cum suscripto verbo ad praetorem fuissent reversi,Masal-p.599 mas copiosas multitudines habens, et usquam stare non v a lens, Achrohenum adit.praeterea cum vidisset praetor quod suas transmisisset illeprovincias,Nicomediam vadit,etTheo dosii filium consecutus capit hunc cum omni apparatu re gio et viris primis palatii. at vero Masalmas descendens in Asiam hiemavit illic, et Humarus in Cilicia. ast praetor assumpto filio imperatoris,et inito consilio cum his qui se cum erant,venitChrysopolim. porro Theodosiuscompertis quae gesta sunt, consilio a Germano patriarcha et senatu percepto, per eundem patriarcham accepit a Leone inde mnitatis verbum et ecclesiae sine perturbatione servandae, et sic ei committunt imperium. porro Theodosius una cum filio suo clerici facti residuum vitae suae tempus transege runt in pace. veniens interea Masalmas Pergamum hanc obsedit, et indulgentia dei per diabolicam operationem acce pit. ex magisterio quippe magi cuiusdam adductam viri ci vitatis illius mulierem incinctam *) iam iamque parituram inciderunt, et assumpto parvulo in cacabo hunc coxerunt, atque in huiusmodi deo detestabile sacrificium omnes, qui bellare volebant, dexterae manus suae manicas intingebant ; et idcirco inimicis sunt traditi. Mundi anno 6209, divinae incarnationis anno 709, Leo p.600 imperator Romanorum provehitur, qui 24 imperavit annis. Suheliman vero dux Arabum noscitur , qui tribus praefuit annis. hoc itaque anno Leo imperare coepit ex Germani censibus derivatus, genere Syrus, qui a Iustiniano impera tore,cum prius regnaret,transfertur in Mesembriam Thra cae. porro posterioris imperii sui tempore cum veniret una cum Vulgaribus, obvius ei cum muneribus fuit ovium quin gentarum. placatus autem Iustinianus spatharium protinus illum fecit, et habuit hunc sicuti germanum amicum. prae terea invidia ducti quidam detraxerunt ei tanquam imperium appetenti, cum vero super hoc quaestio fieret, veluti insi mulatores confusi sunt. sane huiuscemodi sermo ex tunc dici coepit a multis. Iustinianus ergo licet manifeste laedere hunc noluisset, taedium quidem sibi contra eum iniicitur, et mittit cum in Alaniam cum pecuniis ad commovendos Ala nos adversus Abasgiam, Saracenis retinentibus tam Abasgian quam LazicenetHiberiam.atillecumpergeretinLazicam, pecunias quidem reposuit apud Phasidem,perpaucisque as * incinctam praegnantem, plenam, enceinte. Festus propinquam partui mulierem incientem vocari ait, in gravida. FABR. EX THEOPHANE. 203 *
204 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA eis. sumptis indigenis adiit Apsiliam , et c u m transivisset C a u c a p.601seos montes venit in Alaniam.Iustinianus autem volens cum perdere, misit, et tulit pecunias ex Phaside. Alani autem spatharium cum omni honore suscipientes, atque verba ipsius audientes, introierunt et praedati sunt Abasgiam. at vero dominus Abasgorum intimat Alanis dicens "ut invenio, alium talem mentionarium lustinianus non habuit, quem mittere debuisset et commoveret vos contra nos vicinos vestros,nisi hominem istum fefellit enim vos et circa repromissionem quoque pecuniarum: mittens enim Iustinianus has abstulit. sed date nobis eum , et praebemus vobis numismatum tria milia , et prisca caritas nostra non solvetur." dixerunt "nos non propter pecuniam obedivimus ei, sed p r o pter imperatoris dilectionem." iterumque Abasgi mittunt ad eos, dicentes "date nobis eum , et tribuemus numismata sex milia." porro Alani volentes discere regionem Abasgo rum , repromiserunt se accipere illa numismatum sex milia et dare spatharium. Alani vero confessi sunt spathario c u n cta, et dicunt ei "quemadmodum vides, via quae in R o m a niam ducit clausa est, et quomodo transeas non habes. sed p.602potius callide agamus,et polliceamur eis quod tradamus te, et mittimus homines nostros cum eis, et discimus clausuras eorum, et irruemus, et exterminabimus regionem ipsorum." apocrisiarii vero Alanorum abeuntes in Abasgiam, et repro mittentes spatharium prodere, plurima xenia perceperunt ab et plures missos denuo mittunt, simul etiam cum quan titate auri ad recipiendum spatharium. Alani vero spatha rio aiunt "homines isti, et quemadmodum praediximus, ad te recipiendum venerunt , et Abasgia te praestolatur. et quoniam proximi sumus eis, negotiatores euntes ad illos non deficiunt. ergo ne prodas eis consilium nostrum. trademus te manifeste, et cum nos moti recesserimus,mittemus occulte post tergum, et illos quidem occidemus, te autem occultabi mus donec coacervetur populus noster et concorditer ingre diamur terram ipsorum." quod et factum est. compre henso denique missi Abasgorum spathario cum hominibus 603cius vincientes eum abibant. dein retrovenientes Alani cum Hictaxi domino suo occidunt Abasgos, spatharium occultan tes ; et electis militibus motus est in Abasgiam, et insperate clausuras eorum ingressus multam in Abasgos praedam et exterminium operatus est. quibus auditis Iustinianus, et comperto quod etiam sine pecuniis praecepta sua sunt acta, mittit litteras ad Abasgos, quia si salvum, inquiens , spatha rium nostrum custodieritis et per vos illaesum transire p e r miseritis , omnes excessus vestros vobis ignoscimus. at illi verum Alani p.
EX THEOPHANE. 205 cum gaudio his receptis miserunt denuo in Alaniam perhi bentes "dabimus vobis obsides filios nostros , et date nobis spatharium, ut mittamus eum ad Iustinianum." verum spa tharius hoc admittere noluit, asserens "valet mihi deus a p e rire ostium exeundi : nam per Abasgiam non exeo." post aliquod vero tempus cum exercitus Romanorum et Arme niorum ingressi essent in Lazicam et Artheopolim expugna rent, Saracenorum audito adventu recesserunt, separati vero ex eis usque ad ducentos ascenderunt in partes Apsiliae a t que Caucaseorum montium depraedantes. Saracenis sane ad Lazicam venientibus fuga lapsus Romanorum Armeniorumque populus Phasin remeans adiit. ducenti vero illi remanentes in Caucasiis stetere montibus , latrocinantes et sui despera tionem patientes. quo comperto Alani arbitrati sunt multi tudinemRomanorum inCaucaseis montibus esse,gaudentesque a i u n t s p a t h a r i o " R o m a n i a p p r o p i n q u a n t : p e r g e a d e o s ." a s s u m ptis ergo spatharius Alanis 50 transivit cum cyclopedibus Maio meuse Caucaseos montes, et invenit eos; unde multum gavisus sciscitabatur ubinam esset populus. qui dixerunt " Saracenis irruentibus in Romaniam reversi sunt. nos autem non valentes in Romaniam ire, ad Alaniam venimus." et dixit ad eos "quid faciemus modo ?" qui dixerunt "per regionem istam impossibile est transire nos." at vero spatharius ait "non est possibile per aliam exire?" castrum ergo erat illic cognominatum Sindirum, in quo loci servator habebatur quidam Pharasmanius nomine, sub dicione Saracenorum c o n sistens et pacem cum Armeniis habens. mittens itaque spa tharius significat ei dicens "quamdiu pacem cum Armeniis habes,paciscere et mecum, et esto sub regno meo, et da nobis auxilium descendendi ad mare et transeundi ad Tra-p.605 pezuntensium loca." eo vero patrare hoc non proponente, mittit spatharius unum ex hominibus suis et Armenios,prae cipienseisutfacerentoccultationem;"etcum exierint"inquit "e castroadlaborem,capiteexeisquotquotpoteritis,portas que tenete ab his qui foris sunt, donec et nos perveniamus." quibus abeuntibus et facientibus occultationem, cum populus esset ad laborem egressus, subito irruentes et portam tenue runt et multos ceperunt. cum autem Pharasmanius in ca stro c u m paucis mansisset, pervenit etiam spatharius, et p r a e locutus cum Pharasmanio ut aperiret cum pace, noluit, sed coacervavit bellum. verum cum castrum munitum esset, c a pere id minime potuerunt. Marinus vero primus Absilien sium cum didicisset quod castrum expugnaretur, timore d e tentus est, existimans multum esse cum spathario populum , et sumptis secum trecentis abit ad spatharium dicens "ego P.604
