Sancti Hieronymi Chronicon. Hieronymi Praefatio; Eusebii praefatio
Eusebius Hieronymus Vincentio et Gallieno suis salutem.
Vetus iste disertorum mos fuit, ut exercendi ingenii causa Graecos libros Latino sermone absolverent, et, quod plus in se difficultatis habet, poemata illustrium virorum, addita metri necessitate, transferrent. unde et noster Tullius Platonis integros libros ad verbum interpretatus est: et cum Aratum jam Romanum hexametris versibus edidisset, in Xenophontis Oeconomico lusit . in quo opere ita saepe aureum illud flumen eloquentiae scabris quibusdam et turbulentis obicibus retardatur, ut qui interpretata nesciunt, a Cicerone dicta non credant.
difficile est enim, alienas lineas insequentem non alicubi excidere; arduum, ut quae in alia lingua bene dicta sunt, eundem decorem in translatione conservent. Significatum est aliquid unius verbi proprietate: non habeo meum quod id efferam, et dum quaero implere sententiam, longo ambitu vix brevis viae spatia consumo. Accedunt hyperbatorum anfractus,dissimilitudines casuum, varietates figurarum; ipsum postremo suum, et, ut ita dicam, vernaculum linguae genus. Si ad verbum interpretor, absurde resonat; si ob necessitatem aliquid in ordine, [vel] in sermone mutavero, ab interpretis videbor officio recessisse.
Itaque, mi Vincenti charissime, et tu Galliene, pars animae meae, obsecro, ut quicquid hoc tumultuarii operis est, amicorum, non judicum animo relegatis: praesertim cum et notario, ut scitis, volocissime dictaverim, et difficultatem rei etiam divinorum voluminum instrumenta testentur, quae a LXX Interpretibus edita, non eumdem saporem in Graeco sermone custodiunt. Quam ob rem Aquila et Symmachus et Theodotion incitati, diversum paene opus in eodem opere prodiderunt: alio nitente verbum de verbo exprimere, alio sensum potius sequi, tertio non multum a veteribus discrepante. Quinta autem et sexta et septima editio , licet quibus censeantur auctoribus, ignoretur: tamen itaprobabilem sui diversitatem tenent, ut auctoritatem sine nominibus meruerint.
Inde adeo venit, ut sacrae litterae minus comptae, et dure sonantes videantur, quod diserti homines interpretatas eas de Hebraeo nescientes, dum superficiem, non medullam inspiciunt, ante quasi vestem orationis sordidam perhorrescant, quam pulchrum intrinsecus rerum corpus inveniant.
Denique quid Psalterio canorius, quod in morem nostri Flacci , et Graeci Pindari, nunc iambo currit, nunc alcaico personat, nunc Sapphico tumet, nunc semipede ingreditur? Quid Deuteronomii et Isaiae Cantico pulchrius? quid Salomone gravius? quid perfectius Job? Quae omnia hexametris et pentametris versibus, ut Josephus et Origenes scribunt, apud suos composita decurrunt. Haec cum Graeca legimus, aliud quiddam sonant; cum Latine, penitus non [co]haerent.
Quod si cui non videtur linguae gratiam interpretatione mutari, Homerum ad verbum exponat Latinum, -- plus aliquid dicam -- eumdem in sua lingua prosae verbis interpretetur, videbit ordinem ridiculum et poetam eloquentissimum vix loquentem.
Quorsum ista? Videlicet ut non vobis mirum videatur, si alicubi offendimus, si tarda oratio aut consonantibus asperatur, aut vocalibus hiulca vel divisa sit, aut rerum ipsarum brevitate constringitur, cum eruditissimi homines in eodem opere sudaverint: et ad communem difficultatem, quam in omni interpretatione causati sumus, hoc nobis proprium accedat, quod historia multiplex est, habens barbara nomina, res incognitas Latinis, numeros inexplicabiles, virgulas rebus pariter ac numeris intertextas, ut paene difficilius sit legendi ordinem discere, quam ad lectionis notitiam pervenire.
[ Ut autem manifesto cognoscatur indicio, ad quem numerum historia quaeque pertineat, has distinctiones positas lector advertat, ut, si ad primum numerum regni primitus enotati historia referenda est, primam litteram in explanatione historiae contempletur: et, si quidem eam ex minio viderit, illi tempori applicandam, vel anno sciat, quem suggesserit numerus similiter id est minio figuratus: si vero numerum non puro minio, sed mixto nigro notatum esse perviderit, secundae lineae numero debetur historia: si autem tertio numerorum ordini applicandum est, quod fuerit ascriptum, medium puro minio numerum, et partem reliquam ex solo nigro expressam conspicabitur. quarta numeri linea nihil habebit ex minio, sed indicio erit, quod ipsi historia debeatur, cum minio facta littera in principio enodatione historiae, quae etiam superioribus signis subdenda est, nihilominus apparebit, nullo superius memoratorum signorum in numeris respondere:. sin vero non minio, sed mixtim nigro rubroque littera fuerit expressa, refulgens ex rubro numerus in quintam numerorum lineam poterit adverti; et ita sexta linea numeri et secunda, septima ut tertia designabitur, octava quoque ut quarta apparenti littera bicolori: cum vero nec in numeris, nec in explanatione historiae ullum illorum, quae praediximus, signorum fuerit, nona linea quod annotatum fuerit, vindicavit: non tamen omnes hi modi requirendi sunt necessaria, cum minor est numerus linearum]
Unde praemonendum puto ut, prout quaeque scripta sunt, etiam colorum diversitates serventur, ne quis irrationabili aestimet voluptate oculis tantum rem esse quaesitam et, dum scribendi taedium fugit, labyrinthum erroris intexat. Id enim elucubratum est, ut regnorum tramites, qui per vicinitatem nimiam paene mixti erant, distinctione minii separarentur, et eumdem coloris locum quem prior membrana signaverat, etiam posterior servaret.
