The Lantern

Chronicle · Latin text of prefaces2

CCEL

Rursum, si a prima olympiade ad superiora tempora et usque ad captivitatem Troiae proveharis, invenies annos CDVI quos et nos in priore opusculo digessimus, et curiosissima Graecorum historia conscribit. Item apud Hebraeos a supra dicto Oziae anno et temporibus Esaiae prophetae, usque ad Samson et tertium annum Labdon Judicis, supputabis annos CDVI. Samson autem est, quem in corporis robore Herculi similem ferunt posteri Judaeorum, et mihi videntur non multum inter se distare tempore, si quidem ambo circa Troiae captivitatem fuerunt.

Post haec iterum ad priora convertere, et, cum CCC tibi et XXIX annos pes retro actus impleverit, Graecorum Cecropem Diphyem et Mosem invenies Hebraeorum. Nam a XLV Cecropis anno usque ad captivitatem Troiae, et ab LXXX aetatis Mosi anno, in quo populum Israhel de Aegypto eduxit, usque ad Labdon, et Samson Judices, computantur anni CCCXXIX.

Itaque sine ulla ambiguitate Moses et Cecrops, qui primus Atheniensium rex fuit, iisdem fuere temporibus.

Porro iste est Cecrops Diphyes indigena, sub quo primum in arce Oliva orta est, et Atheniensium urbs ex Minervae appellatione sortita nomen. Hic primus omnium, Jovem appellavit, simulacra reperit, aram statuit, victimas immolavit, nequaquam istius modi rebus in Graecia umquam visis.

Caetera quoque, quae apud Graecos mira jactantur, posteriora Cecropis annis deprehenduntur; si autem Cecropis, consequenter et Mosi, qui cum Cecrope fuit.

Post hunc enim scribitur diluvium sub Deucalione, incendium sub Phaetonte, Erichthonius Vulcani et terrae filius, Dardanus qui Dardaniam condidit: de quo Homerus:

Quem primum genuit caelesti Jupiter arce;

Liberae quoque raptus et Europae, sacra Cereris atque Isidis, delubrum in Eleusina, frumenta Triptolemi, regnum Trois;

Cuius dii natum Ganymedem, ad sidera raptum,

Vina Jovis magni voluerunt fundere mensis.

Quo tempore quoque Tantalus et Tityus fuerunt, et Apollo natus est. Nam Latona, Jovis conjux, per Titya fugit, Latonae autem et Jovis Apollo filius, post quos Cadmus Thebas venit,

Qui Semelem genuit, de qua pulcherrima proles,

Liber condignam partu tulit edita frugem.

Porro Liber et reliqui quos mox inferemus, post CC annum Cecropis fuerunt; Linus scilicet, et Zetus, et Amphion, Musaeus, Orpheus, Minos, Perseus, Aesculapius, gemini Castores, Hercules, cum quo Apollo servivit Admeto, post quos facta est Troianae urbis eversio: quam Homerus longo sequitur intervallol; Homerus autem Solone et Thalete Milesio, caeterisque, qui cum iis septem Sapientes appellati sunt, multo prior reperitur.

Deinde Pythagoras exstitit, qui se non sapientem, ut priores, sed philosophum, id est, amatorem sapientiae, dici voluit; quem secutus Socrates, Platonem erudivit: a quo famosa in partes philosophia divisa est. horum singulos juxta ordinem sequentis historiae suis locis inseremus.

Igitur Moses cunctos quos supra memoravimus, antecedit: quia aetate Cecropis fuisse monstratus est.

Ab LXXX autem anno Mosi, et egressu Israhelis ex Aegypto, rursum ad superiora conversus, usque ad primum annum Abrahae, reperies annos DV, quos similiter a XLV anno Cecropis usque ad Ninum et Semiramin Assyriorum principes supputabis. Primus quippe omni Asiae, exceptis Indis, Ninus Beli filius regnavit. Itaque manifestum est, Abraham Nini aetate generatum, juxta eum tamen numerum, quem contractiorem editione Vulgata sermo praebet Hebraeus.

Verum incuriositate ne cesses: et cum divinam Scripturam diligenter evolveris, a nativitate Abrahae usque ad totius orbis diluvium, invenies retrorsum annos CMXLII, item a diluvio usque ad Adam, MMCCXLII, in quibus nulla penitus Graeca, nec Barbara, et, ut loquar in commune, gentilis invenitur historia.

Quam ob rem praesens opusculum ab Abraham et Nino usque ad nostram aetatem inferiora tempora persequetur; et statim in principio sui Hebraeorum Abraham, Assyriorum Ninum et Semiramim proponet, quia neque Athenarum adhuc urbs, neque Argivorum regnum nomen acceperat, solis Sicyoniis in Graecia florentibus: apud quos temporibus Abrahae et Nini Europem secundum regnasse ferunt. quod cur etiam nos putemus, ex sequentibus demonstrabitur.

Si enim diligenter enumeres ab ultima aetate Nini, usque ad Troiae captivitatem, invenies annos DCCCXXXIV: item in Sicyone a XXII anno regis Europis, usque ad supradictum tempus, eosdem annos invenies DCCCXXXIV: item apud Aegyptios ab aetate Nini et Semiramidis, quo tempore sextadecima iam dynastia Thebaei Aegyptis imperabant, usque ad vicesimam dynastiam, et regem Aegypti Thuorin, qui ab Homero Polybus vocatur, sub quo etiam Troia capta est, colliguntur etiam supra dicti anni DCCCXXXIV: igitur consequenter uno eodemque tempore in libelli fronte ponimus Abraham, Ninum, Semiramin, Europem, Aegyptiorum Thebaeos: et haec quidem ita se habere, ut praefati sumus, posterior textus ostendet.

Nunc illud in cura est, ut etiam Hebraeorum annos in quatuor tempora dividamus;

ab Abraham usque ad Mosen;

a Mose usque ad primam aedificationem templi;

a prima aedificatione templi usque ad secundam instaurationem eius;

ab instauratione eius usque ad adventum Christi Domini.