te salvum ducam usque ad maritima." at vero Pharasma nius visa necessitate ad spatharium dixit "sume filium m e u m p.606obsidem,etprofiteorimperiodeservire." quireceptonato eius dicit ei "qualem servum te ipsum perhibes, quia inclu sus c u m sis loqueris nobis ? impossibile nobis est discedere, donec castrum capiamus." tunc dixit Pharasmanius "da mihi verbum." atverospathariusdediteiverbumnihileino cendi,sed cum triginta, qui una secum ingrediebantur,di cens "mox ut ingressi fuerimus , tenete portas , et introeant omnes." ethocfactorediitmissurusignemincastro. cum autem factum fuisset incendium vastum, exiere familiae, quic quid poterant gestare rapientes ex bonis suis. et transactis aliis triginta diebus destruxit muros usque ad terram , et motus descendit in Dapsiliam cum Marino primo eorum, suscepto a Dapsiliensibus cum ingenti honore. indeque abiens ad maritima remeavit, et venit ad Iustinianum. prae terea Iustiniano interempto et Philippico visu oculorum o r batoimperat Artemius,qui provexerat cum praetorem Ori entalium. cum vero Theodosius imperasset, et pulsus Arte p.607mius extitisset,Romanorumque res publicaessetconfusa tam ex barbarorum incursu quam ex Iustiniani homicidiis etPhi lippici scelestis actibus, hic Leo simulabatur et pro Artemio expugnabat,Theodosio adversatus, quin ut verum dicatur ad se ipsum imperium transferre decertans ; quod et fecit, h a bebat autem concordantem et concurrentem sibi Artabasdum Armeniacorum praetorem,quem etgenerum sibi,postquam regnavit, Annae filiae suae coniunctum effecit, promovens illum et constituens Curopalaten. Interca Masalmas cum in Asia hiemasset, praestolabatur Leonis promissa. cumque nil a Leone recepisset, et c o m perto quod illusus essetab ipso,adiens Abydum rursus trans vexit populum copiosum in Thracem , et contra regiam u r bem commotus est,scribens etadSulehimanprotosymbolum quo veniret una cum praeparatis classibus. porro 19 kal. Septembrias obsidere coepit urbem Masalmas , depopulatus Thracoa quoque castella. circumvallato vero terreno muro foderunt in circuitu foveam prolixam et magnam, et super eam siccilapidismateriamposuere.kalendisautemSeptem briis primae indictionis ascendit impugnator Christi Sulehi p.608man cum stolo et amereis suis, habens mirae magnitudinis naves, etscaphas sumptus ferentes,etdromones numero mille et octingentos, et fixit stationem a Magnaura usque ad C y clobium. post duos sane dies austro flante inde profecti navigio venerunt ad urbem, et quidam eorum ea loca quae dicuntur Eutropii et Anthemii transmearunt , quidam autem 206 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA
EX THEOPHANE. 207 ad partes Thracae a castello Galati et usque ad Didium a p plicuerunt. verum grandibus illis navibus ex onere aggra vatis atque retardatis, dorsi custodes usque ad viginti sca phas remanserunt, habentes centenos loricatos ad has custo diendas. praeterea serenitate , quae has in reumate c o m prehendit,effecta, et augusto *) modicum flante ad exteriora impulsae sunt. imperator vero protinus igniferis navibus contra eas directis ab Acropoli has divina ope igne c o n s u m psit:et aliae quidem ex his ad ripae muros proiectae sunt, aliae vero una cum hominibus in profundum demersae sunt, porro aliae usque ad acutam et latam insulam consumptae portatae sunt. hinc ergo qui erant ex urbe fiduciam per-p.609 ceperunt. ast hostes magno pavore concussi sunt, humidi cognoscentes efficacissimam ignis operationem. volebant enim eadem die vesperi ad ripae muros applicare stationem et te mones supra propugnacula imponere. sed consilium eorum dissipavit omnipotens deus per intercessionem castissimae dei genitricis. eadem vero nocte imperator catenam a locisG a lati secreto **) removit. inimici autem aestimantes quod v o lens eos decipere hanc removerit imperator, non ausi sunt intrare usque ad ea quae dicuntur Galati, vel applicare, sed navigantes ad sinum Sosthenii illic munierunt navigium suum. sane octavo idus Octobrias moritur Sulehiman dux eorum, et amerae sumit officium Humar. cum autem hiems in Thrace valde gravis accessisset, adeo ut terra non pareret a nive , quae in crystallum versa esse videbatur , multitudo equorum et camelorum ceterorumque animantium inimico rum mortua est.porro vernali tempore venit Suphiam cum stolo, qui fuerat Aegypti constructus , habens naves f r u m e n tum ferentes 400 et dromones. comperta Romaici efficacia ignis transcurrit Bithyniam , et in contra transiens ad por- p.610 tum boni Agri applicuit. post paululum autem venit etH i zid cum alio stolo, qui fuerat constructus in Africa, habens et ipse naves 360 et armamentum et sumptus. similiter et ipse cum eadem de humido igne didicisset, applicuit penes Saturon et Brian et usque ad Cartam portum. Aegyptii vero harum duarum classium apud se noctu consiliati, n a vium frumenta ferentium sublatis lintribus ad urbem fuge runt, imperatorem laudantes, ita ut ab Hieria usque ad u r bem ligneum videretur mare. comperiens autem per eos imperator de absconditis in sinu duabus classibus, siphonibus secreto] μvorixos. sic Graeci IC. testamentum quod ex scripto constat mysticum et secretum appellant, πρὸς ἀντιδιαστολὴν nuncupativi, quod testibus audientibus nuncupatur. FABR. 1 Diac. austro.
igniferis constructis in dromones atque dieres hos immit tens contra duas classes direxit, deo autem cooperante per intercessionem intemeratae dei genitricis protinus demersi sunt inimici, et assumptis spoliis et expensis eorum nostri cum gaudio et triumpho reversi sunt. adhuc autem Marda san iterum a portis cum exercitu Arabum usque adNicaeam etNicomediamdiscurrente,principesregni,quiinLibo et Sophone more Mardaitarum absconditi erant,simul etpedi tes, in hos simul irruentes et diversis damnis afficientes illine p.611fugere compulerunt,et de cetero modico meabilis fretiaditu invento ab urbe chelandia exeuntia plurimas expensas fere bant. similiter autem et piscatoriae naviculac,tam in insu lis quam in locis circum muros civitatis positis, capere pisces non prohibebantur. praeterea fame magna Arabibus innixa omnia moriebantur, et animalia sua comedebant, equos vi delicet asinos et camelos. aiunt autem quidam quod et h o mines mortuos , quin et stercus suum in clibanum missum alque conspersum ederent. incubuitautem in hos et pesti lens languor, et innumerabiles ex eis perierunt. porro coa cervavit in eos bellum etiam Vulgarum gens,et ut aiunt qui hoc certius norunt, viginti duo milia ex Arabibus occide runt, et multa tempore illo eis acciderunt atrocia, ita ut experimento discerent quia deus et sanctissima virgo deique mater hanc muniunt urbem et Christianorum imperatorem, et non est omnimoda dimissio dei in his qui invocant eum in veritate,licet ad modicum quid castigemur propter pec cata nostra. Mundi anno 6210, divinae incarnationis anno 710,anno veroimperii Leonissecundo,duxArabumhabeturHumar, qui eis duobus praefuit annis. eodem quoque anno Sergius p.612protospatharius et praetor Siciliae, audito quod Saraceni obsiderent regiam urbem , coronavit illic proprium impera torem virum Constantinopolitanum, ex hominibus suis, filium Gregorii Onomaguli , Tiberium mutato nomine vocitatum, qui fecit promotiones et suos principes praedicti consilio Sergii. ast imperator his auditis misit Paulum proprium suum chartularium, hunc patricium ordinatum et praetorem Siciliae, datis in auxilium ei spathariis duobus et in servi tium eius perpaucis hominibus , iussionibusque ad principes Occidentis, et sacra populo recitanda. qui cum noctu in gressi fuissent in dromonem velocem, exierunt in partes C y zici. a loco autem ad locum per terram perque mare iti nere facto repente in Siciliam pervenerunt. cumque Syra cusam introissent, audivit Sergius et obstupuit, et proprio excessu perpenso confugit ad propinquos Calabriae L o n g o 208 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA
EX THEOPHANE. 209 bardos. populus vero congregatus, et sacra relecta per eam certusfactus quod et imperium staret et urbs promptior esset adversus gentes, nec non et enarrantibus illis ea quae super duobus stolis fuerant gesta, Leonem quidem imperatoremp.613 continno laudaverunt, Basilium autem Onomagulum et prin cipes, qui ab illo provecti fuerant, vinctos praetori tradide runt. ipse vero Basilium quidem cum singulari praetore ipsius decollavit, et capita eorum fusca condita per spatha rios imperatori transmisit , reliquorum autem quosdam v e r beratos et tonsos, quosdam vero abscissis naribus in exilium destinavit. sicque factum est ut hinc in Occidentalibus m a gna correptionis constitutio fieret. porro Sergius verbo i m punitatis a praetore petito pariter et accepto exivit ad eum , et ita omnes pace potitae sunt Hesperiae partes. Interea Humarus cum obtinuisset Arabes,praecepit M a salman redire. Saraceni ergo moti decimo octavo kalendas Augustas cum multa confusione reversi sunt. cum enim iter ageret classis eorum,tempestas a deo per intercessiones dei matris incumbens in illoshos dispersit, et alios quidem horum penes Proconensum et reliquas insulas, alios vero in vertigines et cetera demersit in aequora. residui quoque cum transi rent Aegaeum pelagus , extemplo supervenit in eis terribilisp.614 indignatio dei:grando namque ignea descendens super eos aquas maris ebullire fecit, et pice liquefacta simul c u m h o m i n i bus naves in profundum inductae sunt, decem solis ex eis et ipsis providentia dei salvatoris evadentibus ad annuntiandum nobis,nec non etArabibus,magnalia dei,quae in illiseffe cta sunt. quas etiam nostrates invenientes, quinque harum comprehendere potuerunt: aliae vero quinque salvae in S y riam ductae sunt, dei annuntiaturae potentiam. Anno imperii sui tertio natus est Leoni principi filius nomine Constantinus, qui magis illo impius fuit etAntichristi p.615 praecursor. ceterum octavo kalendas Ianuarias Maria uxor Leonis coronata est in triclinio Augusta, et processit sola cum solemni obsequio sineviro ad magnam ecclesiam, et oratione ante ingressum altariseffusatransiitadbaptisterium magnum, Eodem vero anno terrae motu magno in Syria facto H u m a r a civitatibus vinum inhibuit , et Christianos aposta tare coëgit, et apostatantes quidem sine tributo esse faciebat, n o n consentientes vero interimebat , ac per id multos m a r tyres operatus est. sanxit etiam testimonium Christiani a d versus Saracenum minime recipiendum. fecit autem episto lam dogmaticam ad Leonem imperatorem, ratus impius ei persuadere quo a fide sua recederet. 14 Theophanes II.
