The Lantern

Chronographia Tripertita · english8

CCEL

sanctas et venerabiles imagines concilium iniquum 338 epi scoporum congregavit in palatio Hieriae, quorum primus erat Ephesinus filius Apsimari et Pastillas Pergensis , qui apud se quae sibi visa sunt dogmatizarunt, nullo praesente ex catholicis sedibus, Romana scilicet et Antiochena, Alexan drina sive Hierosolymitana. a quarto idus Februarias inci pientes perduraverunt usque ad sextum idus Augustas eiusdem septimae indictionis. qui c u m in Blachernas dei genitricis h o stes convenissent , ascendit Constantinus imperator in a m b o nem , tenens Constantinum monachum, qui fuit Sylaei epi-p.660 scopus. cum orasset, voce magna pronuntiavit dicens "C o n stantino universali patriarchae multos annos." et dein ascen dit imperator cum Constantino scelerato praesule et reliquis episcopis forum, et exclamaverunt divulgantes suam cacodo xam haeresim in conspectu totius plebis, anathematizantes Germanum sanctissimum et Gregorium Cyprium et Ioannem Chrysorroam Damascenum, nepotem Mansur, viros sanctos et reverendos magistros. Mundi anno 6246, divinae incarnationis anno 746, anno vero imperii Constantini 14, Constantinus Constantinopolita nus habetur antistes, qui 12 ecclesiae praefuit annis. hoc quoque anno Maumed, qui et Abulabas, mortuus est, cum 5 praefuisset annis. eratque Abdelas frater eius in Machia loco blasphemiae ipsorum. scribit ergo Abumuslim, qui erat in Perside, conservandum sibi locum principatus, sicut sibi sorte fuerat deputatus. qui cum didicisset Abdelam filium Halim,fratremveroSalim,summum praetoremSyriae,prin cipatum sibi affectantem, et veniendum ad obtinendam P e r sidem , adversantemque Persis , et faventem his qui erant Syriae quique auxiliabantur ei, concitatis exercitibus suis a g greditur eum apud Nitzibin, et victo eo Abumuslim multosp.661 peremit: erant enim plures ex his Sclavi et Antiocheni. ast Abdelas solus salvus remanens post paucos dies petiit verbum accipere ab altero Abdela, fratre Maumed,veniente in Per sidem studio multo a Macha, quo in domuncula putrefacta retruso effodi fundamenta praecipiens hunc clam interfecit. porro Abumuslim furientem adversus Arabes Syriae pro eo quod in Maurophoros insurrexerint et multos in Palaestina et Emesa et maritima ceperint, atque in eos irruere medi tantem cohibuit cum exercitibus. at ille iratus Abdelae ad interioremPersidem cum multitudine properavit.quem cum vehementer ille metueret, accersit eum suasoriis verbis et precibus, atque ipsis execrabilibus principis eorum symbolis destinatis , virga videlicet atque sandaliis pseudoprophetae Maumed, expetens ut ad se via unius diei diverteretur, qua EX THEOPHANE 229

230 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA tinus ei decentes gratiarum actiones deferret. at ille d e c e ptusvenitcum centummilibusequitum,unitusqueilliocci p.662 ditur ab co manibus propriis , sicque principatus Abdelae confertur, qui 21 Arabibus praefuit annis. Anno imperii Constantini 15 Paulus Romanae sedis prae sul habetur. Nicetas Heliopoleos anathematizatus est a tota ecclesia. imperator autem Constantinus Syros et Armenios, quos a Theodosiopoli et Melitana duxerat, in Thracem e m i gravit, ex quibus etiam Paulicianorum est haeresis dilatata. similiter et in urbe paucis prae mortalitate factis habitato \ ribus cius, duxit una cum familiis, tam ex insulis et Hellade quam ex inferioribus partibus , sicque urbem habitare fecit, quam et condensam reddidit. Eodem quoque anno quaesiere Vulgares pacta propter castra quae constructa fuerant. ast imperatore apocrisiarium eorum dehonestante exierunt hostiliter, et usque ad longum murum venerunt, et multo excidio perpetrato illaesi re versi sunt, Anno imperii Constantini 16 terrae motus haud modi p.663cus factus est in Palaestina et Syria septimo idus Martias; et exul factus est Theodorus Antiochiae patriarcha, invidia derogatus ) Arabum , quod crebro imperatori Constantino causas corum per litteras indicaret. et de cetero Salim hunc exulem fecit, mittens cum in Mohabitidem regionem, patriam suam. praecepitque idem Alim non construendas novas ec clesias nec crucem videndam, sed neque de fide a Christiano cum Arabibus dogmatizandum. porro exercitum movit idem contra Romaniam cum 80 milibus,et veniens in Cappado ciam audivit Constantinum adversus se venientem arinatum, et territus inefficax repedavit, nihil depopulatus , nisi quod paucis Armeniis ad se confluentibus assumptis reversus est. Anno imperii Constantini 17 Abdelas tributorum ratio nem Christianis ampliavit, adeo ut omnes monachos et in clausos atque cionitas, qui deo bene placere noscebantur, sub tributis redigeret. signavit autem ecclesiarum cimiliarchia, et eduxit Hebraeos ad venundandum illa, et emerunt ea liberti. Anno imperii sui 18 Constantinus Sclavinias penes M a * derogatus]Jihyels.Hist.trip.32:credensderogationibushis. Non,detrahere derogare.Glossae Dosithei magistri:derogat de trahit obloquitur. Goffridus abbas Vindoc. epist. 2 29 : nec p o n tifici sicut Maria Moyși derogarent. FABR. EX THEOPHANE. 231 cedoniam positas captivavit et reliquos subiugavit. eodem vero anno quidam ex Maurophoris Persis,cuin magicae re-p.664 ligionis essent, deceptione detenti diaboli, venundata substan tia sua nudi supra muros ascendentes proiiciebant semet ipsos, ita ut se volare in caelum arbitrarentur; qui nihil ratione dignum sortis illius habentes , artus conterebant ad ima demersi, quorum sexdecim, eos dumtaxat qui in errore praeminebant, Abdelas per Salim interfecit in Beroea et Chalcide. Anno imperii Constantini 19 invidia Christianos prohi buerunt Arabes a publicis chartothesiis ad modicum tempus. sed rursus coacti committunt eis eadem ipsa, eo quod non possint ipsi scribere calculationes , aciesque direxerunt m u l tas, sed et Paulum praetorem Armeniacorum bellum agen tes apud Melam peremerunt cum exercitus multitudine, nec non et 42 insignes viros vinctos duxerunt, et capita multa. imperator autem exercitum movit in Vulgariam, et veniens in Veregaban ad clausuram, obviam ei Vulgares advenerunt et multos exercitus eius trucidaverunt, in quibus et Leonem patricium et praetorem Thracesiorum, et alium Leonem lo gothetam cursus, et populum multum , ac acceperunt arma corum ; et sic inhoneste reversi sunt imperator et sui qui Anno imperii Constantini 20 factus est error paschae,p.665 et orthodoxi quidem in Oriente octavo idus Aprilias pascha celebraverunt, at vero erronei haeretici idus Aprilias. Eodemque anno docites clarissima in Oriente apparuit per 10 dies, et iterum ad Occidentem diebus 21. quidam vero Syrus , Theodorus nomine , Libanites circa regionem Heliopoleos, quae est ad Libanum , adversus Arabes insurre xit, et c u m bellum movisset in eos , ceciderunt ex utrisque multi : novissime vero terga et ipse vertens effugit, et L i b a nitae, qui cum ipso erant, omnes sunt interempti. factae autem sunt et in Africa seditiones et bella, solari eclipsi fa cta18kalendasSeptembrias,feria6,hora10. porroin-p.666 surrexerunt quidam ex Maurophoris apud Dabero, dicentes filium protosymboli deum ut nutritorem suum, et protule remanserunt. Eodem anno translatum est caput S. Ioannis praecurso ris atque baptistae a monasterio Spelaei in templum suum in Emesenensium civitate situm , cum esset illustre; et d e scensus aedificatus est. ubi usque hodie a fidelibus adora tum omni suavitate corporali scilicet ac spirituali honoratur odore , et emanans effundit omnibus sanitates, qui fide fla grantes occurrunt.

