(Vers. 16.) Sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo. Aqua tepida si hausta fuecit, fastidium generat; ideoque facile rejicitur. In os vero Domini tunc ingredimur, quando per baptismum a vitiisomnibus emundati, membra ejus efficimur. Igitur si fidem quae per charitatem operatur, et quam in baptismate promisimus, a charitate tepescentes operari neglexerimus, ab ore Domini, veluti quoddam nocivum ac fastidiosum fetidumque rejicimur, sicut ipse dixit de se ipso discipulis suis: Ego sum vitis, et vos palmites; et Pater meus agricola est. Omnem palmitem non ferentem in me fructum, praecidet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructus plus afferat (Joan. XV, 2) .
(Vers. 17.)
(Vers. 17.) Quia dicis quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo. Dives et locupletatus recte dicitur qui omnibus virtutibus plenus, usque ad culmen perfectionis excrevit. Iste autem praesul Ecclesiae Laodiceae propter solam fidem omnibus virtutibus divitemse et locupletem aestimabat, et nihil se ad salutem aeternam acquirendam aliud egere, non recogitans illud quod dicit apostolus: quia fides sine operibus otiosa est (Jacob II, 26) .
Et nescis quia tu es miser et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus. Miserum eum dicimus, qui cum paupertate et nuditate etiam aliqua infirmitate premitur. Similiter et iste miser et miserabilis ideo dicitur, quod pauper erat virtutibus, mente caecus, operibus bonis nudus.
(Vers. 18.)
(Vers. 18.) Suadeo tibi emere a me aurum probatum, ignitum. Per aurum sapientia intelligitur, sicut scriptum est: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis (Prov. XXI, 20) . Quod probatum dicitur, quia probatos et perfectos reddit omnes, quos possidet.Ignitum vero ideo dicitur, quia eorum mentes in quibus habitat, in amorem Dei atque proximi accendit. Et quia vera sapientia ex divinis scripturis accrescit, Psalmista manifestat, cum dicit: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI, 7) . Eloquia Domini eloquia casta sunt; quia castas mentes a vitiis reddunt. Sed cum nihil purgari possit, nisi quod sordidum est, quaerendum nobis est, quomodo eloquia Domini purgari dicantur, in quibus nihil sordidum esse potest. Eloquia ergo Domini sicut argentumigne examinata esse dicuntur; quia mentes fidelium aliquando igne poenitentiae, aliquando igne charitatis ab omnibus sordibus vitiorum examinant. Quod autem ait: Probatum terrae, in Hebraeo habet: Separatum a terra. Quod etiam septuplum purgatum dicitur, propter septem purgationes quas divina Scriptura in se continet, septem videlicet virtutes, quibus omnia vitia purgantur: quemadmodum gulae vitium purgatur per abstinentiam, superbia per humilitatem, libido per pudicitiam; odium, avaritia, invidia, et multa alia, per charitatem. Similiter et caetera vitia habent hostes suos, a quibus aut vincuntur, aut vincunt. Et quia superius Dominus dicit, ut aurum, id est, sapientia, a se ematur; quaerendum nobis est, quo pretio sapientia ematur, cum Job dicat: Non dabitur aurum obrizum pro ea (Job. XXVIII, 15) ; nec aliud quid, quod inter homines pretiosius habetur. Sed quo pretio ematur, ipse beatus Job manifestat, cum dicit: Timor Domini ipsa est sapientia, et recedere a malo intelligentia (Ibid., 28) . Non quod ille, qui timet, perfectus sit in sapientia, cum apostolus dicat: Qui autem timet, non est perfectus in charitate (I Joan. IV, 18) : sed quod sapientiam jam possidere incipit, qui pro ea pretium dare inchoat. Pretium autem ejus est timor Domini, abrenuntiatio vitiorum, poenitentia, lacrymae, opera misericordiae. Et ideo non inconvenienter sequitur: Ut locuples fias. Quia sine hoc pretio ad locupletationem virtutum, quod est sapientia, nemo pervenire potest. Et vestimentis albis induaris. Vestimenta alba sunt opera bona. Et non appareat confusio nuditatis tuae. Confusio nuditatis illa est, de qua dicit Psalmista: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis peperit me mater mea (Psal. L, 7) . Hanc autem confusionem nuditatis bonis operibus operire debemus; nam quamvis iste episcopus fidem haberet, nudus tamen dicitur; eo quod ab operibus fidei vacaret. Et collyrio inunge oculos tuos, ut videas. Per collyrium, quod caliginem ab oculis detergit, lacrymasque educit, poenitentia atque compunctio cordis potest intelligi; ipsa est namque quae ab oculis mentis caliginem caecitatis detergit, atque ad videndum quae sit retributio justorum et poena peccatorum acuit.
(Vers. 19.)
(Vers. 19.) Ego quos amo, arguo et castigo. Sicut dicit Scriptura: Quem enim diligit, Dominus corripit: flagellat autem omnem filium, quem recipit (Hebr. XII, 6) .
(Vers. 20.)