210 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA viro cius iam cum paucis familiaribus suis ingresso. abi cum Germanus summus sacerdos Constantium, nequitiae ipso rum et imperii successorem, baptizaret, dirum quiddam et foetidum a parvulo idem Constantinus praesignans exhibuit argumentum, cacans in sancto lavacro, ut aiunt qui diligen ter huius rei facti sunt inspectores,ita ut Germanus sanctis simus prophetice diceret "constat maximi Christianis et e c clesiae mali per eum efficiendi hoc signum esse futurum.” hunc itaque baptizatum provinciarum atque senatus princi pes susceperunt. post divina sane officia cum solemni rur sus obsequio Augusta Maria una cum baptizato filio reversa est, donativis erogatis ab ecclesia usque ad aeneam portam. eodem etiam anno Nicetas Xylinites scribit ad Artemium p.616Thessalonicae morantem, quo pergeret ad Terbelin, quati nus cum auxilio Vulgarico contra Leonem veniret. qui o b audiens adTerbelin abiit, et dat ei exercitum,et dat ei quin quaginta auri centenaria ; et his receptis Constantinopolim venit urbe sane id minime admittente. Vulgares hunc Leoni tradiderunt , et liberali honorati ab eo benignitate reversi sunt. ast imperator hunc cum Xylinite peremit , publico quoque fisco substantiam applicans Xylinitis,qui cum magi ster esset, substantiam multam possederat. Sisinnium patri cium cognomento Redacium , eo quod fuerit cum Artemio, Vulgares capite punierunt ; et archiepiscopum Thessalonicae Leoni principi tradiderunt, qui decollatus est cum Artemio. similiter et Hisoen patricium et comitem Obsicii, et T h e o ctistum primum a secretis, et Nicetam Anthracem et comi tem Titichei, ut amicos et concordes eius occidit : reliquos autem mutilatis naribus proscriptione damnatos in exilium misit. Mundi anno 6212, divinae incarnationis anno 712, anno vero imperii Leonis quarto Hizid Arabum dux habetur,qui eis quattuor praefuit annis. eodem quoque anno indictione tertia, die paschae, coronatus est Constantinus a Leone patre suo in tribunalio decem et novem accubituum, Germano p a triarcha faciente orationes secundum morem.hoc etiam anno p.617mortuus est Humarus dux Arabum,et oritur in Perside ty rannus , et ipse nomine Hizid Moalabe, et abierunt cum eo ex Perside multi. misso autem Hizid Masalma occidit eum et Persidem subdidit. Anno imperii Leonis quinto apparuit quidam Syrius pseudochristus et seduxit Haebraeos, dicens se Christum. Anno imperii sui sexto Leo coëgit Hebraeos et Monta nos baptizari. at vero Iudaei contra propositum baptizati EX THEOPHANE. 211 diluebant baptismum, et comedentes sancti muneris partici pabantur, et contaminabant fidem. porro Montani divinan tes sibi, et diffinientes diem, domos introierunt errori suo deputatas, et incenderunt semet ipsos. Anno imperii Leonis septimo Iudaeus quidam, oriundus ex Laodicea maritimae Phoeniciae, maleficus, veniens ad H i zid repromittit eum quadraginta annis retenturum Arabum principatum, si venerabiles, quae in ecclesiis Christianorum in toto principatu suo imagines honorabantur, deponeret. huic itaque stolidus credens Hizid edictum generale contra sanctas imagines promulgavit. sed gratia domini nostri Iesup. Christi, et intercessionibus incorruptae matris eius o m n i u m que sanctorum, eodem anno mortuus est Hizid, pluribus a d huc nec audire valentibus Satanicum ipsius edictum. per cepta vero amara ista et illicita nequam doctrina Leo i m perator multorum nobis causa malorum effectus est. porro cum invenissetindisciplinationis huius consentaneum quendam Bisir nomine , qui natus quídem ex Christianis fuerat, sed captivus in Syriam ductus refuga *) fidei, quae est in Chri stum , repertus est, Arabumque dogmata sectari apparuit. ante tempus vero non multum ab illorum servitute liber effectus, cum venisset ad rem publicam Romanorum, ob r o bur corporis et consensum pravac opinionis honoratus est ab eodem Leone ; qui et imperatori fautor in magno huius modi piaculo factus est. concordabat autem ei et episcopus Nacoliae, qui indisciplinationi eius operam dans consimili vita vivebat cum ipso. Mundi anno 6216, divinae incarnationis anno 716, anno p.620 15 vero imperii Leonis octavo mortuus est Hizid Arabum dux, cui succedit Nisan huius frater , et coepit aedificare per c i vitates et regiones palatia, et novales facere et paradisos, et aquas reducere.movit etiam aciem contra Romaniam,mul tisque eorum, qui secum erant, amissis reversus est. Anno imperii Leonis nono Gregorius papa Romanaep.621 praeest ecclesiae. quo videlicet anno coepit impius impera tor Leo depositionis contra sanctas et universales imagines facere verbum. quod cum didicisset Gregorius papa R o m a nus tributa Romanae urbis prohibuit et Italiae, scribens ad Leonem epistolam dogmaticam , non oportere imperatorem 618 refuga] Glossarium : άлoσ1άτns refuga. Glossarium Dosithei m a gistri: postata refoga. Flodoardus 3 18:pro quodam refuga, quí quandam sanctimonialem sibi copulaverat. FABR
Anno imperii Leonis decimo movit exercitum Masalmas contra Caesaream Cappadociae, et cepit eam. Mauhias vero filiusHisamiaciemmovitcontra Romaniam,etcum deam bulasset, reversus est. in ipso anno aestivo tempore vapor, p.622ut ex camino ignis, visus est ebullire inter Theras et T h e rasias insulas ex profundo maris per aliquot dies. quo p a u latim incrassato et dilatato igniti aestus incendio, totus fumus igneus monstrabatur. porro crassitudine terrenae substantiae petrinas pumices grandes ut cumulos quosdam transmisit per totam minorem Asiam etLesbum,Abydum etmaritima M a cedoniae, ita ut tota superficies maris huius pumicibus s u pernatantibus esset repleta. in medio autem tanti ignis i n sula ex terrae congerie facta insulae, quae sacra dicitur, c o pulata est, nondum prius existens, verum sicut praedictae Therae videlicet et Therasiae insulae quondam ebullierunt, ita et ipsa nunc, temporibus videlicet impugnatoris dei L e o nis, qui divinam iram contra se pro se fore opinatus, i m pudentius contra sanctas et venerabiles imagines praelium excitavit, collegam et auxiliatorem habens Beser dei a b n e g a torem et irrationabilitate sibi simillimum, ambo quippe in eruditione erant et indisciplinatione referti, ex qua multa malorum genera veniunt. turbae autem, quae in regia urbe p.623 erant valde tristes super novis doctrinis effectae, meditaban tur in eum insurgere, et quosdam regios homines occide runt, domini deponentes iconam quae super magnam aeneam portam posita cernebatur , adeo ut multi eorum pro veri tate punirentur membrorum detruncationibus flagrisque et exiliis rerumque iacturis, maximeque illi qui nobilitate ac verbo clari esse videbantur, ita ut et eruditionum scholas et piam eruditionem a sanctae memoriae Constantino magno hucusque servatam extingueret. cuius videlicet cum aliis quoque multis bonis destructor Leo factus est, eius, cuius et Saraceni , sensus existens. in his ergo zelo divino moti tumultuantur contra eum magna congressione navalis exer citus concinnata,tam Helladici quam hi qui Cycladum fue rant insularum. Agallianus autem turmarcha Helladicorum erat militiae dux,simul et Stephanus, qui et regiae appro ximantes urbi decimo quarto kalendas Maias decimae indi ctionis superantur congressi c u m Byzantiis, sibi confecto igne navibus concrematis. et alii quidem horum demerguntur, inter quos et Agallianus armatus se ipsum praecipitavit: p.624porro superstitibus ad imperatorem confluentibus Cosmas et Stephanus abscissis capitibus puniuntur. crescit itaque m a 212 ANASTASI HISTORIA ECCLESIASTICA de fide facere verbum et novitate violare antiqua dogmata ecclesiae catholicae, quae a sanctis patribus est praedicata.
EX THEOPHANE. 213 litia implus Leo et consentanei huius contra pietatem exten dendo persecutionem. per aestivum vero solstitium huius decimae indictionis, post nequam de contribulibus acceptam victoriam, contra Bithynensium Nicaeam praelium construunt Saracenorum amnerei duo, Amer scilicet in milibus quindecim expeditorum praecurrens et imparatam circumdans civitatem , et Mauhias subsequens in aliis octuaginta quinque milibus; quae post multam obsidionem et particularem murorum eversionem hanc quidem non obtinuerunt,bene acceptis san ctorum patrum precibus ad deum directis, et sanctificatione faciente venerabilis templi, ubi in colendis suis characteribus eriguntur, et usque nunc ab his qui eis similes sunt hono rantur. praeterea Constantinus quidam strator Artabasdi videns imaginem dei genitricis stantem, apprehensum lapidem adversum eam proiecit, et contrivit, et cum cecidisset cal cavit ; et videt in somnis adstantem sibi dominam, et dicen tem "nosti quam sontem in me causam fueris operatus: vere contra caput tuum hoc fecisti." postera vero die cum Sa-p.625 raceni adversus murum incursionemfacerent etageretur bel lum, currens ad murum ut fortis miles infelix ille eiicitur a lapide transmisso ex mangano, et contritum est caput eius et facies,dignam impietatis suae retributionem percipiens; prae daque multa et exuviis Saraceni collectis reversi sunt, osten dente deo in hoc etiam impio illi,quod non propter pietatem, ut ille diffamabat, de contribulibus triumphaverit , sed p r o pter divinum et ineffabile quoddam iudicium, retundens ac removens huiusmodi Arabicam fortitudinem a sanctorum p a trum civitate intercessionibus illorum, propter diligentissi mos characteres ipsorum , qui honorantur in ea, in redar gutionem quoque ac inexpugnabile tyranni iudicium et pie agentium certitudinem. non enim solum circa venerabilium affectivam imaginum adorationem errabat impius,sed et circa intercessiones castissimae dei genitricis omniumque sancto rum , quorum et reliquias scelestissimus, ut magistri eius Arabes , abominabatur. ex hoc igitur tempore impudenter beato Germano patriarchae Constantinopolitano derogabat, accusans omnes antecessores suos principes et pontifices at que populos Christianos, quasi idolatrae fuerint super adora- p.626 tione sanctarum ac venerabilium iconarum , non capiens idiota infidelitate captus de affectuali adoratione ser Mundi anno 6219, divinae incarnationis anno 719, anno vero imperii Leonis undecimo Gregorius papa Romanus h a betur. eodem quoque anno Mauhias capto Ateus castro re monem. versus est.