Nec ignoro multos fore, qui solita libidine omnibus detrahendi, huic volumini genuinum infigant, quod vitare non potest, nisi qui omnino nil scribit: calumniabuntur tempora,convertent ordinem, res arguent, syllabas eventilabunt, et, quod accidere plerumque solet, negligentiam librariorum ad auctores referent.
Quos cum possem meo jure repercutere, ut si displicet, non legant, malo breviter placatos dimittere, ut et Graecorum fidem, suo auctori assignent, et quae nova inseruimus, de aliis probatissimis viris libata cognoscant. Sciendum etenim est, me et interpretis et scriptoris ex parte officio usum, quia et Graeca fidelissime expressi, et nonnulla quae mihi intermissa videbantur, adjeci in Romana maxime historia, quam Eusebius, huius conditor libri, non tam ignorasse, ut erudit[issim]us, sed ut Graece scribens, parum suis necessariam perstrinxisse, mihi videtur.
Itaque a Nino et ab Abraham usque ad Troiae captivitatem pura Graeca translatio est: a Troia usque ad vicesimum Constantini annum nunc addita, nunc mixta sunt plurima, quae de Tranquillo , et caeteris illustribus historicis curiosissime excerpsi[mus]: a Constantini autem supra dicto anno usque ad consulatum Augustorum Valentis VI et Valentiniani iterum, totum meum est.
Quo fine contentus, reliquum tempus Gratiani et Theodosii latioris historiae stylo reservavi;non quo de viventibus timuerim libera et vere scribere -- timor enim Dei hominum timorem expellit -- sed quoniam, debacchantibus adhuc in terra nostra Barbaris, incerta sunt omnia.
Eusebii interpretata praefatio.
Mosen gentis Hebraeae, qui primus omnium prophetarum ante adventum Domini Salvatoris divinas leges sacris litteris explicavit, Inachi fuisse temporibus, eruditissimi viri tradiderunt: ex nostris, Clemens, et Africanus, et Tatianus; ex Judaeis, Josephus, et Justus, veteris historiae monumenta replicantes. Porro Inachus quingentis annis Troianum bellum antecedit: ex ethnicis vero, impius ille Porphyrius in quarto operis sui libro, quod adversum nos casso labore contexuit, post Mosen Semiramim fuisse affirmat, quae apud Assyrios CL ante Inachum regnavit annos. Itaque juxta eum DCCC paene et L annis Troiano bello Moses senior reperitur.
Cum haec ita se habeant, necessarium duxi veritatem diligentius persequi, et ob id in priori libello quasi quandam materiam futuro operi omnium mihi regum tempora praenotavi, Chaldaeorum, Assyriorum, Medorum, Persarum, Lydorum, Hebraeorum, Aegyptiorum, Atheniensium, Argivorum, Sicyoniorum, Lacedaemoniorum, Corinthiorum, Thessalorum, Macedonum, Latinorum, qui postea Romani nuncupati sunt.
In praesenti autem, stylo eadem tempora contra se invicem ponens, et singularum gentium annos dinumerans, ut quid cuique coaetaneum fuit, ita curioso ordine coaptavi. Neque me fugit, in Hebraeis codicibus dissonantes aetatum annos inveniri, plusque vel minus, prout interpretibus visum est, lectitari: sequendumque illud potius, quod exemplariorum multitudo in fidem traxit.
Verum utcumque quis volet, computet: reperiet Inachi temporibus, quem primum Argis regnasse aiunt, patriarcham Hebraeorum fuisse Israelem, a quo duodecim Judaeorum tribus Israelis vocabulum sortitae sunt. Semiramin autem et Abraham contemporales fuisse, manifestum est: nam Moses, licet junior supra dictis sit, omnibus tamen, quos Graeci antiquissimos putant, senior deprehenditur, Homero scilicet et Hesiodo, Troianoque bello, ac multo superius, Hercule, Musaeo, Lino, Chirone, Orpheo, Castore, Polluce, Aesculapio, Libero, Mercurio, Apolline, et caeteris diis gentium, sacrisque, vel vatibus, ipsius quoque Jovis gestis, quem Graecia in arce divinitatis collocavit. Hos, inquam, omnes quos enumeravimus, etiam post Cecropem Diphyem primum Atticae regem fuisse convincimus.
Cecropem autem praesens historia Mosi coaetaneum ostendit, et antecedere Troianum bellum annis CCC [/CCCLXXV]. Quod, ne cui dubium videatur, sequens ratio sic probabit: .
quadragesimo secundo anno imperii Augusti CHRISTUS natus [est]; quintodecimo Tiberii anno praedicare orsus est. Si quis igitur, retrorsum annorum supputans numerum, alterum Darii regis Persarum quaerat annum, sub quo templum Jerosolymorum, quod a Babyloniis destructum fuerat, instauratum est, reperiet a Tiberio usque ad Darium annos DXLVIII.
Darii quippe secundus annus LXV olympiadis anno primo fuit, et Tiberii XV in CCI olympiadem incurrit. Fiunt ergo inter Darium et Tiberium olympiades CXXXVII, anni DXLVIII, quadriennio in una olympiade supputato.
Deinde secundo Darii anno LXX desolationis templi annus expletur, a quo usque ad primam olympiadem retrorsum numerantur olympiades LXIV, anni CCLVI; qui similiter supputantur a supradicto desolationis templi anno usque ad L annum Oziae regis Judaeorum, sub quo Isaias et Osee fuerunt.
Itaque prima olympias in Isaiae, et reliquorum incurrit aetatem, qui cum eo prophetaverunt.