The Lantern

Commentary on Revelation · Latin1

CCEL

Expositio Super Septem Visiones Libri Apocalypsis.

Text from catholiclibrary.org (Migne Editors, Patrologiae Cursus Completus - public domain).

Table of Contents

De Prima Visione.

Beatum Joannem apostolum et evangelistam hunc librum Apocalypsin edidisse constat; quamvis exstiterint aliqui, qui non ab eo, sed ab alio dixerint fuisse compositum: sed ejus fuisse sequentia manifestant.

Caput I.

(Vers. 1.)

(Vers. 1.) Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus. Apocalypsis, revelatio vel manifestatio interpretatur. Quod revelationis donum et Pater Filio dedit, secundum quod homo erat, et ipse filius sibimetipsi, divinitas scilicet homini, quem assumpsit. Palam facere servis suis quae oportet fieri cito. Cum hic liber non solum futura, sed et praesentia et praeterita narret; cur hic sola futura Dominum nostrum Jesum Christum servis suis manifestare dixit?Quia videlicet praesentia visu, praeterita auditu facile cognoscuntur: futura autem, non nisi aut per doctrinam divinarum Scripturarum, aut per revelationem agnosci queunt. Et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni. In hoc loco talis mihi sensus esse videtur: Dominus Jesus Angelum suum misit, et per eumdem angelum servo suo Joanni manifestavit, quae oportet fieri cito.

(Vers. 2.)

(Vers. 2.) Qui testimonium perhibuit Verbo Dei. Hic locus aperte demonstrat non ab alio Joanne, sed ab illo qui Evangelium scripsit, hunc librum esse compositum. Qui et in coena supra pectus Domini (Joan. XIII, 25) , in quo erant omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3) , recubuit, de quo immensum fontem sapientiae haurire meruit.Perhibuit ergo testimonium Verbo Dei, quando dixit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1) . Sed et in hoc quod sequitur, quaestio oritur: Et testimonium Jesu Christi quaecumque vidit. Quomodo ergo testimonium perhibuit Jesu Christi, quaecumque vidit, cum ipse dicat in eodem Evangelio: Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc (Joan. XX, 30) ? Sed testimonium perhibuit Jesu Christo, quaecumque vidit, praedicando videlicet gentibus omnia quae a Christo didicerat, et miracula quae viderat narrando, ea tantummodo scribens quae posteris amplius profutura esse praeviderat.

(Vers. 3.)

(Vers. 3.) Beati qui legunt, et qui audiunt verba prophetiae hujus, et servant ea, quae in ea scripta sunt. Tres species beatitudinis posuit: sed duae nihil sunt, si tertia defuerit; nam nihil proficit eis qui legunt aut audiunt mandata Dei, si non servant ea, quae leguntvel audiunt. Multi namque sunt, qui mandata Dei aut audiunt aut legunt: sed nihil eos juvat, quia cum corpore praesentes sint, mente sunt absentes; aut enim in acquirendis rebus mens eorum dedita est, aut libidine exagitatur, aut proximum dijudicat, aut contra praelatum superbit, aut fingit se potentem futurum, aut caeteris vanissimis rebus distenditur. Potest talibus convenire, quod ait propheta: Aure audietis, et non intelligetis; et videntes videbitis, et non perspicietis (Esa. VI, 9) . Nonnulli vero sunt, qui divinas Scripturas legunt et audiunt; id est, mentem ad earum intelligentiam accommodant: sed ideo divinas Scripturas discunt, ut sapientes et egregii apud homines habeantur, et in saeculi prosperitatibus floreant, non ut vitam reprobam corrigant. Sedbeati non sunt, quia Scripturam divinam non pro amore Dei, sed pro amore saeculi didicerunt. De talibus dicit propheta: Sapientes ut faciant mala, bene autem facere nescierunt (Jerem. IV, 22) . Et Dominus in Evangelio in parabola seminantis loquitur, dicens: Quod autem in spinis cecidit, ii sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus et voluptatibus vitae euntes suffocantur, et non referunt fructum (Luc. VIII, 15) . Illi ergo soli beati sunt, qui ideo mandata Dei student discere, ut audiant, id est, in mente recondant: ideo in mente recondunt, ut opere impleant: ideo opere implent, ut aeternam beatitudinem assequantur. Tempus enim prope est. Tempus videlicet judicii; nam si tempus ab adventu Domini usque ad finem mundi ante oculos ponas, longum invenies: sed in comparationepriorum temporum, breve est.