214 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA Anno imperii Leonis duodecimo movit exercitum filius chagani principis Chazariae contra Mediain et Armeniam, inventumque in Arabia Gardachum Arabum praetorem tru cidavit, et multitudinem quae simul cum eo erat, et depo pulatus Armeniorum atque Medorum regiones rediit, metum incutiens Arabibus multum. Anno imperii Leonis decimo tertio castra movit Masal mas adversus humum Turcorum, et invicem congressi,ex utraque parte cadunt in praelio , metuque perterritus M a salmas fugiens per montes Chazariae reversus est. Eodem vero anno farens Leo imperator iniquus contra rectam fidem, adducto beato Germano, coepit eum blandis sermonibus delinire. at vero beatus summusque sacerdos dixit ad eum "depositionem sanctarum imaginum audivimus p.627quidem futuram,sed non tempore imperii tui." cum autem ille cogeret eum dicere sub cuius imperio, ait sub Cononis. at ille "re" inquit "vera ex baptismo Cono mihi nomen est." atilledixit "absit,domine,utperimperium tuum malum istud perficiatur: Antichristi enim praecursor est, qui hoc adimpleturus est, et incarnatae divinae dispensationis ever sor." in his ergo saevus tyrannus insaniens beato Germano minas praetendebat instar Herodis quondam praecursori. r e ducebat autem ad memoriam eius patriarcha et sponsiones eius ante imperium factas, qualitersibi deum dederit vadem, in nullo se commoturum ecclesiam dei a suis apostolicis et divinitus traditis ritibus. sed nec sic confusus est miser. o b servans autem atque submittens quosdam sermones, satage bat sicubi hunc inveniret contra imperium suum agentem, quatinus ut coniuratorem et non veluti confessorem a throno deponeret , habens in hoc comparticipem Anastasium disci pulum et syncellum eius , cui spopondit utpote impietatis suae consentaneo throni eum adulterum successorem futu. rum. quem beatus non ignorans sic perverse affectantem, imitatus deum suum, ac si ad alium Iscariotem, sapienter et p.628mansuete eorum quae proditionis sunt memoriam faciebat. quia vero inconvertibiliter eum videbat errare,conversus ad eum calcantem aliquando posteriora stolae suae, cum ad imperatorem ingrederetur,ait "ne festines: nam non effugiet a te tempus ingrediendi Diippin." at ille super sermonem tristatus cum aliis qui hunc audierant, praesagium ignora bat. quod cum finem post quindecim annos percepisset, tertio videlicet imperii Constantini persecutoris anno,indi ctionis duodecimae, omnibus credere persuasit ex divina gratia fuisse ingrato prophetice dictum. Constantinus enim post generi sui Artabasdi rebellionem cum imperium obti nuisset,hunc Anastasium caesumet cum aliisinimicis inHip podromium per Diippium ingressum, nudum super asinum verso vultu sedentem pompavit, eo quod sibi una cum aliis inimicis mala fuerit imprecatus et Artabasdum coronaverit, sicut in suo indicabitur loco. et Byzantii quidem propu gnator pro dogmatibus pietatis sacer hic et egregius polle bat Germanus, ceu contra bestias pugnans adversus ferony mum*)huncLeonem etfautoreseius.inSenioriveroRoma Gregorius, sacratissimus vir apostolicus, et Petri verticis a p o stolorum consessor verbo et actu coruscans , qui removit Romam etItaliam,necnonetomniatamreipublicaequamp.629 ecclesiae iura in Hesperiis , ab obedientia Leonis et imperii sub ipso constituti. porro in Syria penes Damascum Joan nes Mansur presbyter et monachus , cognomento Chrysor roas, doctor optimus vita et verbo praefulsit. verum G e r manum utpote sub se constitutum a throno pellit. Grego rius autem per epistolas eum, quae multis sunt notae, mani feste redarguit. sed et Ioannes hunc cum Orientis episco pis anathematibus subdidit. porro septimo idus Ianuarias decimae tertiae indictionis, tertia feria, impius Leo silentium contra sacras et venerabiles celebravit iconas in tribunalio decem et novem accubituum, advocato quoque et sanctissimo patriarcha Germano, ratus se posse illi persuadere quo sub scriberet contra sanctas iconas. sed et fortis Christi servus nullatenus acquiescens detestabili cacodoxiae ipsius, c u m v e r bum veritatis recte direxisset,abrenuntiavitsummum sacer dotium, tradens pallium , et post multos sermones didascali cos dicens "si ego sum Ionas, mitte me in mare. absque universali quippe synodo innovare fidem impossibile mihi est secundum apostolicam et paternam traditionem, o impera t o r ." e t a b i e n s a d l o c u m q u i d i c i t u r P l a t a n i u m , i n p a r e n t a l i domo sua quieti operam dedit,summo sacerdotio functus a n nisquatuordecim,mensibusquinque,diebusseptem.porroun decimo kal.Februarias creant falsi nominisAnastasium,disci pulum ac syncellam eiusdem beati Germani , consentientem Leonis impietati propter amorem principatus mundani, hunc in pseudepiscopum Constantinopoleos provehentes. sane G r e gorius sanctissimus praesul Romanus , quemadmodum prac dixi, Anastasium una cum libellis abiecit, Leonem per epi stolas tanquam impie agentem redarguens, et Romam cum p . 6 3 0 EX THEOPHANE. 215 *) feronymum] virum nominis sui. Ruffinus interpres Eusebii H. E. 6 31 : quidam vir nominis sui Macarius. Anastasius in H y p o m n . d e A n a s t . a p o c r .: q u i u t v e r e i n c u n c t i s p h e r o n y m u s , E u prepes nominatus est. FABR.
216 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA Mundi anno 6222, divinae incarnationis anno 722, anno vero imperii Leonis 14 Anastasius Constantinopoleos habetur antistes haereticus,qui 24 annis praefuit ecclesiae. hoc q u o que anno movit Masalmas exercitum contra Romaniam , et cum venisset in Cappadociam , dolo cepit Charsianum c a strum . Anno imperii Leonis 15 Masalmas castra movit contra Thraciam, et cum pervenisset usque ad Caspias portas, m e tuens inde reversus est. Anno imperii sui 16 Leo imperator filiam chagani Scy tharum arbitri filio suo Constantino, cum hanc Christianam fecisset, matrimonio sociavit, nominans eam Heirenen. quae cum sacras litteras didicisset, pietati dans operam claruit, hos impietatis redarguens. Mauhias vero filius Hisami aciem contra Romaniam direxit, et veniens usque in Paphlagoniam praeda cum multa rediit, ast imperator contra papam a t que recessum Romae ac Italiae saeviebat, constructumque stolum magnum direxit adversus eos, Manen praetorem C i byraeotensium caput in eis constituens. tunc impugnator dei peramplius saeviens, c u m Arabico sensu teneretur, tributa capitalia tertiae parti Siciliae seu Calabriae populi superim posuit. ea vero quae dicuntur patrimonia sanctorum prin cipum apostolorum, quae ab olim ecclesiis auri dimidium et tria conferebant talenta , publicae rationi exolvi praecepit, considerare etiam atque describere natos mares iubens, ut Pharao quondam eos qui erant ex Hebraeis; quod nec ipsi magistri eius Arabes in Christianos, qui in eois sunt oris, fecisse noscuntur. Anno imperii Leonis 17 facta est mortalitas in Syria, multique perierunt. Auno imperii Leonis 18 Zacharias Romae praesul habe tur; eodemque anno Theodorus Mansur in exilium missus est apud climata elemi, et factum est signum in caelo igneum resplendens, et Mauhias Asiam depopulatus est. Anno imperii Leonis 19 movit exercitum Sulebiman filius Hisam adversus Armeniorum regionem, et nihil profecit. Anno imperii Leonis 21 Sulchiman multis in captivita tem ex Asia ductis, quendam quoque Pergamenum pariter tota Italia ab illius imperio recedere faciens, insaniens ergo tyrannus contra venerabiles imagines persecutionem extendit. porro multi clerici et monachi et religiosi laici pro recto periclitati sunt verbo. p.631 p.632 3
EX THEOPHANE. 217 Anno imperii Leonis 22 movet exercitum Sulehimanp.633 contra Romaniam, et depopulatus est castrum quod dicitur Siderum , et Eustachium filium Mariani patricii captivum duxit. Anno imperiiLeonis 23,mense Maio,indictionis8,movit exercitumSulehimancontraRomaniam cum nonaginta milibus et magistratibus quattuor,quorum Gamer dux erat insidians in denis milibus latrunculis Asianae terrae partibus, cuius socii erant MelichetBatalcumvigintimilibusequitumcircaAchro hinu.n debacchantes, et post hos Sulehiman in sexaginta mili bus circa Cappadocum Tyanim progressus , quorum alii per Asiam et Cappadociam multo excidio virorum ac mulierum atque iumentorum perpetrato illaesi reversi sunt. hi vero qui cum Melich et Batal apud Chrahimon erant, expugnati a Leone seu Constantino superati sunt; et plures ex his armis ipsis cum duobus principibus perierunt, octingenti vero p u gnatores, qui ex illis ad sex milia institerant, Synadem c o n fugiunt, et salvi remanentes Sulehiman sociati sunt, et in Syriam repedarunt inglorii. eodem etiam anno et in Africa multi ab eis perditioni cum praetore Damasceno nominep.634 patuerunt. Anno imperii Leonis, nequissimi Syri , 24 incensi sunt fori apud Damascum ab Hieracensibus, qui patibulo sunt affixi. eodemque anno terrae motus factus est magnus atque terribilis Constantinopoli,septimo kal.Novembrias indictionis nonae,feria quarta,hora octava, et corruerunt ecclesiae atque monasteria, populusque multus extinctus est. cecidit autem et simulacrum, quod stabat super Atali portam, magni Constan tini, una cum ipso Atalo, et titulus Arcadii, qui supra X e rolophi columnam stabat, et simulacrum maioris Theodosii, quod supra portam auream videbatur, necnon et terreni u r bis muri, et civitates ac villae in Thrace, et Nicomedia in Bithynia et Praenetus et Nicaea , in qua una salva remansit ecclesia. fugit autem et mare terminos suos in quibusdam locis, et perduravit terrae motus mensibus duodecim . ast imperator allocutus est populum dicens "vos non valetis a e dificare muros , sed nos praecipimus administratoribus, etp.635 ipsi exigent in regulam per singulos aureos n u m m u m argen teum unum." quoimperiumacceptoaedificavitmuros,et duxit captivum, qui dicebat se Tiberium filiam esse Iusti niani. hunc Hison in honorem filii sui atque in imperato rum terrorem cum imperatorio ac decenti honore militiis que ac bandis et sceptris in Hierusalem mittit, et totam S y riam circumduci cum multo iubet honore ad visionem cun ctorum. 1