232 ANASTASI HISTORIA ECCLESIASTICA runt dogma huiusmodi, et introierunt Maurophori domum errorissui,etoccideruntclavigerosnomina60. etexierunt quidam in Basrason , et captivaverunt multos , et pecunias numerosas sumpserunt. Eodem quoque anno et Constantinus persecutor A n dream memorabilem monachum , qui dicebatur Calybites, apud Blachernas flagris in Hippodromio S. Mamae peremit, redarguentem impietatem eius, et Valentinianistam ac Iulia num appellantem eum; quem et in rheuma maris iactari praccepit, nisi sorores eius hunc rapientes in emporio L e u cadii sepelissent. Anno imperii Constantini 21 seditionem concitaverunt Cassiotae contra Maurophoros propter mulieres : manserant enim ex eis in domo in qua tres fratres manebant, et v o luerunt uxores eorum in pelagus iacere. surgentes autem tres fratres occiderunt et obruerunt illos, sed et coacervati occiderunt etiam reliquos. et c u m misisset Selichus militias, fraudulenter venere super illos, et comprehensis eis patibulo suspenderunt tres fratres, et multos alios occiderunt. porro festivitate paschali ingressus est ad sanctam collectam in c a tholica ecclesia. cunque metropolitanus episcopus astaret, et exclamaret more solito deo dicens "plebs enim tua et e c clesia tua supplicat te," *) eduxerunt eum et incluserunt in p .667 carcere, et alius complevit sanctam collectam, et factus est timor magnus ; et nisi metropolita moralitate ac humilibus verbis mitigasset eum, malum profecto ingens hora illa c o n summatum fuisset. erat autem hic beatissimus Anastasius. Anno imperii Constantini 22 apparuit docites in Oriente, etinterfectusestfiliusPhatimae. atveroVulgaresinsur gentes occiderunt dominos suos ad se in iram derivatos , et statuerunt virum insensatum nomine Zeletzin, 30 cum esset annorum. multi praeterea Sclavi fugientes ad imperatorem confluxerunt, quos constituit super Artanam. porro 16 k a lendas Iulias exivit imperator in Thracem , misso quoque p.668navigio per Euxinum pontum , usque ad 800 chelandia fe rentia duodenos equos. at vero Żeletzis audita contra se tam per terram quam per mare facta commotione assumpsit in auxilium ex adiacentibus sibi nationibus 20 milia, et his in munitionibus constitutis se cautum et intrepidum reddidit. ast imperator cum venisset, castra metatus est in campo A n chiali; et pridie kal. Iulias primae indictionis , feria quinta, * te] sic Vaticanus. Thuanus autem tibi. utrumque rectum est. vide Priscianum p. 1184 ed. Putsch. FABR.

EX THEOPHANE. 233 Zeletzis apparuit cum multitudine gentium veniens,ineun tesque bellum concidunt diutius invicem. verum Zeletzis terga vertens effugit. porro pugna tenuit ab hora quinta usque ad vespertinam , et multitudines Vulgarum numerosae peremptae sunt: multi vero ex eis capti, multique impera tori subditi facti sunt. ast imperator huiuscemodi elatus victoria publicavit hanc coram urbe, cum exercitibus ingres sus armatus et laudibus celeberrimis diffamatus, et xylopan duris constrictos trahens Vulgares captos, quos extra portam auream decollari praecepit a civibus. Zeletzim vero tumul tuantes Vulgares una cum principibus eius interfecerunt, et constituerunt Sabinum generum Comersii, quondam domini sui. qui videlicet Sabinus cum mox ad imperatorem misis set et pacem fieri exquisisset, conventu Vulgares facto re stiterunt robuste Sabino , dicentes ei "Vulgaria per te, utp.669 cernimus , redigetur in servitutem Romanis." factaque si multate fugit Sabinus in castrum Mesembriae et ad impera torem se contulit. statuerunt autem Vulgares alium sibi dominum, Paganum nomine. Anno imperii Constantini 23 Romanam Constantinus re sidet sedem. Turci vero egressi sunt a Caspiis portis, et occiderunt in Armenia multos, et praeda sumpta non pauca reversi sunt. Cosmas autem quidam episcopus erat Epipha niae, quae est civitas Apamiae Syriae. porro quibusdam ex civibus Epiphaniae ad Theodorum patriarcham Antiochenum accusationem contra eundem Cosmam super diminutione sa crorum vasorum facientibus, cum ille minime potuisset haec restituere , discessit ab orthodoxa fide et consentaneus C o n stantino in haeresi sacris adversarius imaginibus factus est; quem communi sententia Theodorus Antiochenus patriarcha et Theodorus Hierosolymitanus atque Cosmas Alexandrinus c u m episcopis sibi subiectis die sanctae pentecostes, post l e ctionem sancti evangelii , consonanter anathematizaverunt singuli in sua civitate. E o d e m quoque anno a kalendis Octobris factum est gelu magnum etamarissimum,non soluminterranostra,verum etiam in Oriente, multo magis in septentrionali parte, itap.670 ut pelagus Ponti usque ad centum miliaria prae glaciei ri gore in lapidis duritiem fuerit versum, habens cubitos a s u perficie in profundum triginta, cunctis nimirum regionibus ab ipsa Lycia usque ad Danubium et Cuphae fluvium, D a nastri quoque atque Danapri , atque Necropyla , nec non et reliquas ripas, et usque ad Mesembriam et Mediam similia patientibus. cumque huiuscemodi gelu nive fuisset cooper p. 234 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA Mundi anno 6246, divinae incarnationis anno 746, anno vero imperii Constantini 24 exierunt iterum Turci ad C a spiasportasetHiberiam;quibus cumAvaribusbellumin euntibus ex utrisque perierunt multi. Abdelas vero huiusce modi calliditatedeposuitaprincipatuHiserbinmuse,inquem, ut superius dictum est, tertia sors tenendi post eum cecidit. videns enim eum dolore capitis hemicranice laborantem et scotomi plenitudinem patientem persuadet quod curandus foret, si ex aliqua confectione ptarmica in nares eius insuf tum,super alios viginti cubitos crevit,itaut mare aridae conformaretur, et pedibus calcaretur in superficie glaciei a Chazaria et Vulgaria, quin et reliquis adiacentibus nationi bus, tam ab hominibus quam ab agrestibus et mansuefactis animantibus. Februario vero mense ipsius secundae indictionis huiuscemodi gelu per visionem dei in multas ac diversas in speciem montium factas concisiones diviso, prae vi vento rum in Daphnusiam et Hieron descendentes, taliter per a n gustum venerunt ad urbem etusque ad Propontidem et in sulas et Abydum,omnes maritimos toros ac ripas replentes; quarum videlicet concisionum inspectores et nos ipsi extiti mus, descendentes super unam earum cum quibusdam tri ginta coaetaneis nostris, et super illam iocantes. habebat autem et animalia campestria et mansueta mortua : omnis enim, quicunque vellet, a Sophianis usque ad urbem et a 671ChrysopoliusqueadS.Mamam etadeaquaedicunturGa lati per aridam sine prohibitione pergebat. et una quidem ex eis ad Acropoleos scalam dirupta contrivit eam : alia vero ingentis molis ad murum collisa hunc magno impulsu concussit, adeo ut interiores quoque domus salo compartici parentur, porro in tria dirupta cinxit urbem , a Manganis videlicet usque ad Bosphorum ; cuius altitudo muros exces sit. omnes autem urbis tam viri quam feminae, simul et pueri,horumvisionidantesindesinenteroperamperseverabant, et c u m lamentis ac lacrimis d o m u m revertebantur, ignorantes quid ad id fari quivissent. ceterum anno eodem,mense M a r tio , stellae de caelo repente cadentes apparuerunt, ita ut omnes qui hoc viderunt instantis saeculi consummationem esse putarent. siccitas quoque multa effecta est, adeo ut exsiccarentur etiam fontes. ast imperator accersito patriar cha dicit ei "modo quis nos laedet, si dixerimus theotocon christotocon." atillehuncamplexatusait"miserere,domi ne, ne ad cogitationem tuam veniat iste sermo. nonne vi des qualiter divulgetur et anathematizetur Nestorius a tota p.672ecclesia?" qui respondens ait "ego discere volens interro gavi. verum usque ad te sermo."

