The Lantern

Chronicle · Latin text of pages 188-33244

CCEL

18

1

162

19

2

161

CLV Olympias Judaeorum dux, JUDAS [MACHABAEUS], annis III.

b Menelao pontifice Judaeorum a juniore Antiocho occiso, qui prius Judaeam Epiphani Antiocho prodiderat, Alcimus alienus a genere sacerdotali, ambitione pontificatum invadit. Ob quod Onias filius pontificis Oniae Aegyptum transmigrans, in Heliopolitano pago civitatem nominis sui condidit, templo ad similitudinem templi patrii constructo. Alcimus vero adversus Judam Machabaeum inimicitias gerens, post non multum temporis, Dei ira percussus interiit; ac sic cum omnium Judaeorum favore, Judae Machabaeo sacerdotium decernitur, qui dignitate suscepta, legatos Romam dirigit; decrevitque senatus Judaeos amicos et auxiliatores Romanorum habendos.

12 a Ennius poeta septuagenario major articulari morbo perit, sepultusque est in Scipionis monumento via Appia intra primum ab Urbe milliarium. Quidam ossa ejus Rudiam ex Janiculo translata adfirmant. *

8

9 168 20

3

1 160

1850 13

9

10 167

14

10

11 166

15 b Romani, interfecto Perse, Macedonas, Illyricos, et Galatas liberos esse jusserunt.

11

12 165

21

4

2 159