218 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA ita facta est consuetudo dandi binas siliquas administratori bus, cum annus esset a conditione quidem mundi iuxtaR o manos abAdam 6248,secundum Aegyptios vero seu Alexan drinos 6232, a Philippo secundum Macedones 1063. regna vit enim Leo ab octavo kal. Apriliarum decimae quintae indictionis usque ad decimum quartum kal. Iulias nonae i n dictionis, cum regnasset annis 24, mensibus 2 , diebus 25. similiter Constantinus filius eius, imperii et impietatis ipsius successor , ab eodem decimo quarto kal. Julias nonae indi ctionis usque ad decimum octavum kal. Octobrias decimae quartae indictionis, cum regnasset et ipse annis 34, mensibus 3, diebus 2. Taliter ergo ut praediximus , eodem anno nonae indi ctionis mortuus est Leo una cum animae simul et corporis morte, et imperat Constantinus filius eius. et quidem q u a e cunque sub Leone impio Christianis evenerunt, sive circa fidem orthodoxam , sive super civilibus dispositionibus, sive p.636 super turpis lucri quaestu et avaritia per Siciliam Calabriam etCretam adinventa pariter et imposita,sive in Italiae apo stasia propter huius cacodoxiam, sive in fame ac pestilentia gentiumque pressuris, ut particularia taceam, in praecedenti bus ostenduntur capitulis. dignum autem est de cetero et impii filii eius, tanquam deo, qui omnia perspicit, contem plante, veraciter et non superflue ad utilitatem posteris, et miseris, qui nunc in cacodoxia illius decipiuntur, ludibria exequi, quae ab hac 10 indictione ipsius imperii anni primi usque ad14 indictionem mortis illiusimpie gessit. hic enim perniciosissimus et agrestis ferus, et tyrannice nec legitime abusus imperio , primo quidem a deo et intemerata matre ipsius ac omnibus sanctisabscedit,magicis maleficiis et luxu riis cruentisque sacrificiis et caballinis stercoribus atque l o tio delectatus, mollitiebus quoque ac daemonum invocatio p.637nibus gaudens, atque omnibus animas corrumpentibus adin ventionibus a tenera aetate convivens. quia vero paternum principatum cum malitia suscepit, non modicam in brevi tempore demonstrat nequitiam, ita ut ab omnibus ob i m p u dentiam confestim odio haberetur , et Artahuasdo curopalati et comiti Obsequii,qui Anuam sororem eius uxorem duxe rat, vis pro capessendo imperio imponeretur. eodem q u o que anno Hisam interfecit Christianos captivos in omni ci vitate, inter quos et Eustachius filius Mariani patricii martyr verus ostensus est in Carram Mesopotamiae, ubi et reliquiae ◄ ipsius sanitates per dei gratiam operantur, et multi alii per sanguinem consummati sunt. Mundi anno 6233, divinae incarnationis anno 733, C o n 1
EX THEOPHANE. 219 stantinus,persecutor legum a patribus traditarum,imperatp.638 divinis iudiciis et multitudine culparum exigente nostrarum. quicum quintokal.IuliasadpartesegressusObsiciiadver sus Arabes esset,venitad civitatem quae dicitur Craso.cum autem praedictus Artahuasdus Dorilaci cum Obsiaco populo esset, suspiciebantur ad invicem. mittens autem Constantinus ad e u m petebat sibi dirigi filios eius, quos quasi desiderabat utpote nepotes suos videre. intentio autem eius erat compre hendendi eos et retrudendi. at ille cum intellexisset fraudem, immensurabilem malitiam eius sciens , sui desperationem i n currit, populumque alloquens et persuadens impetu adver sus illum cum omni multitudine properavit. et Beser qui dem patricium, qui sensus erat Saracenorum sectator quique praecesserat, romphaeis interfecerunt. at vero Constantinus misere equo forte strato reperto, cum ascendisset in eum, fugiens venit Amorium. et cum ad Orientalium thema, cuius praetor tunc Lancinus erat , cucurrisset, circumvenitur ab illis, quos magnis sublevans pollicitationibus ad Sisinnatium mittit confestim, qui tunc praetor erat Thracensium thematis, et persuadet illis auxiliari sibi. hinc ergo atrocissimae pugnac et conflictus subditis generantur , c u m imperator appellare- p.639 tur uterque. praeterea scribit Artahuasdus ad Theophanem patricium et magistrum , qui ex persona principis in urbe remanserat , per Athanasium silentiarium, quae gesta sunt. qui cum Artahuasdo faveret, coacervato populo apud cate chumenia magnae ecclesiae, et per litteras et per iam dictum Athanasium persuasit omnibus credere quod imperator m o r tuus fuerit, Artahuasdus autem a thematibus pronuntiatus sit imperator. tunc omnis populus c u m Anastasio falsi n o minis patriarcha anathemati et detestationi submiserunt C o n stantinum ut arrogantem et adversarium dei, atque ipsius caedem amplectabiliter admiserunt tanquam a malo maximo liberati: Artahuasdum vero imperatorem praedicaverunt ut orthodoxum et divinorum dogmatum propugnatorem. ergo Monotes mittit in partes Thracenses ad Nicephorum filium suum, praetorem Thracensium, quo ad custodiam u r bis minaret illic exercitum constitutum. obseratis ergo p o r tis murorum et vigiliis positis, filios Constantini comprehen sos caesos ac tonsos in custodia posuit. cum autem Arta huasdus cum Obsequiis esseturbem ingressus,pervenit et Constantinus Chrysopolim cum duobus thematibus,Thracen-p.640 sium scilicet et Orientalium ; et c u m nihil agere valuisset, reversus apud Amorium hiemavit. Artahuasdus autem per totam urbem sacras erexit imagines. interea barbari sen tientes horum invicem iurgium , multara praedam in R o m a mox
niam perpetrarunt, hos Sulehiman praetore ducente. porro Anastasius pseudopatriarcha tenens honoranda et vivifica li gna, iuravit populo dicens "per eum qui in ipsis affixus est, sic mihi dixit Constantinus imperator asseverans, ne aestimes filium dei esse eum quem peperit Maria quique dicitur Chri stus, sed puruin hominem. Maria enim eum peperit sicut me peperit mater mea Maria." et tunc omnis populus m a ledixit ei. que discurrit sine prohibitione huiusmodi fieri. Eodem anno obtinuit Vhalid filius Hisan Arabum prin cipatum, ad quem Constantinus quidem Andream spatharium, Artahuasdus autem Gregorium logothetam transmiserunt, auxilium quaerentes utrique. porro pluviae defectus et ter rae motus per loca facti sunt, ita ut montes unirentur ad invicem per eremum Sabbae et castella sub terram immer gerentur absorpta. cum tota civitate a monothelitarum cacodoxia rediit ad o r thodoxiam, cum tenuisset a Cyro, qui sub Heraclio Alexan driae patriarcha fuit. porro exercitum movit Gamer cum Arabum multitudine contra Romaniam , et multis in captivi tatem abductis reversus est, et apparuit signum in caelo ad aquilonem mense Iunio. Vhalid autem Petrum sanctissimum metropolitam Damasci lingua mutilari praecepit tanquam a r guentem palam Arabum et Manichaeorum cognationem, et exulem penes felicem Arabiam fecit, ubi et moritur pro Christo martyrio percepto, cum expressius divinas missas pronuntiasset, sicut huius rei narratores aiunt, qui se propriis p.642auditibussuper hoc satisfactos esse fatentur. huius aemulator et aequivocus Petrus apud Maiumam eisdem temporibus osten sus est pro Christo martyr ultroneus, languore siquidem d e tentusprimoresArabumadvocavit,utpoteassuefactossibicum chartularius esset et publica tributa facta ratione conferret, et ait ad illos "mercedem quidem pro mei visitatione a deo 220 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA Mundi anno 6234, divinae incarnationis anno 734, anno vero imperii Constantini secundo, qui Romanorum imperium tenuit, mortuus est Hisam Arabum dux. hic sanctissima A n tiochena ecclesia per annos quadraginta viduata manente, prohibentibus fieri patriarcham Arabibus , in eadem habens quendam amantissimum monachum Syrum nomine Stepha num, agrestiorem quidem sed religiosum, iubet in Oriente positis Christianis , si vellent permitti sibi patriarcham h a bere, eligerent Stephanum ; qui divinitus hoc fieri arbitran p.641 tes consecrant eum in sede Theupoleos, et ex tunc huc u s Eodem vero anno Cosmas Alexandriae patriarcha una
recipiatis, licet infideles amici sitis: testamenti vero mei testes vosessevolo,cumsittale. omnisquinoncreditinpatrem et filium et spiritum sanctum, consubstantialem et divinam in monade trinitatem, mortuus est anima , et aeterno dignus est tormento. talis est etMaumed pseudopropheta vester et Antichristi praecursor. discedite ergo, si mihi creditis testanti vobis hodie caelum et terram, ab illius fabulatione : consulo enim vobis, ne cruciemini simul cum illo." cum autem haec et his plura cum eis de deo ratiocinatus dissereret, audien tes illi stupore seu vesania detenti longanimiter visi sunt cum autem ex infirmitate convaluisset,maiori coepitvoce clamarep.643 "anathema Maumed et fabuloso scripto eius, et cunctis qui credunt ei." tunc per gladium animadversionem perpessus martyr ostensus est. hunc declamationibus sermonum h o n o ravit sanctus pater noster Ioannes, qui bene cognominatus est Chrysorroas propter auream et fulgidam sancti spiritus gratiam, quae in ipso tam in verbo quam in vitae actu ef floruit. quem videlicet Constantinus impius imperator an nuo propter eminentem orthodoxiam eius anathemati sub mittebat,etproMansur,quod estavitumnomen eiusquod que redemptus interpretatur sensu Iudaico, novum ecclesiae magistrum Manzeron mutato nomine vocitabat. Eodem quoque anno Vhalid Cyprios in Syriam transtu lit, Artahuasdus autem Nicetam filium monostrategum p r o motum ad thema direxit Armeniacorum,porro Nicephorum aeque filium suum coronavit per Anastasium patriarcham. mense vero Maio cum Artahuasdus ad partes Obsicii egres sus fuisset et milites elegisset, totam Asiam cepit, depopu lans eam. quo Constantinus comperto motus est contra ipsum. cum vero ad eum in partes Sardeorum a Celbiano redeuntem venisset et cum illo bellum iniisset, vertit eum ac insequitur usque Cyzicum. at ille cum Cyzicum pervenisset, dromonem ingressus in civitate salvatur. praeterea mense Augusto eiusdem undecimae indictionis Nicetas monostrate gus filius Artahuasdi , cum intulisset Constantino apud Mo- p.644 drinem et Cisseum bellum, terga vertens aufugit. et quidem patricium Teridatem Armenium, militem fortissimum et con sobrinum Artahuasdi, cum aliis multis electis principibus in terfecit: utriusque vero partis casus haud modicus factus est, Armeniorum scilicetetArmeniacorumimpugnantium adversus Orientales atque Thracesios, Constantini propugnatores. c e terum antiquus hostis diabolus contra Christianos tempori bus istis talem excitavit saevitiam et mactationem alternam, ferre, ex languore hunc praeter sensum esse putantes. ut filii etiam contra parentes et fratres contra fratres c o m EX THEOPHANE. 221