flaretur a medico suo Mose nomine, diacono Antiochenorum ecclesiae, quem iam muneribus fecerat acerrimum conficere medicamen , quod simul et narcoticum foret vehementer ; qui,videlicetHise,cum paruissetAbdelae,suscepitper na res confectionem, et repletus in omnibus circa caput, cunctis que sensibus una cum hegemonicis operationibus defraudatus, sine voce porro iacebat. advocatis itaque Abdelas ducibus ac primoribus gentis "quid vobis" inquit "videtur super fa- turo rege vestro?" at illi concorditer abnegato eo dexte ras dederunt filio eius Abdelae Muhamed , qui nuncupatur Madi;porro Hise absque sensu domum reportaverunt.hunc autem post tertium diem convalescentem excusationibus fictis consolabatur, centum auri talentis iniuriam recompensans. p.673 Eodem etiam anno misit Paganus, dominus Vulgariae, ad imperatorem, postulans ut cum eo facie ad faciem iun geretur, et accepto verbo descendit ad eum cum Bohiladis suis. cumque imperator una cum Sabino sederet, suscepit eos et exprobravit inordinationem eorum et odium habitum in Sabinum, feceruntque pacem, ut putabatur. ast impera tor mittens clam in Vulgariam cepit Severum principem Sclavinum, qui multa in Thrace fecerat mala. comprehensus autem est et Christianus, qui ex Christianis magarites et pri mus scamarorum *) effectus est, quem apud S. Thomam manibusetpedibusdetruncantesadduxeruntmedicos,quihunc vivum inciderent a thorace pube tenus ad hominis cogno scendam positionematque structuram,etsiceum tradideruntp.674 igni. actutum praeterea imperator exiens ab urbe, cum sine custodia invenisset ob deceptoriam pacem clausuras, ingressus est Vulgariam usque ad Tzicas, et misso igne in cohortes quas reperit, cum timore reversus est, cum nihil forte patrasset. Anno imperii sui 25 , 12 kalendas Decembrias indictio nis quartae , furens impius et scelestus imperator adversus omnes timentes deum , Stephanum novum protomartyrem abstrahi praecepit , cum esset inclausus apud S. Auxentium in proximo monte Damatry;quem hi,qui eruditioniseius fructum percipiebant et unius cum eo ac similis erant sen sus, scholarii quoque ac reliquis ordinibus deputati accipien tes, pedemque ipsius rudente ligantes, traxerunt a praetorio usqueadeaquaesuntPelagii,ubietdiscerpenteseum pro EX THEOPHANE. 235 *) scamari sunt praedones , et scamara depraedatio. Stephanus 2 epistola ad Pipinum R. F.: scamaras atque depraedationes seu devastationes in civitatibus et locis B. Petri facere sua impera tione nec cessavit nec cessat. FABR.

236 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA iecerunt venerabiles illius reliquias in Biothanatorum lacum, eo quod multos monuerit et adduxerit ad monasticam v i tam, atque contemnere regias dignitates atque pecunias p e r suaserit: reverendus quippe vir omnibus erat pro eo quod fere sexaginta fecerit annos in claustris et virtutibus multis effulserit. multos autem principes ac milites accusatos, quód p.675imagines adorarent, diversis poenis et amarissimis verberibus tradidit; iusiurandum etiam generale ab omnibus sub impe rio suo degentibus exegit,ne quisquam adoraret iconam. cum quibus etConstantinum falsi nominis patriarcham super a m b o n e m ascendere et exaltare pretiosa ligna et iurare fecit, quod non esset ex eisquiimagines adorarent;cui mox per suasit ut ex monacho Stephanites efficeretur, et carnibus v e sceretur, atque citharoedos ad mensam admitti regiam pate retur. sed non in longum ultio homicidam hunc tradidit poenis. denique duodecimo kalendas Februarias quartae i n dictionis motus est contra Vulgares , et direxit ad Achelon 2600 chelandia construens, ea et armans ex cunctis themati bus; quae cum in toris *) stationem fixissent, flante aqui lone contrita sunt pene omnia et necatus est populus m u l tus, ita ut imperator extendere retia et sic mortuos educere ac sepelire praeceperit. porro decimosexto kalendas Septem brias eiusdem quartae indictionis publice diffamavit ac d e h o nestavit habitum monachorum in Hippodromio, praecipiens unumquemque monachum manu tenere mulierem, et taliter p.676eos transire per Hippodromium, sputis et iniuriis ab omni populo cumulatos. similiter et octavo kalendas Septembrias ducti sunt ad ludos Circenses insignes principes decem et novem, et pompati sunt quasi mala contra imperatorem c o n siliati fuerint, non veraciter accusati, sed quia invidebat eis eo quod essent formosi atque robusti et ab omnibus collau dati; quibusdam vero ex eis et ob religionem, eo quod ad praedictum inclausum issent et passiones eius publice divul garent; quos et interfecit. quorum praecipui sunt Constan tinus patricius etdudum logotheta carsus,cui nomen impo suit Podopagurum , et huius frater Stategius spatharius et domesticus excubitorum,Antiochus logotheta dromi factus et praetor Siciliae, David spatharius et comes Obsequii, T h e o phylactus protospatharius et praetor Thracae,Christophorus spatharius , Constantinus spatharius et primus imperialium stratorum, filius patricii Bardanis, Theophylactus candidatus, p.677et alii. quos cum in Hippodromii ludos palam traduci et ab omni populo conspui et maledici fecisset, sententiam d e *)inoris. FABR. EX THEOPHANE. 237 Porro tertio kalendas Septembrias eiusdem quartae indi ctionis insaniens idem malivocus adversus acquivocum *) suum et consentaneum patriarcham,et inventis quibusdam clericiset monachis instruxit illos ut dicerent "audivimus patriarcham c u m P o d o p a g u r o a d v e r s u s i m p e r a t o r e m l o q u e n t e m ," e t m i siteos ad patriarchium,utarguerent eum. cumque illene garet, fecit illos ad pretiosa ligna iurare fatentes "a patriar cha maledicta haec audivimus." inter haec ergo misit, et bullap.678 signavit patriarchium, et hunc exilio relegavit apud Hieriam, et rursus apud principem insulis. Anno imperii Canstantini 26 Abdelas Ibinalim mortuus est, ruente super se tarre, in qua custodiebatur. Abdelas autem cum amerae fungeretur honore,multa mala Christia nis sub principatu suo degentibus demonstravit,siquidem et cruces ecclesiarum abstulit, et vigilias nocturnas celebrare, sed et litteras discere prohibebat. hi vero qui dicuntur apud illos Aruritae, quod interpretatur aemulatores, contra Pal myretensem eremum insurrexerunt, sed illorum quidem m a litia in ecclesias dei utpote infidelium manifesta fuit. is a u tem qui Christianis,ineffabilibusdeiiudiciis,imperabat,for tassis ut Israhel quondam ille vesanus Achab , multo peiora quain Arabum sit insania sub imperio suo positis orthodo xis, episcopis videlicet, monachis et laicis, praelatis atque subiectis ostendit, ubique intercessiones sanctae dei genitricis ac omnium sanctorum in scriptis ut inutiles et sine scripto repellens, per quas videlicet nobis emanat omne suffragium, et sanctas reliquias eorum effossas eiiciens et invisas reddens, sicubi cuiusquam insignis audiebantur ad animarum sanita-p.679 tem et corporum reiacere, vel sicut moris est, a pie agenti bus honorari. mox ergo nortem adversus huiusmodi tan quam impie gerentes minabatur, sin autem, proscriptiones * aequivocum]LudovicusImp.in praeceptoquodamapudFlodoar dum 2 19 gens nostra Francorum cum aequivoco nostro rege eiusdem gentis. FABR. dit. et illos quidem duos fratres, Constantinum aio atque Stategium, intra venationis septa capitis animadversione p u nivit, multo super eos facto universae plebis lamento, adeo ut cum hoc didicisset imperator, indignaretur et praefectum Procopium caederet et ab administratione depelleret tan quam id fieri permittentem. ceteros autem omnes oculis privatos in exilium destinavit , quos et per singulos mittens, cum esset omni crudelitate plenus, ad loca in quibus dege bant, centenis flagris vapulare iubebat. 1