(Vers. 20.) Aemulare ergo, et poenitentiam age: id est, aemulare bonos, et poenitentiam age; eo quod a bonis operibus usque modo torpueris. Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit januam, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum. Pulsat Dominus ad ostium nostrum, cum per scripturam divinam quotidie nos admonet, ut vitia relinquentes, ad bona opera agenda convertamur. Vocem ejus audimus, et januam aperimus;cum mandata ejus tota mentis intentione suscipimus. Ad nos vero ipse intrat, cum charitatem suam in cordibus nostris plantat. Coenat vero nobiscum, cum de nostris profectibus gaudet. Coenamus nos cum illo, cum de spe coelestis gloriae exsultamus.
(Vers. 21.)
(Vers. 21.) Qui vicerit, dabo ei potestatem sedere mecum in throno meo; sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. Vicit Christus diabolum, vincunt et sancti ejus: sed Christus per semetipsum, sancti vero ejus non per semetipsos, sed per ipsum. Dedit Pater Filio potestatem secundum quod homo est; ut sedeat in throno ejus: dedit et Filius potestatem sanctis suis, ut sedeant et ipsi in throno ejus. Sed Christus ad dexteram Patris sedet, sicutdicit Psalmista: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis (Psal. CIX, 1) ; quia aequalis est Patri: sancti autem non ad dexteram Filii sedere dicuntur, sed in sedibus suis, sicut dixit Dominus in Evangelio: Sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28) . Ipsi enim non naturaliter ut Christus, sed per adoptionem sunt filii; ideo diversas sedes sortiuntur secundum meritorum diversitatem. Praestet hoc nobis, de quo loquimur; ut in earum sedium distributione nos miseri partem habere mereamur, Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.
De Visione Secunda.
Ratio deposcit ut post septem epistolas, quas ad septem Ecclesias, quae unam catholicam designant, Joannes direxit, in quibus fideles instituuntur, qualiter ad virtutum celsitudinem conscendere debeant, ejusdem Ecclesiae status atque sublimitas manifestius describatur.
Caput IV.
(Vers. 1.)
(Vers. 1.) Post haec vidi ostium apertum in coelo. Per ostium, Christus intelligitur, qui dicit: Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X, 9) . Quod ostium apertum esse dicitur; quia omnibus ad se venire desiderantibus, quamvis multis sceleribus deprimantur, ostium misericordiae suae aperire non dedignatur, sicut ipse dicit in Evangelio: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis; et ego reficiam vos (Matth. XI, 28) .Per coelum autem Ecclesia designatur. Sed si omnis qui per ostium in ovile ovium, id est, in sanctam Ecclesiam introierit, salvabitur: reprobi, quorum innumerabiles intra sanctam Ecclesiam continentur, quo aditu introierunt? De hoc Dominum interrogemus; ait enim: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde; ille fur est et latro (Joan. X, 1) . Quicumque ergo hoc quod in baptismo promiserunt, observare nolunt, non per ostium in ovile ovium, sed aliunde ascenderunt. Et vox prima, quam audivi, tamquam tubae loquentis mecum, dicens. Vocem primam vetus Testamentum accipere possumus: sed melius mihi videtur, ut per vocem primam Joannem Baptistam intelligamus, de quo scriptum est: Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis; praeibis enim ante Dominum parare vias ejus ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum (Luc. I, 76) . Sed et ipse Joannes se vocem vocat, dicens: Ego vox clamantis in deserto, dirigite viam Domini, sicut dixit Esaias propheta (Joan. I, 23, ex Esa. XL, 3) . Et quia praedicatio ejus circumquaque percrebuit, vox praedicationis ejus tubae similis dicitur. Sed quid vox ista dicat, audiamus: Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri posthaec; id est, terrena desere, et ad coelestia animum erige. Aliter: Joannes evangelista personameorum in hoc loco gerit, qui per Joannem Baptistam in Christum crediderunt, et multi eo tempore exstiterunt, qui Joannem Christum aestimabant: Joannes vero sursum auditores suos mentes erigere suadebat, cum se non Christum esse dicebat, sed alterum qui post se venturus erat, dicens: Non sum ego Christus: veniet vero fortior me post me, cujus non sum dignus ut solvam corrigiam calceamenti. Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne (Joan. I, 27) ; et iterum: Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30) . Sed et discipulos suos conscendere sursum monebat, cum se deserendum, et Christum esse sequendum manifesta ratione perdocebat. Deinde sequitur: Et ostendam tibi, quae oportet fieri post haec; ac si diceret: Si sursum cor erexeris, idest, si Christum fide secutus fueris, ea quae doceo, et quae ventura sunt, etiam ipso docente, facile cognoscere poteris.
(Vers. 2.)
(Vers. 2.) Et statim fui in spiritu; id est, cum in Christum credere coepi, ex carnali spiritalis effectus sum. Et ecce sedes posita erat in coelo, et supra sedens. Per coelum, ut supra diximus, Ecclesia designatur: sedes vero posita in coelo, corda sanctorum in Ecclesia commorantium designat. Qui vero supra sedem visus est sedere, Deus est, qui in cordibus sanctorum suorum inhabitat atque sedet, sicut Apostolus dicit: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17) .