222 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA moverentur, non parcentes ad caedem, et immisericorditer alternae stationes ac domus incenderentur. Inter *) haec autem et huiusmodi Stephanus papa R o manus multa mala ab Austulpho rege Longobardorum p e r pessus ad Francos confugit sub Pipino , qui maior domus erat et primas in omnium dispositione rerum Francorum gentis, quibus videlicet olim moris erat dominum , id est regem suum, secundum genus principari, et nil agere vel disponere quam irrationabiliter edere et bibere,domique m o rari,etkalendisMaiipraesiderecoram totagente,etsalutare illos et salutari ab illis, et obsequia solita impensa percipere, et illis dona rependere, et sic secum usque ad alium Maium habitare, habere autem maiorem domus consilio suo et g e n tis omnia ordinantem negotia: dicebantur enim ex genere illo descendentes cristatae, quod interpretatur trichorachati : pilos enim habebant natos in spina veluti porci. praedictus itaquepapa Stephanus vipressusetcrudelitateAstulphicoa ctus, simul etiam ab ipso adhortatus ire in Franciam et fa cere quodcumque posset, veniens Pipinum provehit, virum in omnibus probatissimum, qui praeerat tunc quoque rebus post regem et debellaverat Arabes , qui ab Africa in Hispa niam transmeaverant, quique tenuerunt asque nunc eandem Hispaniam, et probaverant praeliari nihilominus contra F r a n COS. quibus e contra idem Pipinus cum multitudine resi stens,occidit quendam etiam principem eorum : Abderachman enim filius Mahuhi principatum huius tenebat gentis. inter fecit autem simul et multitudinem hand facile numerabilem iuxta Rhodanum fluvium, et admirationi habetur, et amatur a gente, non solum propter hoc sed et propter alia praeci pua gesta, et praeficitur genti non ignobiliter primus, sol vente scilicet eum a periurio in regem commisso eodem Ste phano ; qui et attondit decessorem eius regem, et in m o n a sterio cum honore et requie circumscripsit. hic Pipinus duos filios habuit, Carolum scilicet et Carolomannum fra trem eius. Mundi anno 6235 , divinae incarnationis anno 735, anno vero imperii Constantini tertio Stephanus Antiochenus h a b e tur antistes. apparait autem signum ad aquilonem,et cinis descendit per loca , factusque est terrae motus in Caspiis portis. occisus etiam est Vhalid ab Arabibus , qui praefuit anno uno , tenetque principatum Hizid Lipsos. is pecuniis multis erogatis obtinuit Damascum , et dextras accepit ut *) Quae de Pipino hic narrantur, non exstant apud Theophanem, sed apud Cedrenum p. 453. FABR. EX THEOPHANE. 223 principaretur. porro Constantinus Septembrio mense duo- p.645 decimae indictionis descendens ad partesChalcedonis remea vit ad Thracoas partes, cum Sisinnius praetor Thracesiorum antea per Abydum remeasset terrenumque murum urbis o b sideret. at vero veniens imperator ad Charsii portam discur rit usque ad auream portam , semet ipsum turbis ostentans, et iterum reversus castra metatus est apud S. M a m a m . cives autem angustari coeperunt annonis deficientibus. quocirca misso Athanasio a secretis et Artahuasdo domestico suo ad d e ferendos sumptus in scaphis, invenit hos classis Cibyraeotensium et classisAbydi, et hos comprehensos ad imperatorem duxit, qui frumentum quidem populis suis donavit, Athanasium a u tem et Artahuasdum oculis confestim privavit. post haec vero probavit Artahuasdus a terra portas aperire et p r a e lium cum Constantino inire. verum facta congressione fu gati sunt milites Artahuasdi, et multi mortui sunt, inter quos et Monutes. constructis autem Artahuasdus dieribus cacabo ferentibus ignem, misit ad S. M a m a m nonnullos contra clas sem Cibyraeotensium. cum autem venisset ad S. Mamam, exeuntes Cibyraeotenses pepulerunt illos. facta est autem in urbe valida fames, ita ut venundaretur modius ordei d u o decim numismatibus, leguminis vero quindecim, milii ac lu pini numismatibus octo, olei autem librae quinque numi smate uno, sextarius vini dimidio. cumque populus necare- tur, coactus est Artahuasdus dimittere illos e civitate foras exeundi. verum observatis faciebus quosdam eorum prohi bebat. unde quidam eorum emundaverunt vultus suos, et muliebri circumamicti sunt veste : ast alii monachico schemate atque cilicino vestimento contegebantur, et ita latere poterant et exire. Nicetas autem monostrategus coacervato populo suo a Modrina disperso venit usque Chrysopolim ; et cum reverte retur , transmeans imperator persecutus est post terga ipso rum. et cum venisset ad eum apud Nicomediam, manu cepit eum cum curatore, qui fuerat dudum Marcelliorum episco pus ; quem et decollari continuo iussit: monostrategum vero vinctum patri per m u r u m monstrabat. porro quarto nonas Novembrias repente praeliatus post meridiem per terrenum murum urbem captavit. at vero Artahuasdus una cum B a gatangio patricio ingressus navim ad praesens exiisse visus est in Obsiciis, et abiens ad castrum Puzanae semet inclusit. p.647 quibus imperator manu captis Artahuasdum cum duobus filiis suis privavit oculis, Bagatangim autem in vivario de-p.648 collavit, et huius caput in Milio suspendit diebus tribus. post triginta vero annos mali m e m o r et immisericors imperator praecepit huius uxorem in monasterium Choras pergere (illic enim sepultus erat) et huius ossa effodere et in pallio suo portare atque in sepulcra, quae dicuntur Pelagii, ́una cum Biothanatis iacere. o inhumanitatem. multos autem et alios ex primoribus, qui auxiliati fuerant Artahuasdo, peremit, i n numerabilesque oculis et alios manibus seu pedibus ablatis debilitavit. praecepit autem externis militibus , qui secum ingressi sunt, introire domos et rapere familiares civium res. multa quoque et alia, quin et innumera mala urbi monstra vit. cumque hippodromium celebraret, introduxit Artahuas dum una cum filiis eius et amicis ligatum per Dihippium in circum, simul c u m Anastasio falsi nominis patriarcha, p e r cusso publice et in asino verso vultu sedente, quos omnes per Dihippium intromissos incircum pompavit. verum A n a stasium utpote consentaneum suum in throno sacerdotii rur sus locavit, deterrens et servituti subiiciens. Sisinnium vero patricium et praetorem Thracesiorum,qui multum cum eo p.649cucurrerat et pro ipso certaverat eiusque consobrinus esse noscebatur, post 40 dies caecavit, dei nimirum iudicio. qui enim auxiliaturimpio,incidetinmanuseius,secundum quod scriptum est. Mundi anno 6236, divinae incarnationis anno 736,anno vero imperii Constantini quarto Theophylactus Antiochenus habetur antistes, qui ecclesiae septem praefuit annis. M u ruhaque dux Arabum noscitur, qui principatus est eis annis hoc quoque anno cometes magnus in Syria visus est, etseditionemconcitavitThebit contraMaruham,etDachata Raritensium, quos Marucha captos occidit in terminis H e m e sae cum multitudine bellatorum, id est milium decem. dem etiam anno prece ChristianorumOrientis permisit con secrari Theophylactum presbyterum Hedessinum patriarcham Antiochiae, Stephano dormiente, et hunc litteris catholicis honorari praecepit ab Arabibus : donis enim erat spirituali bus adornatus, et maxime pudicitia. apud Etzi autem c e n tum et vicenos Chalbenos inligno suspendit. porro Habas, qui multum Christianorum sanguinem fudit et multa d e p o cum pulatus et depraedatus est loca , occidit in carcere. enim quidamn aMaruham ad hoc missus essetAethiops, venit, et impleto sacco viva calce introivitad eum,follequead totum p.650caput et nares eius imposito suffocavit illum,iustam adinve niens maleficio Habae poenam : magicis enim deceptionibus ac daemonum invocationibus multa contra Christianos f a bricatus est mala. hic etiam sanguini communicavit Vhalid. Anno imperii Constantini quinto Sulehiman coacervatis militiis rursus in Maruham bellum aggreditur, et amissis 224 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA sex. eo
populi septem milibus superatur, et fugax penes Palmyram salvatur, et deinceps in Perside. seditionem quoque conci taverunt Metsini et Heliopolitae ac Damasceni civitates M a ruham obserantes,quifiliosuoquidemcontraDachaccum virtute misso,ipse venit Emesam,quam in quattuor mensi bus cepit. Dachac autem a Perside cum plurimo potentatu veniebat. at vero Maruham aggressus eum in Mesopotamia cum multos collegarum interfecisset, hunc comprehensum interfecit. Mundi auno 6238, divinae incarnationis anno 738, anno vero imperii Constantini sexto factus est terrae motus m a gnus in Palaestina et circa Iordanem et totam Syriam mense Ianuario, hora quarta, et multa milia, quin et innumerabilia mortua sunt, ecclesiaeque ac monasteria corruerunt, et m a xime penes eremum sanctae civitatis. EX THEOPHANE. 225 In his Constantinus Germaniciam cepit, aciem dirigens contra Syriam et Dulechiam, aditu reperto propter Arabum mutuam pugnam, verbo sane Arabes inermes dimittens, qui erant in ipsis. assumpsit autem et cognatos suos ex mater na linea descendentes, et Byzantii collocavit una cum multis Syris monophysitis haereticis , ex quibus plures in Thrace usque nunc habitant et iuxta Petrum Cnaphea trinitatem in trisagio crucifigunt. porro a quarto idusAugustas usque ad p.651 octavum kalendas Septembris tenebrae factae sunt nebulosae. tunc Meruham victor Emesea capta interfecit omnes cogna tos et libertos Hisam, expugnatque muros Heliopoleos et Damasci et Hierosolymorum , trucidans multos potentes et detruncans residuos. Eodem vero anno pestilens mors a Sicilia et Calabria incipiens, veluti quidam ignis depascens, ad Monobasiam Hel ladem atque interiacentes insulas venit per totam decimam quartam indictionem, flagellans ipsum Constantinum, et c o hibens ab insania, qua adversus sanctas ecclesias et venera biles imagines irritabatur. verum ille, ut Pharao quondam,p.652 incorrectus permansit. sane pestilentia haec bubonis discur rens decima quinta indictione regiam pervenit ad urbem. coeperunt autem subito invisibiliter fieri, tam in hominum vestimentis et in sacratis ecclesiarum indumentis quam et in velis, cruciculae plurimae veluti ex oleo designatae. facta est ergo hinc tristitia et defectio animi multa propter d u bium huiuscemodi signi. venit nihilominus et divinitus i n dignatio, dissipans incessanter non solum urbis cives sed et in omnibus suburbanis eius degentes. factae enim sunt et fantasiae in multos hominum, qui in ecstasi facti existima 15 Theophanes II.