ac exilia et tormenta. deo vero gratissimum lipsanum, a t pote quidam thesaurus possessoribus habitus, auferebatur i n visum *) de cetero efficiendum. tale quid et in pretiosissi m u m laudabilis martyris Euphemiae profanus hic imperator lipsanum gessit, in profundum id una cum loculo iaciens, non ferens videre unguenti etiam ex se super omnem popu lumsuavitatem reddentem,etarguentemeiusadversusin tercessiones sanctorum deliramenta. sed deus, qui custodit ossa placentium secundum divina eloquia, illaesum hoc c o n servavit,rursus ostensurusilludapudLemnum insulam:per nocturnam enim visionem iacens elevandum praecepit et c o n servandum. sub Constantino vero et Heirene piis imperato ribus, indictione quarta , c u m decenti honorificentia rediit ad templum suum. quod ipse quidem, tanquam inimicus ecclesiarum, commune fecit armamentarium sterquiliniumque fore decrevit, illi repurgatum hoc iterum sacraverunt,ad p.680 redargutionem quidem huius impietatis, ostensionem autem horum pietatis. hoc autem ob stupendum et scriptura di gnum miraculum post 22 annos iniqui principis mortis, una cum piissimis imperatoribus et Tarasio sanctissimo patriar cha, nos et vidimus et cum eis amplexi fuimus, licet indigni magnam gratiam promerentes. porro decimo sexto kalendas Decembrias, eiusdem quintae indictionis, decreto imperatoris promovetur Nicetas eunuchus ex Sclavis ortus irregulariter patriarcha Constantinopoleos. et facta est siccitas , ita ut nec ros de caelo caderet , defecitque penitus ab urbe aqua et otiosae remanserunt tam cisternae quam lavacra, quin potius et fluenta fontalia, quae prius iugiter effluebant, quod intuens imperator coepit renovare aquaeductum Valentiniani, qui cum usque ad Heraclium perdurasset, ab Avaribus est destructus. electis ergo ex diversis locis artificibus ab Asia quidem duxit et ponto aedificatores mille et liniatores **) ducentos, a Graecia vero et insulis testatarios ***) quingentos, porro ex ipsa Thrace operarios quinque milia et tegulas facien p.681tesducentos,etpraeposuiteisprincipesexecutoresoperum ac patricium unum;sicqueopereconsummato aqua introivit in urbem. ceterum eadem quinta indictione provehit sui sensus praetores et operarios nequitia sua condignos , Michaelem videlicet Melissenum in themate Orientalium et Michaelem Lachanadracontem in Thracesiis, super buccellarios vero M a *)invisum]Apuleius5:postopimas dapesquidamintrocessitet cantavit invisus. FABR. ** liniatores]Glossarium:zoios liniatura,oblitus. FABR. ***) testacearios. FABR. 238 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA

EX THEOPHANE. 239 ninamania,id estinsania,nominatum. sedquisidoneus ad enarranda scelerata horum piacula, quae partim suis a nobis conscribentur in locis. omnia enim seu singula horum opera si conscriberentur, quae ad curationem imperantis ef fecta sunt, nec ipsum arbitror, ut proprie cum evangelista dicatur, m u n d u m capere eos qui scribendi sunt libros. Eodem quoque mense missis impius imperator patriciisp.683 significat ei dicens "quid dicis de fide nostra et concilio, quod fecimus?" qui sensibus ad vanitatem conversis respon dit,"bene" inquiens "etcredis,etbene concilium operatus es," putans se ob hoc illum rursus placare. at illi confestim respondentes dixerunt "nos haec audire nolumus ab ore tuo polluto. ex hoc ergo vade in tenebras et in anathema." et sic accepla sententia descendit ad claustra ferarum, et d e collatus est. et caput quidem eius per aures ligantes tribus Anno mundi 6259, divinae incarnationis anno 759, anno imperii Constantini 27 Stephanus Romanae sedis habetur a n tistes. Constantinus vero , falsi nominis patriarcha, ductus est nonis Octobribus sextae indictionis a principe in insu lam; quem et cecidit tyrannus, quod vadere non valeret. iussitautemeum inphorioportari,eteuntemsedereingre mio ecclesiae magnae ; eratque asecretis cum eo ferens char tae tomum, in quo erant scripti huius excessus. omni ergo populo civitatis ex praecepto regio illic congregato et vi-p.682 dente legebatur charta in audientiam totius populi, et per singula percutiebat asecretis faciem eius, Niceta patriarcha in confessorio sedente ac intuente. post haec vero c u m i m posuissent eum in ambonem et rectum stare fecissent, acce pit Nicetas chartam et misit episcopis, et ablato superhume rali eius anathematizaverunt eum, et hunc Scotiopsin cogno minantes abstraxerunt ab ecclesia, gradientem retrorsum. postera vero die cum ludi Circenses agerentur, raserunt fa ciem eius, et barbam denudaverunt capitis, ac superciliorum pilis ablatis, et indutum hunc laneo brevi et sine manicis vestimento, sedere fecerunt oblique super asinum sagma fe rentem, et ipsius tenere caudam,et eduxerunt eum per Diip pium in Hippodromium , cuncto populo et vulgo mala i m precante illi et conspuente. trahebat autem asinum Constan tinus nepos ipsius, naso reciso. cumque venisset ad vulgus, descenderunt et conspuerunt et pulverem proiecerunt super eum . et cum adduxissent eum ad consistorium , deiecerunt de asino, et calcavere collum eius, et collocatus contra v u l gus audiebat ab illis ludicra verba usque ad absolutionem Indorum equestrium.