(Vers. 4.)

(Vers. 4.) Joannes septem Ecclesiis, quae sunt in Asia. Gratia vobis et pax ab eo, qui est, qui erat, et qui venturus est. Per septem Ecclesias, una Ecclesia catholica designatur; propter septem videlicet dona Spiritus sancti, quibus illustrata in mundo refulget. Asia elata interpretatur; quia inter elatos hujus saeculi Christus multitudinem fidelium invenit, ex quibus Ecclesiam suam fabricavit. Et perpende quia totus hic liber in septenario numero consistit, sicut sunt septem Ecclesiae, ad quas haec scripta diriguntur, sicut sunt septem candelabra, septem stellae, septem lampades, septem cornua agni, septem oculi, septem sigilla, septem angeli tubis canentes, septem tonitrua, septem itidem angeli phialas habentes.Nam et draco qui diabolum, et bestia quae Antichristum designat, uterque septem capita habuisse visus est: similiter et bestia, super quam mulier meretrix sedisse visa est; et si diligenter advertas,totus hic liber in septem visiones distinctus est. Prima est, quae septem epistolas ad septem Ecclesias destinatas continet, et caetera quae ibi continentur: secunda est, in qua sedem in figura Ecclesiae in coelo positam vidit, et supra sedem Christum sedentem: in tertia Agnus librum et sigilla ejus aperuit: in quarta septem angeli sunt visi tubis canentes: in quinta septem iterum angeli visi sunt phialas habentes: in sexta resurrectio describitur: in septima gloria sanctorum in figura civitatis Hierusalem de coelo descendentis demonstratur.

(Vers. 5.)

(Vers. 5.) Gratia vobis et pax ab eo, qui erat, et qui est, et qui venturus est, et a septem spiritibus, qui in conspectu throni ejus sunt; et a Jesu Christo, qui est testis fidelis. Hic tota Trinitas demonstratur; per eum namquequi erat, et qui est, et qui venturus est, Pater designatur. Erat namque ante constitutionem mundi sine ullo initio; est modo post constitutionem mundi, regens omnia quae creavit et gubernans: venturus est post finem mundi cum Filio et Spiritu sancto; ut regnet cum sanctis suis in saecula saeculorum. Per septem autem spiritus sanctus Spiritus, eo quod sit septiformis, intelligitur. Et ab Jesu Christo, qui est testis fidelis. Ille veraciter testis fidelis dici potest, qui nescit mentiri: qui quod electis suis misericorditer repromisit sine dubio implebit: qui nec eum, qui calicem aquae frigidae egenti dederit, a mercede vacuum derelinquit (Matth. X, 42) : cujus verba ita fixa permanent, ut facilius sit coelum et terram in nihilum redigi, quam aliquid immutari ex omnibus, quaese facturum esse praedixit. Primogenitus mortuorum et princeps regum terrae. Quomodo Christus primogenitus mortuorum dicitur, cum ipse in fine temporum sit natus, adventumque ejus innumerabilis multitudo hominum praecesserit? Sed primogenitus pro primo ponitur, sicut primos in populo eos vocamus, qui non aetate, sed honore et dignitate caeteros antecellunt. Mortui autem ipsi sunt, de quibus Apostolus loquitur, dicens: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3) . Primogenitus ergo mortuorum Christus est, quia ipse est primus, et caput omnium electorum suorum. Princeps regum terrae. Rex a regendo dicitur: per reges ergo apostoli et caeteri sancti designantur, qui et semetipsos et alios regere noverunt: per terram autemEcclesia designatur. Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Ergo quia dilexit, lavit: et quid ista lavatio nobis contulit, sequentia manifestant.

(Vers. 6.)