220 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA bant se cum peregrinis quibusdam, ut putabant, et trucibus faciebus comitari , et eos qui in itinere sibi obvii fiebant se quasi amicos salutare ac colloqui. notatis vero his quae dicebantur ab eis, haec postea referebant. contemplabantur autem eosdem et domos ingredi, et alios quidem ex domo egredi, porro alios vulnerare. contigit autem et eorum quae dicta sunt ab eis, plurima ut viderant fieri. praeterea v e r nali tempore primae indictionis magis extensa est. aestivo autem prorsus incendit,ita ut integrae quoque domus peni 653 tus clauderentur , nec essent qui deberent mortuos sepelire. ex necessitate itaque multa excogitatum est quo super ani malia tabulae sternerentur, et ita super has impositi mortui deferrentur. pari modo et in plaustris alii suprapositi aliis asportabantur. cum autem repleta fuissent universa, tam scilicet urbana quam suburbana , monumenta , et cisternae quoque sine aqua et lacus et plurimae vineae, necnon et interiores horti, qui intra veteres muros erant, ad huius modi capessendam sepulturam effossi sunt, et ita vix omnia haec ad tantam necessitatem sufficere valuerunt. omni a u tem domo tali calamitate corrupta propter depositionem, quae impie facta est ab imperantibus in sacras imagines, confestim nimirum Agarenorum classis ab Alexandria venit in Cyprum , ubi erat et Romaicus stolus. at vero praetor Cibyracotorum irruens in eos extemplo in portu Ceramea, et retenta portus fauce, cum essent triginta dromones, tres solos exiliisse fatentur. Mundi anno 6239, divinae incarnationis anno 739, anno vero imperii Constantini septimo, occiditur Gregorius ab Arirutensibus, et evicit Maruham, ut praetuli. Anno imperii Constantini octavo motus est in exteriori bus Orientis partibus Persidis populus, qui dicuntur C h o r o sanitae Maurophori , contra Maruham et omnem cognatio nem eius, qui principati sunt ab ipso Maumed pseudopro pheta usque ad eundem Maruham, id est contra eos qui d i cuntur filii Humaia. his enim post interemptionem Vhalid debellantibus et constringentibus invicem, hi qui dicebantur filii Echim et Halim, cognati et ipsi pseudoprophetae, sed absconditi atque fugaces existentes in minori Arabia, congre gati, tenente in eis primatum Abrahim, mittunt libertum suum quendam, Amuslim dictum, in Chorosam ad quosdam ibidem praeminentes, contra Muruham sibi suffragari peten tes, qui collecti apud Caccaban quendam conciliantur, et concitant servos in dominos proprios , et occidunt multos nocte una, quorum armis equis et pecuniis locupletati facti p. p.654
EX THEOPHANE. 227 sunt potentiores. dividuntur autem in tribus duas, Chaisi-p.655 nos scilicet etHiamanitas. quorum potentioresintucnsAbu muslim esse Hiamanitas, concitat contra Chaisinos, et inter fectis eis venit in Persidem cum Caccaban, et expugnans Hibindabarem capit cum victoria cunctos, virorum scilicet ferme centum milia. et veniens ad Hibinubera hostiliter cum ducentis milibus proficiscentem , sed et illum dissolvit, v e niensque ad Maruham apud Zabari fluvium habentem tre centa milia, debellat eum et multitudinem infinitam occidit eratque visu mirabile, cum secundum scripturam tunc unus persequeretur mille, et duo transmoverent dena milia. quos cum ita potentialiter vincentes Maruham intui tus extitisset, adit Carran , et c u m fluvium transmeasset, i n cidit pontem ex navibus factum , et assumptis secum omni bus pecuniis ac domo sua, cum quattuor milibus viris ver naculis suis fuga lapsus est in Aegyptum. Anno imperii Constantini 9 persecutionem patitur M a ruham a Maurophoriis , et comprehensus ab eis occiditur, bello gesto gravissimo. praeerat autem eis Salich filius H a lim, qui unus ex praclatis profugis erat, qui et destinaverat Bumuslim. reliqui vero congregati contra Samariam etTra- p.656 chonitidem regionem sorte principatum distribuerunt , A b u lalas scilicet, et post illum fratres eius Abdela, et post hunc Iliseidin Musae. et Syriae quidem summam praeturam ta xaverunt Abdelam tenere filium Halim, fratrem vero Salim, ipsum autem Salim Aegypto praeesse. porro Abdelam fra trem Abulabas ab illo habere sortem principatus super M e sopotamiam statuerunt. ipse sane Abulabas, qui et omnium primas habebatur, in Perside sedit, translato quoque princi patu sub se Persarum , qui ei auxiliati fuerant a Damasco. hi vero qui salvati fuerant, tam videlicet filii quam cognati Maruham, venientes ab Aegypto in Africam, indeque trans meantes fretum angusti maris ad Oceanum positi,quod dicitur Septe quodque diffinit inter Libyam et Europam, Europae Hispaniam habitarunt usque ad praesens tempus , habentes quosdam qui ibidem habitantes antea noscebantur, a Mauhia illuc traiecti navigio, c u m essent eius cognati et ipsius religio nis. perduravit autem excidium sub Mauhia sex annis, quo diruti sunt omnium illustrium civitatum in Syria usque adp.657 Antiochiam muri , eo quod hanc in refugium habere medi tarentur , innumerique Arabum ab eo perierunt. oppido enim erat circumspectus circa civilia. erat autem automa tistarum, id est Epicureorum, haereseos, ex gentibus qui h a bitabant Carran impietatem assumens. porro octavo kalen darum Februariarum eiusdem tertiae indictionis natus est
228 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA imperatori Constantino filius, quem noininavit Leonem , ex chagani Chazariae filia, Anno vero eodem factus est terrae motus in Syria, et ingens ac terribilis casus , unde civitatum aliae quidem p e autem a montanis ad subiecta campestria cum muris et habitationi bus suis integrae migraverunt et salvae quasi ad miliaria sex vel etiam modicum quid ultra. denique asseveraverunt hi qui propriis visibus terram Mesopotamiae contemplati sunt,inlongitudinem diruptam fuisseadmiliariaduo,etex profundo eius ascendisse aliam terram nimis albam et areno sam,de cuiusmedioascendit,utaiunt,animalmulinumin contaminatum, loquens humana voce, et praenuntians gentis incursionem ab eremo adversus Arabes. quod et factum est. p.658praeterea sequenti anno quartae indictionis, solemnitate sanctae pentecostes , coronavit Constantinus imperator L e o nem filium suum imperatorem per Anastasium patriarcham Mundi anno 6242, divinae incarnationis anno 742, anno vero imperii Constantini 10 Muhamed fit Arabum dux, qui eis quinque praefuit annis. eodem quoque anno simultates Chalcidenses adversus Maurophoros Persas concitaverunt, et interempta sunt ex eis in montanis Hemessae per illos quattuor milia. id ipsum vero factum est et per Arabiam in Chaisi nos ab eisdem Persis. cum autem caput Maruham myrrha conditum fuisset allatum, plures a simultatibus cessaverunt. Anno imperii sui 11 Constantinus Theodosiopolim et Melitenem cepit, et captivos duxit Armenios. Theodorus quoque filius vicarii minoris Arabiae oriundus, obeunte san ctissimo Theophylacto Antiochiae patriarcha praeficitur, qui sex praefuit anuis ecclesiae. existens. nitus exterminatae sunt , aliae vero mediocriter, alia Eodem quoque anno et Constantinus impius contra p .659 consentaneum suum. Anno imperii sui 12 Constantinus impius imperator,elatus sensu, multa contra ecclesiam et orthodoxam fidem meditans, et silentia per singulos dies faciens, populum ad sensum suum inflexit infeliciter consectandum , praevius futurae impietatis Anno imperii Constantini 13 Anastasius scelestus , qui ecclesiae throno Constantinopolitanae praefuit, mortuus est corpore simul et anima , miserabili passione quae dicitur chordapsos fatigatus,cum stercus per os evomuisset,dignam exolvens vindictam, pro audacia scilicet, quam contra deum contraque magistrum suum exhibuit.
