The Lantern

Chronicle · Latin text of pages 188-33286

CCEL

b Primus agon Solis ab Aureliano constitutus.

d IX persecutio c Aurelianus cum adversum nos persecutionem movisset, fulmen juxta eum comitesque ejus ruit, ac non multo post, inter Constantinopolim et Heracleam, in Caeno Frurio viae veteris occiditur. (*)

Romanorum XXIX, AURELIANUS, regnavit annis V, mensibus VI.

5 276

1 c Antiochenae ecclesiae XVII ordinatur episcopus Timaeus. 272

CCLXIII Olympias CCLXIV Olympias. Romanorum XXX, TACITUS, regnavit menses VI .

d Aurelianus, Tetrico apud Catalaunos prodente exercitum suum, Gallias recepit. (*) e Quo apud Pontum occiso, obtinuit FLORIANUS imperium diebus LXXXVIII. Hoc quoque apud Tarsum interfecto.

2 273 1 277

e Zenobia apud Immas, haud longe ab Antiochia vincitur; quae, occiso Odenato marito, Orientis tenebat imperium. In qua pugna strenuissime adversum eam dimicavit Pompeianus dux cognomento Francus, cujus familia hodieque apud Antiochiam perseverat, et ex cujus Evagrius carissimus nobis stirpe descendit. (*)

Romanorum XXXI, PROBUS, regnavit annis VI, menses IV.

1 f Romanae Ecclesiae episcopatum XXV suscepit FELIX, annis V. 278

g Probus Gallias a Barbaris occupatas, ingenti virtute restituit. *

h Initium LXXXVI Jubelei secundum Hebreos

2 i Anatolius Laodicenus episcopus, philosophorum disciplinis eruditus, plurimo sermone celebratur. 279

2290 3 f Eusebius Laodicenus episcopus insignis habetur. 274 k Secundo anno Probi juxta Antiochenos CCCXXV annus fuit: juxta Tyrios CDII: juxta Laodicenos CCCXXIV: juxta Edessenos DLXXXVIII, juxta Ascalonitas CCCLXXX.

g Aurelianum Romae triumphantem Tetricus et Zenobia currum praecesserunt; e quibus Tetricus Corrector 3 l Insana Manichaeorum haeresis in commune humani generis malum exorta. 280

[306/307]

Romanorum AD Romanorum AD

a Probus Gallos et Pannonios vineas habere permisit, Almamque et aureum montem militari manu consitos provincialibus colendos dedit. 1 * super Tigridem castra ponens, fulmine ictus interiit. (*)

2 a Numerianus cum ob oculorum dolorem lecticula veheretur, insidiis Apri soceri sui occisus est, vix fetore cadaveris, post aliquot dies scelere comperto. (*) 285

CCLXV Olympias

4 b Antiochiae XVIII constituitur episcopus Cyrillus. 281 b Carinus praelio victus apud Margum occiditur. (*)

Romanorum XXXIII, DIOCLETIANUS, regnavit annis XX.

c Saturninus Magister exercitus novam civitatem Antiochiae orsus est condere: qui postea imperium molitus invadere Apamiae, occiditur.

1 c Diocletianus Dalmata, scribae filius, imperator electus statim Aprum in militum concione percussit, jurans sine suo scelere Numerianum interfectum. 286