The Lantern

Chronicle · Latin text of pages 188-33295

CCEL

Romanorum XXXVIII, regnavit VALENTINIANUS et VALENS, annis XIV, mensibus V

c Tanta Constantinopoli est orta tempestas ut mirae magnitudinis decidens grando non nullos hominum interfecerit.

1 a Valentinianus egregius alias imperator et Aureliano moribus similis, nisi quod severitatem eius nimiam et parcitatem quidam crudelitatem et avaritiam interpraetabantur. 365

d Apud Atrabatas lana caelo pluviae mixta defluxit.

e Hilarius episcopus Pictauis moritur.

b Apollinaris Laodicenus episcopus multimoda nostrae religionis scripta coraponit. 4 f Nicea, quae saepe ante corruerat, terrae motu funditus eversa. 368

2 c Terrae motu per totum orbem facto mare litus egreditur et Siciliae multarumque insularum urbes innumerabiles populos oppressere. 366 g Libanius Antiochenus rhetor insignis habetur.

CCLXXXVII Olympias

5 h Agon Constantinopoli a Valente redditus. 369

d Procopius, qui apud Constantinopolim tyrannidem invaserat, apud Phrygiam Salutarem extinctus et plurimi Procopianae partis caesi atque proscripti. i Haitanaricus rex Gothorum in Christianos persecutione commota plurimos interficit et de propriis sedibus in Romanum solum expellit.

k Eusebius Vercellensis episcopus moritur.

e Romanae ecclesiae XXXV, ordinatur episcopus DAMASUS, et post non multum temporis intervallum Ursinus a quibusdam episcopus constitutus Sicininum cum suis inuadit, 6 l Constantinopoli apostolorum martyrium dedicatur. 370

m Magna fames in Phrygia.

(1) Cibale.

[328/329]

Romanorum AD Romanorum AD

a Lucifer Caralitanus episcopus moritur, qui cum Gregorio episcopo Hispaniarum et Philone Libyae numquam se Arianae miscuit pravitati. a Burgundionum LXXX ferme milia, quod numquam antea, ad Renum descenderunt.

b Clearchus praefectus urbi Constantinopoli agnoscitur, a quo necessaria et diu expectata votis aqua civitati inducitur.

7 b Maximinus praefectus annonae 1 maleficos ab imperatore inuestigare iussus plurimos Romae nobilium occidit. 371

c Alexandriae XX ordinatur episcopus Petrus, qui post Valentis interitum tam facilis in recipiendis haereticis fuit ut non nullis suspicionem acceptae pecuniae intulerit.

c Valentinus in Britania ante quam tyrannidem invaderet oppressus.

d Presbyter Sirmi iniquissime decollatur quod Octavianum ex pro consule apud se latitantem prodere noluisset. 2390 10 d Melanius nobilissima mulierum Romanarum et Marcellini quondam consulis filia, unico praetore tunc urbano filio derelicto, Hierosolymam navigavit, ubi tanto virtutum praecipueque humilitatis miraculo fuit ut Theclae nomen acceperit. 2 374

8 e Didymus Alexandrinus multa de nostro dogmate per notarios commentatur, qui post quintum nativitatis suae annum luminibus orbatus elementorum quoque ignarus fuit. 372

e Post Auxenti seram mortem Mediolanii Ambrosio episcopo constituto omnis ad fidem rectam Italia convertitur.

f Probus praefectus Illyrici iniquissimis tributorum exactionibus ante provincias quas regebat quam a barbaris vastarentur erasit.