sanctas et venerabiles imagines concilium iniquum 338 epi scoporum congregavit in palatio Hieriae, quorum primus erat Ephesinus filius Apsimari et Pastillas Pergensis , qui apud se quae sibi visa sunt dogmatizarunt, nullo praesente ex catholicis sedibus, Romana scilicet et Antiochena, Alexan drina sive Hierosolymitana. a quarto idus Februarias inci pientes perduraverunt usque ad sextum idus Augustas eiusdem septimae indictionis. qui c u m in Blachernas dei genitricis h o stes convenissent , ascendit Constantinus imperator in a m b o nem , tenens Constantinum monachum, qui fuit Sylaei epi-p.660 scopus. cum orasset, voce magna pronuntiavit dicens "C o n stantino universali patriarchae multos annos." et dein ascen dit imperator cum Constantino scelerato praesule et reliquis episcopis forum, et exclamaverunt divulgantes suam cacodo xam haeresim in conspectu totius plebis, anathematizantes Germanum sanctissimum et Gregorium Cyprium et Ioannem Chrysorroam Damascenum, nepotem Mansur, viros sanctos et reverendos magistros. Mundi anno 6246, divinae incarnationis anno 746, anno vero imperii Constantini 14, Constantinus Constantinopolita nus habetur antistes, qui 12 ecclesiae praefuit annis. hoc quoque anno Maumed, qui et Abulabas, mortuus est, cum 5 praefuisset annis. eratque Abdelas frater eius in Machia loco blasphemiae ipsorum. scribit ergo Abumuslim, qui erat in Perside, conservandum sibi locum principatus, sicut sibi sorte fuerat deputatus. qui cum didicisset Abdelam filium Halim,fratremveroSalim,summum praetoremSyriae,prin cipatum sibi affectantem, et veniendum ad obtinendam P e r sidem , adversantemque Persis , et faventem his qui erant Syriae quique auxiliabantur ei, concitatis exercitibus suis a g greditur eum apud Nitzibin, et victo eo Abumuslim multosp.661 peremit: erant enim plures ex his Sclavi et Antiocheni. ast Abdelas solus salvus remanens post paucos dies petiit verbum accipere ab altero Abdela, fratre Maumed,veniente in Per sidem studio multo a Macha, quo in domuncula putrefacta retruso effodi fundamenta praecipiens hunc clam interfecit. porro Abumuslim furientem adversus Arabes Syriae pro eo quod in Maurophoros insurrexerint et multos in Palaestina et Emesa et maritima ceperint, atque in eos irruere medi tantem cohibuit cum exercitibus. at ille iratus Abdelae ad interioremPersidem cum multitudine properavit.quem cum vehementer ille metueret, accersit eum suasoriis verbis et precibus, atque ipsis execrabilibus principis eorum symbolis destinatis , virga videlicet atque sandaliis pseudoprophetae Maumed, expetens ut ad se via unius diei diverteretur, qua EX THEOPHANE 229
230 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA tinus ei decentes gratiarum actiones deferret. at ille d e c e ptusvenitcum centummilibusequitum,unitusqueilliocci p.662 ditur ab co manibus propriis , sicque principatus Abdelae confertur, qui 21 Arabibus praefuit annis. Anno imperii Constantini 15 Paulus Romanae sedis prae sul habetur. Nicetas Heliopoleos anathematizatus est a tota ecclesia. imperator autem Constantinus Syros et Armenios, quos a Theodosiopoli et Melitana duxerat, in Thracem e m i gravit, ex quibus etiam Paulicianorum est haeresis dilatata. similiter et in urbe paucis prae mortalitate factis habitato \ ribus cius, duxit una cum familiis, tam ex insulis et Hellade quam ex inferioribus partibus , sicque urbem habitare fecit, quam et condensam reddidit. Eodem quoque anno quaesiere Vulgares pacta propter castra quae constructa fuerant. ast imperatore apocrisiarium eorum dehonestante exierunt hostiliter, et usque ad longum murum venerunt, et multo excidio perpetrato illaesi re versi sunt, Anno imperii Constantini 16 terrae motus haud modi p.663cus factus est in Palaestina et Syria septimo idus Martias; et exul factus est Theodorus Antiochiae patriarcha, invidia derogatus ) Arabum , quod crebro imperatori Constantino causas corum per litteras indicaret. et de cetero Salim hunc exulem fecit, mittens cum in Mohabitidem regionem, patriam suam. praecepitque idem Alim non construendas novas ec clesias nec crucem videndam, sed neque de fide a Christiano cum Arabibus dogmatizandum. porro exercitum movit idem contra Romaniam cum 80 milibus,et veniens in Cappado ciam audivit Constantinum adversus se venientem arinatum, et territus inefficax repedavit, nihil depopulatus , nisi quod paucis Armeniis ad se confluentibus assumptis reversus est. Anno imperii Constantini 17 Abdelas tributorum ratio nem Christianis ampliavit, adeo ut omnes monachos et in clausos atque cionitas, qui deo bene placere noscebantur, sub tributis redigeret. signavit autem ecclesiarum cimiliarchia, et eduxit Hebraeos ad venundandum illa, et emerunt ea liberti. Anno imperii sui 18 Constantinus Sclavinias penes M a * derogatus]Jihyels.Hist.trip.32:credensderogationibushis. Non,detrahere derogare.Glossae Dosithei magistri:derogat de trahit obloquitur. Goffridus abbas Vindoc. epist. 2 29 : nec p o n tifici sicut Maria Moyși derogarent. FABR. EX THEOPHANE. 231 cedoniam positas captivavit et reliquos subiugavit. eodem vero anno quidam ex Maurophoris Persis,cuin magicae re-p.664 ligionis essent, deceptione detenti diaboli, venundata substan tia sua nudi supra muros ascendentes proiiciebant semet ipsos, ita ut se volare in caelum arbitrarentur; qui nihil ratione dignum sortis illius habentes , artus conterebant ad ima demersi, quorum sexdecim, eos dumtaxat qui in errore praeminebant, Abdelas per Salim interfecit in Beroea et Chalcide. Anno imperii Constantini 19 invidia Christianos prohi buerunt Arabes a publicis chartothesiis ad modicum tempus. sed rursus coacti committunt eis eadem ipsa, eo quod non possint ipsi scribere calculationes , aciesque direxerunt m u l tas, sed et Paulum praetorem Armeniacorum bellum agen tes apud Melam peremerunt cum exercitus multitudine, nec non et 42 insignes viros vinctos duxerunt, et capita multa. imperator autem exercitum movit in Vulgariam, et veniens in Veregaban ad clausuram, obviam ei Vulgares advenerunt et multos exercitus eius trucidaverunt, in quibus et Leonem patricium et praetorem Thracesiorum, et alium Leonem lo gothetam cursus, et populum multum , ac acceperunt arma corum ; et sic inhoneste reversi sunt imperator et sui qui Anno imperii Constantini 20 factus est error paschae,p.665 et orthodoxi quidem in Oriente octavo idus Aprilias pascha celebraverunt, at vero erronei haeretici idus Aprilias. Eodemque anno docites clarissima in Oriente apparuit per 10 dies, et iterum ad Occidentem diebus 21. quidam vero Syrus , Theodorus nomine , Libanites circa regionem Heliopoleos, quae est ad Libanum , adversus Arabes insurre xit, et c u m bellum movisset in eos , ceciderunt ex utrisque multi : novissime vero terga et ipse vertens effugit, et L i b a nitae, qui cum ipso erant, omnes sunt interempti. factae autem sunt et in Africa seditiones et bella, solari eclipsi fa cta18kalendasSeptembrias,feria6,hora10. porroin-p.666 surrexerunt quidam ex Maurophoris apud Dabero, dicentes filium protosymboli deum ut nutritorem suum, et protule remanserunt. Eodem anno translatum est caput S. Ioannis praecurso ris atque baptistae a monasterio Spelaei in templum suum in Emesenensium civitate situm , cum esset illustre; et d e scensus aedificatus est. ubi usque hodie a fidelibus adora tum omni suavitate corporali scilicet ac spirituali honoratur odore , et emanans effundit omnibus sanitates, qui fide fla grantes occurrunt.
232 ANASTASI HISTORIA ECCLESIASTICA runt dogma huiusmodi, et introierunt Maurophori domum errorissui,etoccideruntclavigerosnomina60. etexierunt quidam in Basrason , et captivaverunt multos , et pecunias numerosas sumpserunt. Eodem quoque anno et Constantinus persecutor A n dream memorabilem monachum , qui dicebatur Calybites, apud Blachernas flagris in Hippodromio S. Mamae peremit, redarguentem impietatem eius, et Valentinianistam ac Iulia num appellantem eum; quem et in rheuma maris iactari praccepit, nisi sorores eius hunc rapientes in emporio L e u cadii sepelissent. Anno imperii Constantini 21 seditionem concitaverunt Cassiotae contra Maurophoros propter mulieres : manserant enim ex eis in domo in qua tres fratres manebant, et v o luerunt uxores eorum in pelagus iacere. surgentes autem tres fratres occiderunt et obruerunt illos, sed et coacervati occiderunt etiam reliquos. et c u m misisset Selichus militias, fraudulenter venere super illos, et comprehensis eis patibulo suspenderunt tres fratres, et multos alios occiderunt. porro festivitate paschali ingressus est ad sanctam collectam in c a tholica ecclesia. cunque metropolitanus episcopus astaret, et exclamaret more solito deo dicens "plebs enim tua et e c clesia tua supplicat te," *) eduxerunt eum et incluserunt in p .667 carcere, et alius complevit sanctam collectam, et factus est timor magnus ; et nisi metropolita moralitate ac humilibus verbis mitigasset eum, malum profecto ingens hora illa c o n summatum fuisset. erat autem hic beatissimus Anastasius. Anno imperii Constantini 22 apparuit docites in Oriente, etinterfectusestfiliusPhatimae. atveroVulgaresinsur gentes occiderunt dominos suos ad se in iram derivatos , et statuerunt virum insensatum nomine Zeletzin, 30 cum esset annorum. multi praeterea Sclavi fugientes ad imperatorem confluxerunt, quos constituit super Artanam. porro 16 k a lendas Iulias exivit imperator in Thracem , misso quoque p.668navigio per Euxinum pontum , usque ad 800 chelandia fe rentia duodenos equos. at vero Żeletzis audita contra se tam per terram quam per mare facta commotione assumpsit in auxilium ex adiacentibus sibi nationibus 20 milia, et his in munitionibus constitutis se cautum et intrepidum reddidit. ast imperator cum venisset, castra metatus est in campo A n chiali; et pridie kal. Iulias primae indictionis , feria quinta, * te] sic Vaticanus. Thuanus autem tibi. utrumque rectum est. vide Priscianum p. 1184 ed. Putsch. FABR.