diebus in Milio suspenderunt ad ostentationem plebis : c o r pus vero eius pede resti ligato traxerunt per plateam usque ad loca Pelagii, et sociandum biothanatis iactaverunt ; simi liter et caput eius post tres dies illuc delatum proiecerunt. o irrationabilitatem et crudelitatem atque immisericordiam immitissimae bestiae! non est veritus miser sanctum lava crum : duos enim filios eius ex tertia coniuge ipsius in ulnas suas susceperat, siquidem semper feralis moribus et i m m a n suetus esse probatur. ab hoc autem anno ampliori insania usus est: mittens quippe deposuit Petrum nobilem stylitem a p.684petra, quem vivum, cum dogmatibus eius cedere renuisset, ligatis pedibus eius in praedictum Pelagii locum, et hunc q u o que per plateam tractum proiici iussit. alios etiam in saccis vinciens et lapidibus aggravans in pelagus iactari praecipie bat, oculos eruens , nares abscindens, flagellis excorians, et omnem tomenti speciem adversus eos qui pie agebant exco gitans. et in urbem quidem per se ipsuni haec et consen taneos suos, Antonium aio patricium et scholarum domesti cum, ac Petrum magistrum, atque per populum singulorum ordinum, qui a se fuerat ad talia eruditus, agebat. in exte ris vero thematibus per iam dictos praetores. ipse namque citharae sonitu delectabatur atque conviviis, turpibus s e r m o nibus et saltationibus eos qui sibi adhaerebant incessanter erudiens, et sicubi quisquam corruens vel dolens solitam Christianis vocem emitteret dicens "dei genitrix iuva," aut vigilias agens deprehenderetur aut ecclesiis assuetus aut cum religione vivens aut non passim iuramentis abutens, ut ini micus imperatoris damnabatur et immemorabilis nominaba tur. monasteria vero , quae in gloriam dei et refugia sal vandorum effecta sunt, domos fore communes fautoribus suis inilitibus faciebat. denique coenobium Dalmatii, quod inter p.685 optima Byzantii erat coenobia, militibus in habitaculum tri buit; ea quae dicuntur Callistrati et Dii ac Maximini m o n a steria, nec non et alias sacras monacharum ac virginum d o mos,a fundamentis destruxit.eos vero qui monasticam sub ire vitam ex insignibus militibus vel senatoribus studuerant, et maxime illos qui sibi adhaeserant et complices libidinis suae ac nefandorum actuum fuerant, morti subdebat, suspe ctui habens confusionem, quae sibi ex pronuntiationibus fie ret propalantium se. unde et Strategium Podopaguri fra trem,cum esseturbanusspecie,assumpsit:amabatenim ta libus adhaerere propter luxurias suas. cum autem sensisset e u m moleste tulisse infandas in viros insanias suas, et beato Stephano inclauso S. Auxentii has manifestas reddidisse, s a latisque remedia suscepisse, hunc quasi insidiatorem suum 240 ANASTASI HISTORIA ECCLESIASTICA

diffamans una cum in clauso, ut praedictum est, interfecit. fecit autem abundare horno species in urbe : novus enim Midas factus aurum coacervavit et agricolas denudavit, et ob tributorum exactionem cogebantur homines largas dei geni-p.686 m i n u m munificentias facile seu vili pretio venundare. Eodemque anno Nicetas falsi nominis patriarcha iconas ex musio factas, quae in patriarchio Secreti minoris erant, era sit, et imagines magni Secreti, quae sculptae in ligno erant, deposuit , et ceterarum imaginum facies delinivit. sed et in Abramio similiter fecit. Anno imperii sui 28 coronavit imperator Eudociam uxorem suam,cum essettrigamus ethaec esset tertia coniux, intribunalio decem etnovem accubituum kalendisAprilibus: filios vero suos ex ipsa procreatos,Christophorum scilicet et Nicephorum, postera die,qua sanctum celebratum estpa scha, Caesares ordinavit , patriarcha orationem faciente, et imperatoribus super eos chlamydes et Caesaricias imponenti bas galeas. pari modo etNicetam, novissimum fratrem eo rum , nobilissimo facto, superposuit ei chlamydem auream et coronam ; et ita processerunt, iactantibus imperatoribus hypatiam trimisia *) et semisia et numismata nova, usque ad magnam ecclesiam. Anno imperii Constantini 29 ingressa est urbem Hei-p.687 8 rene ab Athenis veniens dromonibus et chelandiis plurimis, adornatis sericis palliis , et proceribus urbis c u m uxoribus obviam occurrentibus etpraecedentibus eam. cumque pa triarcha venisset ad palatium in ecclesiam Phari, facta sunt ad eandem Heirenem Leonis imperatoris sponsalia, et deci mosexto kalendas Ianuarias coronata est in triclinio Augustae imperatrix Heirene. quae cum ad oratorium S. Stephani situm in Daphne abiisset, accepit nuptiarum coronam una cum filio Constantini, praelato videlicet imperatore Leone. hoc etiam anno facta est commutatio in Syria viri ad virum et feminae ad feminam et pueri similiter ad puerum. et praecepit Abdelas radi barbas eorum , et fieri calamaucos c u biti unius et semis. Anno imperii Constantini 30 Adrianus sedis apostolicae praesul habetur.eodem anno movit exercitum Banacas con tra Romaniam, et multos captivos abduxit, et Romani quar- p.688 *) trimisia] Anast. in exilio S. Mart. usque ad unum trimisium frumentum potui comparare.v.Scaliger.de re numm.etSalmas. ad H. A. FAER. 16 EX THEOPHANE. 241 Theophanes 11.

242 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA tam Armeniam ingressi despoliaverunt eam. praeterea m o ritur Salech, et translata est Germanicia in Palaestinam. Anno imperii Constantini 31 movit exercitum Banacas contra Romaniam,etcum descendisset abHisauria incastrum Sices, obsedit illud. quod cum audisset imperator, scripsit ad Michaelem praetorem Orientalium et ad Manin Buccellario p.689 rum et Bardam Armeniacorum praetores ; qui cum venis sent, tenuerunt egressum eorum, qui erat clausura valde dif ficilis ad meanduin. stolus autem Cibyraeotorum cum Prae tona spathario praetore suo veniens applicuit in portu p r a e dicti castri, quod cum Banacas vidisset, sui desperatus fidu ciam rursus assumit, suosque alacres reddit, et ascendens ad equestres exercitus magnis et repentinis vocibus cum o m n i bus suis clamorem dedit , sicque illos territos fugat, multis que peremptis depraedatus est omnia circa regiones illas, et cum spoliis multis reversus est. Eodem quoque anno misso Thracesiorum praetor L a chanodraco Leone notario suo et Leone exmonacho venun davit omnia monasteria , virorum scilicet et feminarum, et omnia vasa sacrata et libros et pecora, et quaeque patrimo niorum eorum erant, ethorum pretia principi detulit. quot quot autem monachos et paternos libros reperit, igne c o m bussit; et sicubi lipsanum sancti quis habens apparuisset ad custodiam, et hoc quoque nihilominus igni tradebat,eum vero qui habebat illud, ut impie agentem, puniebat. et p.690multos quidem monachorum verberibus interfecit, quosdam etiam gladio trucidavit. practerea innumerabiles oculorum visibus exorbavit; et quorundam quidem barbas cera et oleo perungens succendebat ignem, et ita tam facies eorum quam capita concremabat. porro alios post multos cruciatus exi liis destinabat, et postremo non deseruit in toto themate Eodem vero anno imitatus Lachanodraco suum, omnem monachum et monacham siorum commorantes ac nobis dixit ad eos qui vult imperatori eis in campum uxorem : , alba induatur veste et in hac hora sumat obedire ast qui hoc facere pro exilio damnabuntur luminibus in C y res sibi Draco faciebat. praeterea indictione parvi penderint, privati ." tumque opus cum verbo est, et multi eodem die martyres pariter sunt ostensi, consummatum multi vero deficientes nona, mense magistrum in themate Thrace apud Ephesum congregavit, et eductis et enervati perierunt, quos et familia , natus est imperatori Leoni et Heirenae Ianuario nominatus est Constantinus avus eius. ,dum adhuc filius, qui viveret Constantinus

