The Lantern

Chronicle · Latin text of pages 188-33275

CCEL

Romanorum XII, HADRIANUS, regnavit annis XXI

c Terraemotus Antiochiam pene totam subruit civitatem.

1 b Hadrianus Italicae in Hispania natus, consobrinae Trajani filius fuit. * 117

2130 17 d Judaei, qui in Libya erant, adversum cohabitatores suos alienigenas dimicant. Similiter in Aegypto, et in Alexandria, apud Cyrenem quoque, et Thebaidem magna seditione contendunt; verum gentilium pars superat in Alexandria. 114

c Hadrianus Alexandriam a Romanis subversam publicis instauravit expensis.

d Hadrianus Trajani invidens gloriae, de Assyria, Mesopotamia, Armenia, quas ille provincias fecerat, revocavit exercitus. *

18 e Judaeis Mesopotamiae rebellantibus praecepit imperator Trajanus Lysiae Quieto, ut eos provincia exterminaret: adversus quos Quietus aciem instruens infinita millia eorum interfecit, et ob hoc procurator Judaeae ab imperatore decernitur. 115 e Hadrianus Judaeos capit secundo contra Romanos rebellantes.

2 f Senatus Trajanum in deos refert. 118

g Hadrianus eruditissimus fuit in utraque lingua, sed in puerorum amore parum continens fuit. *

19 f Salaminam urbem Cypri, interfectis in ea gentilibus, subvertere Judaei. h Hadrianus reliqua tributorum urbibus relaxavit, chartis publice incensis: plurimos etiam ipsis tributis liberos praestitit.

(1) I.e. within the pomerium.

[280/281]

Romanorum AD Romanorum AD

3 a Plutarchus Cheronaeus, et Sextus 1 , et Agathobolus, et Oenomaus 2 philosophi insignes habentur. 119 ad eversionem, quam ab Hadriano perpessa est Jerusalem, ex circumcisione episcopi praefuerunt.

b Romanae Ecclesiae episcopatum VI tenet SIXTUS, annis X. CCXXVI Olympias

9 a Hadrianus sacris Eleusinae initiatus, multa Atheniensibus dona largitus est. 125

c Alexandrinae Ecclesiae V constituitur episcopus Justus, annis XI.

b Quadratus discipulus apostolorum, et Aristides Atheniensis noster philosophus, libros pro Christiana religione Hadriano dedere compositos. Et Serenus Granius legatus, vir apprime nobilis, litteras ad imperatorem mittit, iniquum esse dicens, clamoribus vulgi innocentium hominum sanguinem concedi, et ullo crimine, nominis tantum et sectae reos fieri. Quibus commotus Hadrianus Minutio Fundano proconsuli Asiae scripsit, sine objectu criminum Christianos non condemnandos. Cujus epistolae usque ad nostram memoriam durat exemplum.

4 d Bellum contra Sauromatas gestum. 120

e Terraemotu facto Nicomedia ruit, et Nicaenae urbis plurima eversa sunt: ad quarum instaurationem Hadrianus de publico est largitus impensas.

10 126

CCXXV Olympias

5 f Euphrates Stoicus philosophus moritur. 121

g Hadrianus in Libyam, quae a Judaeis vastata fuerat, Colonias deducit. 11 127

6 h Hadrianus Atheniensibus leges petentibus 3 , ex Draconis et Solonis, reliquorumque libris jura composuit 4 . 122