The Lantern

Poems of Henry Vaughan18

PG

AD POSTEROS.

Diminuat ne sera dies praesentis honorem Quis, qualisque fui, percipe Posteritas. Cambria me genuit, patulis ubi vallibus errans Subjacet aeriis montibus Isca pater. Inde sinu placido suscepit maximus arte Herbertus, Latiae gloria prima scholae. Bis ternos, illo me conducente, per annos Profeci, et geminam contulit unus opem; Ars et amor, mens atque manus certare solebant, Nec lassata illi mensue, manusue fuit. Hinc qualem cernis crevisse: sed ut mea certus Tempora cognoscas, dura mere, scias. Vixi, divisos cum fregerat haeresis Anglos Inter Tysiphonas presbyteri et populi. His primum miseris per am[oe]na furentibus arva Prostravit sanctam vilis avena rosam, Turbarunt fontes, et fusis pax perit undis, Moestaque coelestes obruit umbra dies. Duret ut integritas tamen, et pia gloria, partem Me nullam in tanta strage fuisse, scias; Credidimus nempe insonti vocem esse cruori, Et vires quae post funera flere docent. Hinc castae, fidaeque pati me more parentis Commonui, et lachrymis fata levare meis; Hinc nusquam horrendis violavi sacra procellis, Nec mihi mens unquam, nec manus atra fuit. Si pius es, ne plura petas; satur ille recedat Qui sapit et nos non scripsimus insipidis.