sibi subiecto hominem unum monastico schemate circumami ctum. quod cum imperator didicisset, bonum semper exo sum habens , scripsit ei gratias dicens "inveni te virum se cundum cor meum,qui facis omnes voluntates meas." hunc ergo imitantes et ceteri similia perpetrabant. Anno imperii Constantini 32 misit Abdelas in Africam Mualabitum cum exercitu multo , et ingressus est Alphadal Badinar in Romaniam , et cepit captivos quingentos. M o psuestienses autem obviam eis occurrentes et bellum exagitan tes occiderunt ex Arabibus mille. ast Abdelas abiens Hiero solymam ieiunavit , et praecepit inscribi Christianos et H e braeos in manibus ; et idcirco multi Christiauorum per mare in Romaniam confugerunt. Anno imperii sui33 movit Constantinus,mense Maiop.691 duodecimae indictionis, stolum chelandiorum bis milium contra Vulgariam. et ingressus ipse in rubea chelandia m o tus est ad intrandum Danubium amnem , derelictis quoque praetoribus equestrium thematum extra clausuras, siforte possent Vulgaribus in se intuitum figentibus introire in V a l gariam. cum autem venisset usque ad Barnas,formidavit, et redire meditabatur. sed et Vulgares videntes, ac simili pavore metuentes, miserunt Boilam et Tzigaten petentes p a cem. quos cum vidisset imperator, gavisus est et pacem fecit, praestito vicissim iureiurando quatinus neque Vulga res exirent contra Romaniam neque imperator studeret in Vulgariam intrare. et factis super hoc ex utraque parte scripturis ad invicem reversus est imperator et urbem adit, taxatis derelictis ex omnibus thematibus in castris quae c o n didit. Octobrio vero mense undecimae indictionis nuntium suscepit a Vulgaria ab occultis amicis suis, quod mitteret d o minus Vulgariae duodecim milia ex populo et Boilades ad captivandum Verzitiam et abducendum eos in Vulgariam.p.692 qui ne innotesceret quod contra Vulgares moveretur, (v e nerant enim ad eum legati domini Vulgariae) cum adhuc ii essent in urbe , simulavit se adversus Arabes movere , et transmearunt tam vexilla quam supellectiles ministerii regii apparatus, cum autem apocrisiarios dimisisset, per explora tores comperto eorum egressu , assumpto exercitu festinus iter arripuit, et coacervatis thematum taxatis et Thracesia nis et unitis ordinibus optimatibus fecit eos 80 milia. et pergens in locum qui dicitur Lithosoria, nullius tubae clan gore sonante, irruerunt super illos , et vertens eos fecit v i ctoriam m a g n a m , et c u m multis exuviis et captivis reversus est, triumphi sui trophaca penes urbem ostentans, et obse quiis constipatus incedens, bellumque hoc nobile nuncupans, EX THEOPHANE. 243

244 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA Anno imperii sui 34 Constantinus solvens Vulgarum p a cem construxit iterum stolum multum, et intromissis in eum equitum 12 milibus direxit praetores classium omnes in illo, p.693ipse vero timens mansit cum equestri militia. cum autem usque Mesembriam venissent et hanc fuissent ingressi, valen ter aquilone vento spirante omnia pene contrita sunt et multi perierunt, et rediit, cum nihil utilitatis attulisset. porro Telerigus dominus Vulgariae comperto quod per familiares suos imperator consilia sua cognosceret , scribit ei dicens "vellem effugere et venire ad te. transmitte ergo mihi v e r bumsecuritatismeae,etquos habeshicamicos,uthoceis credam et mecum occurrant." at ille levitate usus scripsit ei. qui cum haec didicisset , per medium omnes recidit. quod audiens Constantinus aliquandiu canos suos evulsit. Anno imperii sui 35 imperator, mense Augusto deci mae tertiae indictionis, exivit contra Vulgares. qui atroci ter in cruribus divinitus est percussus plaga quae graece anthrax appellatur, et hinc febre validissima et medicis p r o pter nimium incendium ignota detentus Arcadiopolim rediit, a subiectis super humeros in lecto delatus, et veniens S e lymbriam navim ingressus est. cumque ad rotundum p e r venisset castellum , miserabiliter in chelandio moritur, clamans p.694et dicens "vivens adhuc igni sum inextinguibili traditus," sanctamque virginem et dei genitricem laudari expostulans, cum sine foedere ipsiusfuerit inimicus. regnavit antem i m perator post patris sui mortem annis 34 , mensibus 2, die bus 26, et ita vitam dissolvit sanguinibus multis infectus et daemonum invocationibusac sacrificiis,persecutionibus quo que sanctarum ecclesiarum rectaeque ac immaculatae fidei, nec non et monachorum peremptionibus et violationibus monasteriorum , malisque variis supercrescens , non minus quam Diocletianus et antiqui tyranni.praeterea eodem anno et eodem mense moritur etAbdelasArabum dux. cum enim hi ambo velut acerrimae bestiae diuturnis temporibus ac si militer humanum genus depasti sunt, mortui sunt providen tia dei. et obtinent principatum Leo et Madi filii eorum. porro eodem anno Longobardorum rex ad regiam veniens urbem imperatori se profugus contulit. eo quod nemo sibi restiterit, nec mactatio in hoc aut effu sio Christiani facta fuerit sanguinis. Mundi 6668,divinae incarnationis anno 768, anno vero imperii Leonis primo, Madi dux habetur Arabum ,qui 9 p.695his praefuit annis. Leo vero imperator coepit expandi in pecunias, quae sibi fuerant a patre dimissae, placuitque tam

