Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra.
Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus.
Annuntiate inter gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus.
Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.
Quoniam omnes dii gentium dæmonia; Dominus autem cælos fecit.
Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem;
afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus;
adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra;
dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur; judicabit populos in æquitate.
Lætentur cæli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo ejus;
gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.