The Lantern

Chronicle · Latin text of pages 188-33274

CCEL

Romanorum X, NERVA, regnavit anno uno, mensibus IV.

[276/277]

Romanorum AD Romanorum AD

Papias Hieropolitanus episcopus et Polycarpus Smyrnaeus, et Ignatius Antiochenus. post quem tertius episcopus constituitur Eron. (*)

a Plinius Secundus, cum quamdam provinciam regeret, et in magistratu suo plurimos Christianorum interfecisset, multitudine eorum perterritus, quaesivit a Trajano, quid facto opus esset, nuntians ei, Praeter obstinationem non sacrificandi, et antelucanos coetus ad canendum cuidam Christo ut Deo, nihil apud eos reperiri. Praeterea ad confoederandam disciplinam, vetari ab his homicidia, furta, adulteria, latrocinia, et his similia. Ad quae commotus Trajanus rescribit: "Hoc genus quidem inquirendum non esse, oblatos vero puniri oportere." Tertullianus refert in Apologetico.

CCXX Olympias

4 a Trajanus de Dacis et Scythis triumphat. 101

5 b Trajanus, victo rege Decebalo, Daciam fecit provinciam: Iberos, Sauromatas, Orsoenos, Arabes, Bosphoranos, Colchos in fidem accepit: Seleuciam, Ctesiphontem, Babylonem occupavit, et tenuit: in mari Rubro classem instituit, ut per eam Indiae fines vastaret. * 102

6 103

2120 7 c Romae aurea domus incendio conflagravit. 104

CCXXI Olympias

8 d Terraemotu quatuor urbes Asiae subversae, Elaea, Myrrhina, Pytanae, Cymae: et Graeciae duae, Opuntiorum, et Oritorum. 105

9 e Alexandrinae ecclesiae IV episcopus ordinatur nomine Primus, annis XII. 106

CCXXII Olympias

10 f Trajano adversus Christianos persecutionem movente, Simon filius Cleophae, qui Jerosolymis episcopatum tenebat, crucifigitur: cui succedit Justus. 107 b Romanae ecclesiae episcopatum V tenet, ALEXANDER, annis X.

g Item persecutio a Trajano 12 c Plinius Secundus Novocomensis orator et historicus insignis habetur, cujus plurima ingenii opera exstant. * 109

g Ignatius quoque Antiochenae ecclesiae episcopus Romam perductus, bestiis traditur: 13 d Tres Galatiae civitates terraemotu erutae. 110

11 108

e Pantheon Romae fulmine concrematum.

[278/279]

Romanorum AD Romanorum AD

14 a Post Justum Ecclesiae Jerosolymitanae episcopatum IV suscepit Zachaeus, post quem V Tobias, cui succedit VI Benjamin, ac deinde VII Joannes, et VIII Matthias, in cujus locum IX constituitur Philippus. 111 a Trajanus morbo in Selinunte perit, sive, ut alibi scriptum reperimus, apud Seleuciam Isauriae profluvio ventris exstinctus est, anno aetatis LXIII, mense IX, die IV. Ossa ejus in urnam auream collata, et in foro sub columna posita: solusque omnium intra Urbem sepultus est 1 . (*)

15 112

CCXXIII Olympias

16 b Trajanus Armeniam, Assyriam, Mesopotamiam fecit provincias. * 113 CCXXIV Olympias