29. Labbe (Mansi), iv. 1117E.
30. Viz. Cyril.
31. Viz. Cyril.
32. Labbe (Mansi), v. 770; Lupus, Var. Pat. Epist. p. 33: Coniestatio Candidiam Comitis, quam publice, mane audiens synodum celebrari, in Epheso proposuit : Sanctissimo Episcopo metropolis Alexandriae Cyrillo, et reverentissimis Episcopis qui cum eo sunt congregati, Flavius Candidianus magnificentissimus Comes devotissimorum Domesticorum. Quoniam ex quo in Ephesinam civitatem veni, nihil aliud deprecatus sum communem sanctamque synodum vestram nisi ut cum pace atque concordia quae ad fidem rectamque glorificationem nostram exponerentur (v. l. disponerent), sicut et Dominus noster jussit et piissimus Imperator, scit religiositas vestra; et sufficit mihi testimonium quod ipsa veritas praebet, quia nihil aliud egerimus praeter haec. Quoniam vero et dum congregandos vos esse in sanctissimam Ecclesiam praeter aliorum Episcoporum cognoscerem voluntatem, nondum veniente sanctissimo Episcopo Antiochenae metropolis Joanne vel his qui cum ipso sunt, non cessavi rogans ut id fieret quod dixi superius; et unumquemque sum contestatus ob hoc, ne forte parlicularis fieri synodus videretur. Extremo ( v. l. externo) vero nihilominus, cum congregati essetis in sanctissima Ecclesia, occurrere festinavi, et ea quae visa sunt Domino nostro et piissimo Principi, licet videam ( v. l. id jam) ex superfluo facere, dum semel nosceretis haec eadem ex literis divinitatis cjus directis ad vos. Verumtamen edocui dispositionem ejusdem Domini nostri et piissimi Principis hanc esse. Velle namque eum dixi fidem nostram absque ulla discordia ab omnibus idem sapientibus roborari, et nolle particulares quasdam synodos fieri, quod maxime in haereses et schismata convertere novit religionem nostram fidemque orthodoxam. Insuper dum reverentia vestra exigeret sacram Domini nostri et piissimi Principis, quae directa est ad sanctam synodum, relegi, prius quidem id facere non annuebam (nec enim dicere refutabo) eo quod non adessent omnes qui ad sanctissimam synodum jussi fuerant convenire; sed quia vestra religiositas inquit ignorare se quae praecepta sint a Domino nostro et optimo Principe, necessarium mihi visum est apparere, ut etiam non praesentibus aliis reverentissimis Episcopis omnibus relegerentur divinae atque adorabiles literae. Nihilominus vero et postquam vobis manifestavi quae sunt decreta divinitus, in eadem supplicatione permansi, deprecans reverentiam vestram et poscens nihil novum fieri priusquam cuncti sanctissimi patres atque Episcopi ad synodum convenirent, sed sustineretis quatuor tantummodo dies sanctissimum Episcopum Antiochenorum metropoleos cum aliis qui pariter sunt, necnon et illos qui cum sanctissimo Nestorio sunt; ut vestra religiositate pariter congregata, et omni sancta synodo collecta simul in uniim, si qua essent quae forsan in dubitationem venirent, a quibus nos sumus extranei, cunctis vobis praesentibus judicarentur, et tunc cum consensu omnium vestrum ostenderetur quis prave ac praeter regulas ecclesiasticas credere videretur an certe recte omnes pariter confiteri, sicut sanctorum patrum religio habet. Hacc igitur non semel sed etiam saepius admonens, et suppliciter postulans, nihil profeci. Verum quia nihil eorum quae a me sunt dicta servatum est, sed a vobis injuriose ac violenter expulsus sum, necessarium duxi hoc mea contestatione vobis constituere manifestum, et per hoc edictum clare dicere nullum vestrum novi aliquid facere, sed omnium sanctorum Episcoporum sustinere praesentiam, et sic communi consilio quae ad catholicam sanctamque fidem pertinent judicari. Si quis vero ex propria voluntate ductus ea quae ab immortali et optimo vertice jussa sunt commovere voluerit, sciat se sibi ipsi reputaturum quicquid evenerit, praejudicium vero se alii ( v. l. ab alio) non inferre. Non enim pigebit me haec eadem denuo iterare. Quoniam vero, sicut vestra sanctitas novit, hoc placuit Domino nostro et piissimo Principi, ut sub praesentia simul omnium sanctorum Episcoporum quac ab ejus divinitate sunt convocati ea quae in dubitationem veniunt dissolvantur, propterea et sacra quae ad sanctissimum synodum vestram directa sunt, et quae ad me ipsum ab eorum divinitate sunt scripta, huic edicto praeposui; ut per omnia cognoscentes quae a Domino nostro et optimo Imperatore praecepta sunt, a tali praesumptione cessetis. Cognoscite igitur quod scripti hujus exemplar etiam domino nostro piissimo Imperatori transmissum est.
33. Viz. Cyril.
34. I.e. 'There would have been every reason for thee not to have accepted the post of judge which had been offered unto thee.' Perhaps the text is out of order.
35. Count Irenaeus, afterwards Bishop of Tyre. See Introd. pp.xxiv, xxv.
36. Nestorius quotes about the first half of the letter; see Labbe (Mansi), iv. 1377.
37. The Report is given in full in Labbe (Mansi), iv. 1421. Nestorius gives only a short extract. According to Labbe the Report was dispatched on July 1, 431.
38. Viz. the former alone.
39. Viz. Nestorius and the bishops who had demanded that the Council should not be held before the arrival of John, bishop of Antioch, and his companions.
40. Labbe (Mansi), iv. 1424 a.
41. I.e. through fear of the discussion.
42. Literally: 'they have fabricated, saying that. . .'
43. Labbe (Mansi), iv. 1424 d. There are about ten lines omitted between the passage on p. 121 and this passage.
44. Viz. Cyril.
45. Viz. Nestorius.
46. Nau treats these two clauses as interrogative, though they are not so marked by Bedjan in the Syriac text.
47. Cp. Labbe (Mansi), iv. 1237 a.
48. Cp. Labbe (Mansi), iv. 1240 a.
49. Nestorius only gives a free paraphrase of the letter.
50. Labbe (Mansi), iv. 1425 c:.
51. Nestorius is here paraphrasing the document given on p. 117. No new paragraph is marked here in the Syriac text.
This text was transcribed by Roger Pearse, 2006. All material on this page is in the public domain - copy freely.
Greek text is rendered using unicode .