EX THEOPHANE. 245 optimatibus quam populo, et visus est ad breve tempus pius esse, sanctaeque dei genitricis ac monachorum amicus. unde et metropolitanos ex monachis in primis sedibus collocavit, militiasqueperthematafecitmultas,etordinesinurbeamplifi cavit.quamobrem thematum principes moti ingressi sunt omnes cum multitudine populi copiosa, petentes Constantinum filium eiusinimperatorem.atille,utmoris estprincipibus,renun tiavit eis. "filius" inquit "meus unicus estmihi. idcirco vereor hoc facere,ne forte contingat mihi quod humanum est,et cum adhuc sit parvulus morti eum tradatis, et alium promovea tis." at illi cum iuramentis profitebantur se ullum satisfa cturos minime regnaturum praeter filium eius, etiamsi eum mori deus voluisset. hoc autem a dominica die qua palma rum solemnitas agitur, usque ad feriam quintam hebdoma dae maioris, populo in Hippodromio coacervato petente, sancta parasceue iussit iurare illos, et iuravit omnis popu lus in honorandis et vivificis lignis,tam scilicet ex themati-p.696 bus et senatu q u a m ex interioribus ordinibus et civibus o m n i bus et hergasteriacis , imperatorem non admittendi exceptis Leone seu Constantino ac semine ipsorum. et fecerunt scri pta, quemadmodum iuraverunt, propriae manus. et in cra stinum, sabbato scilicet sancto, exivit imperator in tribuna lium decem et novem accubituum, et provexit nobilissimum Eudocimum fratrem suum (nam Anthimum vivens pater eius provexerat), et processit imperator cum reliquis Caesaribus et tribus nobilissimis ac novo Constantino ad magnam eccle siam, et mutato indumento , sicut imperatoribus moris est, ambonem ascendit cum filio suo simul et patriarcha, et in gressus omnis populus posuerunt scripta sua in sancta m e n sa,et imperator locutus estsic. "en,fratres,petitionem vestram adimpleo, et dono vobis filium meum in imperato rem. ecce ab ecclesia et de manu Christi eum suscipitis." at illi magna voce clamaverunt dicentes "fideiussor noster esto,filidei,quia de manutuasuscipimusdominumCon stantinum imperatorem ad custodiendum eum et moriendum pro eo." et in crastinum, quando videlicet magnus et do minicus paschae dies celebratus est, decimo octavo kal.Maias decimae quartae indictionis , aurorae crepusculo exiens im- p.697 perator una cum patriarcha in Hippodromium, delato alta rio, omni populo contemplante, patriarcha fecit orationem, et coronavit imperator filium suum ; et ita processit ad m a gnam ecclesiam uterque imperator cum duobus Caesaribus. et tribus nobilissimis. processit autem et imperatrix Heire ne, cum praecessissent imperatores , sceptris obsequentibus per scholas antelatis,et ascendentibus per aeneae portae ascen sum in Catechumenia ecclesiae , non exiens in plateam E m boli. mense vero Maio eiusdem indictionis accusatus est N i cephorus Caesar et frater imperatoris, quod insidias constru xisset adversus eum cum spathariis quibusdam atque strato ribus aliisque hominibus regiis; et facto imperator silentio apud Magnauram exposuit populo quae de se fuerant dicta. qui unanimiter exclamaverunt ut uterque recederet de m e dio, non memorantes semper periuri se patri corum iurasse non admissuros post mortem eius iniuriam pati natos ipsius. ast imperator rebelles caesos et tonsos exilio apud Cherso nem deportatos fore decrevit, et climata illa sub custodia et munimine conservanda. Anno imperii Leonis secundo confugit Telerigus Vulga rum dominusadimperatorem,quifeciteum patricium,iun gens illi et uxoris suae Heirenae consobrinam. baptizatum eum ex sancta quoque piscina suscepisset, magni fice honoravit pariter et amavit. Anno imperii Leonis tertio seditIthimamas apud Dabe con, et seditionem commovit. Leo autem imperator militias Romanorum direxit, et ingressi sunt Syriam centum milia, quibus duces erant Michael Lachanodraco Thracesiorum, Artahuasdus Armenius Orientalium , Tatzates Bucellariorum, Basteratzes Armeniacorum etGregoriusObsicianensium prae tores ; et circumdavere Germaniciam , ubi erat Hisbahali thius Madi, et apprehenderunt omnes camelos eius, et futu rum erat ut caperent etiam Germaniciam , nisi muneribus persuasisset Lachanodraconi Hisbahal , et recessisset a castro. et exivit in praedam regionis, et captivatis haereticis Iaco bitisSyris iterum ad castrum reversus est. et misso Ithima p.699mas exercitu a Dabeco et amiradibus bellum cum Romanis fecerunt, et ceciderunt amirades quinque et Arabum sex milia, ut ferunt. et sexta feria redierunt: ingressi enim fue rant dominica die. praeterea imperator facta maioma in Sophianis insedit in solio cum filio suo, et ita divulgarunt praetores triumphos quos sumpserant. transtulit autem h a e reticos Syros in Thracem, et locavit eos illic. Anno vero imperii Leonis quarto furore accensus Madi Arabum dux mittit Hisan cum virtute multa, Maurophorum scilicet Syriae ac Mesopotamiae, et descendit usque D o r y laeum, verum imperator praecepit praetoribus ne debella rent eos publico bello,sed munirent civitates et populum introducerent ad earum custodiam, destinatis et principibus magnis per singulas civitates, ipsique sumerent electorum militum terna milia , et insequerentur eos, ne dispergerent 246 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA p.698 cum autem

EX THEOPHANE. 247 Anno imperii Leonis quinto Paulus Constantinopolita nus habetur antistes, venitque Madi Arabum dux Dabecum c u m potentatu multo et apparatu, et misso filio suo in R o maniam ipse redit ad sanctam civitatem, et mittit Muche siam, qui dicebatur Zelotes , et dat ei potestatem apostatas faciendi Christianorum servos et desolandi ecclesias sanctas. et venit usque Hemesam , et repromittit se non compellere ad magarizandum nisi eos qui ex infidelibus dudum fuissent, donec patefacti sunt Hebraei et Christiani. et statim coepit impie cruciare, sicut nec Lysias olim vel Agricolaus, multos que perdidit. sane feminae gratia Christi dei nostri vice runt eius insaniam ; et hae cum Nubitenses essent archidia coniHemesaeacfiliiEsaiae,multum cruciatae,cum non cessis sent impietati, millena quippe flagra recipientes et aliis multis cruciatibus attentatae, coronam victoriae a Christo percepe- runt, pervenit autem et usque Damascum, et multas eccle sias desertas fecit, non intendens dato Christianis ab Arabi bus verbo. praeterea octavo idus Februarias mortuo N i ceta, de quo praedictum est, Constantinopoleos episcopo, s e cunda ieiuniorum hebdomada, die dominico, Paulus honora bilis genere , Cyprius , verbo ac actu coruscans, post pluri m a m propter haeresim qua tenebatur excusationem, vi multa compellente consecratur patriarcha Constantinopolitanus. m e dia vero hebdomada ieiuniorum tentus est Iacobus proto spatharius ac Papias et Strategius ac Theophanes cubicula rii et paracoemomeni, Leo quoque ac Thomas, aeque cubi cularii, una cum aliis religiosis viris, eo quod venerabiles imagines adorarent. tunc denudans absconditam malitiam suam Leo,persecutoris filius,hos immisericorditer caesos et tonsos perque medium urbis vinctos pompari fecit et in praetorio inclaudi mandavit ; inter quos etiam dictus m o r i tur Theophanes, confessor effectus et coronam martyrii c o n secutus. reliqui autem omnes per huius obitum probati p.701 monachi sunt ostensi. astAaron ingressus in Armeniacorum p.702 thema obsedit Semalvos castellum aestate tota, et Septem brio mense cepit illud in verbo. miserat autem Thuinma m a m in Asiam cum quinquaginta milibus, et occurrens M i cursus , et incenderent ipsi primitus tam pabula equorum quam escas, ubicunque fuissent inventae. cum autem resi derent Dorylaei diebus quindecim , et defecissent sibi quae victui sunt necessaria, exilia eorum effecta sunt animalia, multaque in eis praeda patrata est. et reversi obsederunt p.700 Amorium dieuno;quod cum vidissentmunitum,etmultam habere armaturam, reversi sunt nihil proficientes.

