuit, non ipse primus, sed ipse a quo initium sumpsit, fuit. Primus ergo et novissimus ipse est, quia sicuti finem non habebit, sic necinitium habuit. Et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum. Hoc manifestum est. Et habeo claves mortis et inferni. Qui clavem alicujus domus habet, quem vult, intromittit; et quem vult, ab ingressu domus repellit. Per clavem ergo potestas Filii Dei intelligitur. Claves igitur mortis et inferni ipse possidet; quia quos vult, a damnatione mortis perpetuae misericorditer liberat; et quos vult, in eodem damnationis periculo justo judicio remanere sinit.

(Vers. 19.)

(Vers. 19.) Scribe ergo quae vidisti, et quae sunt, et quae oportet fieri post haec. Hic demonstrat non se de praesentibus et futuris tantummodo: sed et de praeteritis prophetiam texuisse. Scribe ergo quae vidisti, id est, quae de praeteritis tibi ostensa sunt: quae sunt, et quae oportet fieri post haec, id est, praesentia et futura.

(Vers. 20.)