(Vers. 3.)
(Vers. 3.) Et qui sedebat, similis erat aspectui lapidis jaspidis, et sardii. Jaspis viridis coloris est, sardiusautem rubei: per viriditatem ergo jaspidis divinitas nostri Salvatoris: per ruborem autem sardii ejus humanitas designatur. Salvator igitur noster et viriditatem jaspidis in se continet; quia secundum divinitatem per omnia aequalis est Patri: et ruborem sardii; quia secundum humanitatem homo perfectus exsistit, sicut scriptum est: Perfectus Deus, perfectus homo, ex anima rationali et humana carne subsistens (Symbol. sub. Athanasii nomine) .
Et iris erat in circuitu sedis, similis visioni smaragdinae. In Genesi legimus, quia dixit Deus ad Noe: Arcum meum ponam in nubibus coeli, et recordabor foederis mei sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem (Gen. IX, 13) . Per arcum igitur, qui in signum clementiae Dei hominibus in terra consistentibus apparet, misericordia Dei non inconvenienter accipitur. Iris ergo, id est arcus, sedem Dei, id est, Ecclesiam circumdabat; quia ejus misericordia nos circumdando, protegit et gubernat, atque ab invisibilibus hostibus defendit: In ipso enim, sicut dicit apostolus, vivimus, movemur et sumus (Act. XVII, 28) . Qui arcus similitudinem smaragdi habuisse dictus est, qui nimiae atque gratissimae viriditatis est: jaspis vero, de quo superius diximus, viridis coloris est, sicut smaragdus. Sed ejus viriditas obtusa est: viriditas vero smaragdi perspicuaest, cujus pulchritudo oculos intuentium ad se mirandam pertrahit. Per viriditatem ergo jaspidis, sicut diximus, divinitas nostri Salvatoris accipitur; quae obscura, et quibusdam nebulis obtecta est; quia divinitatem Redemptoris nostri nulla mens, sicut est, comprehendere potest: et quanto altius se mens ad perscrutandum erexerit, tanto amplior caligo ei objicitur. Per viriditatem vero smaragdi, quae perspicua est, misericordia Domini recte designatur; misericordia namque Domini tam perspicua est, ut nullus homo sanam mentem possidens, hanc ignorare valeat. Quis enim immensam misericordiam Dei, quam erga humanum genus exhibuit, et exhibet quotidie, ignorare potest; quamvis verbis perfecte explicari non possit? Sed et hoc quod viriditas hujuslapidis hebetatos oculos, si inspicitur, ad videndum acuit, potest misericordiae Dei convenire; quando enim in peccatis jacemus, et scelera nostra nos deprimunt, hebetatos oculos mentis habemus. Cum vero consideramus misericordiam Dei, qualiter meretrices et latrones, omniumque scelerum generibus depressos, etiam et persecutores suos per poenitentiam ad salutem reduxit, ad spem veniae reformamur. Et quia jam in perditionis fovea detinebamur, misericordiam Domini intuentes, atque de ea praesumentes, ad eum quem offenderamus, confugimus, ut ejus misericordia a morte perpetua liberemur. Quam misericordiam Dei Psalmista intuens, nec eam verbis explicare valens, ipsum Deum misericordiam suam vocavit, dicens: Deus meus misericordia mea (Psal. CXLIII, 1, 2) .
(Vers. 4)
(Vers. 4) Et in circuitu sedis sedilia vigintiquatuor, et supra thronos vigintiquatuor seniores sedentes, circumamicti vestimentis albis, et in capitibus eorum coronae aureae. Vigintiquatuor seniores in hoc libro aliquando Patres veteris Testamenti, aliquando novi, aliquando simul utrosque significant; sed in hoc loco Patres veteris Testamenti designant, qui vigintiquatuor sedilibus sedisse dicuntur; quando enim sedemus, a labore quiescimus. Per sedilia igitur vigintiquatuor libri veteris Testamenti designantur. Supervigintiquatuor igitur thronos, vigintiquatuor seniores sedisse visi sunt; quia Patres veteris Testamenti a laboribus et curis hujus saeculi, in lectione et meditatione divinorum librorum quodammodo quiescebant. Sed quaerendum nobis est, cum sedes Ecclesiam significet, cur in circuitu sedis haec sedilia disposita esse dicantur. Nimirum quia quisquis paterfamilias domum suam tutam a latronibus et inimicis esse desiderat, hanc aut muro, aut sepe, aut pariete circumdat. Similiter Ecclesia et contra haereticos et contra paganos, qui fidem Christi in ea dejicere volunt, veteris Testamenti libris munitur; quia quando ea quae colit, longe ante adventum Christi fuisse praedicta probat, jacula inimicorum fidem Christi evertere cupientium, longe a se repellit. Qui senes circumamictivestimentis albis fuisse dicuntur, et in capitibus eorum coronae aureae: per alba vestimenta vitae puritas, per coronas autem aureas opera bona designantur.
(Vers. 5.)