The Lantern

Chronicle · Latin text of pages 188-33293

CCEL

15 f Gallus Judaeos qui interfectis per noctem militibus arma ad rebellandum invaserant oppressit caesis multis hominum milibus usque ad innoxiam aetatem et civitates eorum Diocaesariam Tiberiadem et Diospolim plurimaque oppida igni tradidit. 352

f Paulinus et Rodanius Galliarum episcopi in exilium ob fidem trusi.

18 g Alchimus et Delfidius rhetores in Aquitanica florentissime docent. 355

h Donatus a quo supra Donatianos in Africa dici memorauimus Carthagine pellitur: quidam sectatores eius etiam montenses uocant eo quod ecclesiam Romae primum in monte habere coeperint.

g Non nulli nobilium Antiochiae a Gallo interfecti.

CCLXXXIII Olympias

16 i Jubileus secundum hebraeos h Magnentius Lugduni in palatio propria se manu interficit et Decentius 353 i Eusebius Vercellensis episcopus et Lucifer ac Dionysius Caralitanae et Mediolanensis ecclesiae episcopi, Pancratius

[322/323]

Romanorum AD Romanorum AD

quoque Romanus presbyter et Hilarus diaconus distantibus inter se ab Arianis et Constantio damnantur exiliis. Andreae apostoli et Lucae evangelistae a Constantinopolitanis miro favore suscepta.

21 a Nicomedia terrae motu funditus eversa vicinis urbibus ex parte vexatis. 358

a Julianus frater Galli Mediolanii Caesar appellatur.

b Paulinus Triverorum episcopus in Phrygia exulans moritur.

19 b Antonius monachus CV aetatis anno in heremo moritur. Solitus multis ad se venientibus de Paulo quodam Thebaeo mirae beatitudinis viro referre, cuius nos exitum brevi libello explicuimus. 356

c Evantius eruditissimus grammaticorum Constantinopolim diem obiit, in cuius locum ex Africa Chrestus adducitur.

22 d Synodus apud Ariminum et Seleuciam Isauriae facta, in qua antiqua patrum fides decem primum legatorum, dehinc omnium proditione damnata est. 359

10 c Hilarius episcopus Pictavensis, factione Saturnini Arelatensis episcopi reliquorumque qui cum eo erant Arianorum ante triennium in Phrygiam pulsus, libros de nostra religione componit.

e Honoratus ex praefecto praetorio Galliarum primus Constantinopoli praefectus urbi factus.

d Reliquiae apostoli Timothei Constantinopolim invectae.

f Gratianus qui nunc imperator est nascitur.

e Sarmata, Amatas et Macarius discipuli Antonii insignes habentur. g Hilarius, cum apud Constantinopolim librum pro se Constantio porrexisset, ad Gallias redit.

f Liberius episcopus Romanus in exilium mittitur. 1

g Magnae Alamannorum copiae apud Argentoratum oppidum Galliarum a Caesare Juliano oppressae. h Macedonius Constantinopoli pellitur.

i Omnes paene toto orbe ecclesiae sub nomine pacis et regis Arianorum consortio polluuntur.

CCLXXXIV Olympias 23 k Constantinopoli ecclesiarum maxima dedicatur.