(Vers. 6.) Et fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri. Regnum Dei Ecclesia Dei dicitur: regnum ergo Dei ex hominibus Christus Deus fecit, quando eos tales constituit, in quibus ipse cum Patre et Spiritu sancto inhabitare et regnare dignaretur. Nam qui designantur per regnum, ipsi et per sacerdotes: sacerdotes ergo Dei electi dicuntur; eo quod membra sintsummi Sacerdotis, de quo Psalmista loquitur, dicens: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4) . Possunt et aliter electi Dei sacerdotes Dei dici; eo quod semetipsos quotidie per compunctionem cordis et orationes, caeteraque bona opera offerant Deo, sicut dicit Psalmista: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L, 19) . Est et sacrificium laudis, quod quotidie offerre Deo sancta Ecclesia consuevit, de quo idem propheta loquitur dicens: Immola Deo sacrificium laudis (Psal. XLIX, 14) . Et iterum: Sacrificium laudis honorificabit me (Ibid. 23) .

(Vers. 7.)

(Vers. 7.) Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Veniet ad judicium cum nubibus, sicut dicit ipse in Evangelio: Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum potestate magna et majestate (Matth. XXIV, 30) . Sed quomodo eum omnis oculus videbit, cum Scriptura dicat: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei (Esa. XXVI, 10) . Videbunt eum impii ad sinistram in judicio constituti in ea forma, qua in mundo constitutus ab hominibus videri potuit; sed non in ea, qua Deus est: justi autem in ea claritate eum videbunt, qua modo in coelestibus positi eum vident, et visuri sunt post finem mundi in perpetuum. Sed et ipsi qui eum pupugerunt, velint, nolint, videre compellentur: impii videlicet Judaei, qui eum crucifixerunt; ut sciant quem irriserunt, sicut scriptum, est in Evangelio: Videbunt in quem transfixerunt (Joan. XIX, 37) .

Et plangent se super eum omnes tribus terrae. Per omnes tribus terrae soli reprobi intelliguntur. Plangeant autem se, cur praecepta Dei contempserunt,cur propter breve gaudium perpetuam tristitiam acquisierunt. Aliter: Ecce venit cum nubibus, possunt per nubes apostoli caeterique praedicatores intelligi. Venit autem cum nubibus, quando nomen ejus per sanctos praedicatores universis gentibus innotuit. Et videbit eum omnis oculus; quia omnes qui oculos habuerunt, eum viderunt, eos videlicet oculos de quibus dicit ipse apostolis: Beati oculi, qui vident, quae vos videtis (Luc. X, 23) . Habebant autem impii Judaei oculos, sed eos oculos non habebant, quibus Deus videtur. Et qui eum pupugerunt: id est qui eum persecuti sunt, et membra ejus, ad fidem illius maxima ex parte conversi sunt, ex quibus fuit apostolus Paulus. Et plangent se super eum omnes tribus terrae. Per omnes tribus terrae omnis multitudo gentium potest intelligi, quae ad Christum conversa est: quae quotidie in Ecclesia Dei posita plangit peccata sua, ut veniam a Deo consequi mereatur. Etiam atque amen, confirmatio sermonis est.

(Vers. 8.)

(Vers. 8.) Ego sum, Α et Ω Quid sit alpha et omega, sequentia manifestant: id est, principium et finis. Sicut ipse dixit Judaeis: Ego principium, qui et loquor vobis (Joan. VIII, 25) . Potest etiam Salvator noster principium ideo dici, eo quod ipse sit principium, idest, creator generis humani, et auctor salutis: finis autem, quia ipse est finis legis, finis mortis, omnisque praevaricationis. Qui est, et qui erat, et qui venturus est omnipotens. Est modo in mundo Ecclesiam suam regens, erat ante constitutionem mundi aeternaliter cum Patre permanens; venturus est ad judicium, ut judicet mundum in aequitate.

(Vers. 9.)

(Vers. 9.) Ego Joannes frater vester, et socius in tribulatione, et regno, et patientia in Jesu. Discipulos vocat fratres, quia uno Christi sanguine redempti, et una matre Ecclesia generati erant. Socium se eorum in persecutione etiam dicit, quia omnes Ecclesias Domitiani persecutio turbaverat: socium in regno, quia et se membrum Ecclesiae, sicut et ipsi erant, quos Deo acquisierat, fatebatur: socium se eorumetiam in patientia testatus est; quia et ipsi aequanimiter adversa tolerabant, sicut et ipse qui pro amore Christi in Pathmos insula relegatus tenebatur.