248 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA chael Lachanodraco cursu modico suo debellavit eum , et iugulavit fratrem Theumamae. Mundi anno 6776,divinae incarnationis anno 776,Hei rene piissima una cum filio suo Constantino gloriose impe rium divinitus accipit sexto idus Septembrias indictionis quartae, quatinus mirabilis praedicaretur deus etiam in hoc, per viduam feminam et puerum orphanum depositurus i m mensam contra se famulosque suos impietatem et adversus cunctas ecclesias motam impugnatoris dei Constantini tyran nidem, ut olim diaboli per piscatorum et illitteratorum i n p.703firmitatem. post quattuor vero dies imperii sui, cum filius suus decem esset annorum, consilium facientes quidam sena torum voluerunt educere Nicephorum ex Caesare et i m p e ratorem statuere. cum autem ad notitiam causa devenisset, tentisuntGregoriuslogothetadromi,etBardasdudum prae torArmeniacorum,Constantinusquevicariispathariusetdome sticus excubitorum, ac Theophylactus Rangabe drungarius duodecimaeinsulae,etmulti alii;quos caesosettonsosindi versis locis exilio relegavit. porro viri sui fratres Caesares ac nobilissimos tonsos sacerdotio fungi et populo communionem in festivitate Christi nativitatis porrigere fecit, in qua p r o cedens imperatorio more publice cum puero retulit ecclesiae stemma, quod fuerat a marito sublatum, pulcerrime fabre factum et pretiosis lapidibus venustatum. promovit autem Helpidium praetorem in Sicilia , qui et ante illic praetor extiterat. porro decimo septimo kalendarum Maiarum accu satus idem Helpidius quod cum Caesaribus sentiret, et misso Theophilo spathario praecepit ut compendio raperet et d u p.704ceret eum. qui cum perrexisset, non dederunt illum Siculi. at illa huius uxorem ac filios caesos et tonsos praetori m i sit custodiendos. Junio autem mense omnia ulteriora the mata destinavit ad clausuras custodiendi et observandi exi tum Arabum,proponens eis caput Ioannem sacellarium, qui erat eunuchus et domesticus eius. at vero Madi misit Cebir cum virtute multa, et occurrunt in locum nuncupatum M i lum, et inito bello superantur Arabes, et occiduntur ex eis multi, et ita cum confusione reversi sunt. coeperunt prae terea piissimi principes fiducialiter agere, et verbum domini dilatari, et qui volebant salvari, sine prohibitione mundo Eodem quoque mense quartae indictionis mortuus est Leo filius Constantini hoc modo. cum insaniret circa lapi des, nimis adamavit coronam magnae ecclesiae, et accipiens portavit eam , et exierunt carbunculi in capite eius, et c a plus a valida febre mortuus est, cum regnasset annis quin que, diebus sex exceptis.

abrenuntiare , et glorificatio dei exaltari, ac monasteria r e creari, atque omne bonum manifestari. Hoc etiam anno in longis Thracae muris homo quidam fodiens invenit lapideam arcam , quam cum expurgasset et revelasset, reperit virum iacentem et litteras conglutinatas arcae, continentes haec "Christus nascetur ex Maria virgine, et credo in eum. sub Constantino vero et Heirene impera toribus, o sol, iterum m e videbis." Anno imperii Constantini et Heirenae secundo direxitp.705 Heirene Costahim sacellarium et Mamalum primicerium ad Carolum regem Francorum, quo filiam suam nuptui traderet imperatoriConstantinofiliosuo. etfactoplacitoaciure iurando inter utrosque, reliquerunt Elisaeum eunuchum at que notarium ad docendam illam Graecorum litteras simul et linguam ; sed et ut erudiret eam et secundum mores R o manorum imperii. constructis autem classibus numerosis, et electis ex thematibus populis ac principibus, qui suffice rent, promovit Theodorum patricium eunuchum, virum in dustrium, et direxit in Siciliam adversus Helpidium. c u m que multa fierent bella, vicerunt hi qui circa Theodorum erant. quo viso Helpidius timuit, et sumptis quotquot h a bebat pecuniis cum Nicephoro transmeavit in Africam, et accepto verbo securitatis ad Arabes confluit; quem illisu sceptum ut Romanorum imperatorem retinebant, coronantes eum incassum, et ocreis et stemmate induentes. cum autem Romanorum in his populus vacaret, egreditur Madi filius Aaron cum potentatu et apparatu nimio,tam Maurophorum quam totiusSyriae etMesopotamiae atquedeserti,etvenitp.706 Chrysopolim, derelicto Bunuso ad obsidendum Nacoliam et custodiendum dorsa sua. misit autem et Burniche in Asiam cum 30 milibus; qui cum debellasset Lachanodraconem cum themateThracesioruminlocoDarinodicto,cum etipsi triginta milia essent, quinque milia interfecit. ast impera trix misso Antonio domestic cum ordinibus obtinuit Barin, et concluserunt eos. confugit autem ad eos Tazatius Bucel lariorum praetor, odio quod contra Stauracium habebat p a tricium et logothetam dromi , eunuchum omnibus, qui tunc videbantur esse,praeminentem etomniadisponentem.etdato eis consilio pacem postulaverunt. cum autem ad hoc exiis sent Stauracius et Petrus magister et Antonius domesticus, non studuerunt subtiliter agere, ut verbum caute susciperent et filiós primorum, sed exeuntes inconsulte tentisunt ab illis et compedibus vincti sunt, et coactae sunt utraeque partes ad faciendum pacem. et donaverunt invicem, Augusta scili EX THEOPHANE. 249

cet et Aaron , xenia multa , pacto firmato ut per singulos annos eis censum tribueret. et facta pace discesserunt, d i p.707mittentes etiam et civitatem Nacoliae. tulit autem et Ata Anno imperii sui tertio, pace facta cum Arabibus et aditu reperto, Heirene mittit Stauracium patricium et l o g o thetam dromi cum virtute multa contra Sclavinorum gentes. qui cum descendisset in Thessaliam et Graeciam, subiecit omnes et tributarios fecit imperio. introivit autem et in Peloponnesum, et multam captivitatem et exuvias Romano imperio attulit. AnnoimperiiConstantiniacHeirenaequartorediitStaura cius,de quo supradictum est,etSclavis,ettriumpho manifesta vit trophaca in Hippodromio. mense autem Maio eiusdem septimae indictionis exivit imperatrix Heirene una cum filio suo et virtute copiosa in Thracem , circumferens organa et cetera genera musicorum , et ivit usque Berocam , et hanc aedificari iubens nominavit Heirenopolim. venit autem et usque ad Philippolim cum omni securitate, et rediit, cum construxisset etiam Anchialum. Eodem quoque anno etArabum dux Madi,qui etMaumed, p.708mortuus est, et obtinuit Moses filius eius. porro pridie k a lendarum Septembriarum eiusdem septimae indictionis Paulus almificus et sanctissimus patriarcha infirmatus thronum reli quit, et descendens ad monasterium Flori monachium suscepit habitum, imperio ignorante. cum autem hoc didicisset impe ratrix,venitadeum cumfiliotristisetclamans, "cur"in quit "hoc fecisti." at ille cum lamentis multis ait ad eam "utinam nec unquam sedissem in sacerdotii throno, ecclesia dei tyrannidem patiente, praesertim cum scissa sit a reliquis universalibus sedibus etanathematizata." quae demum asci tos patricios et senatus primores misit ad eum audire quae ab ipso dicebantur ; qui dixit ad illos "nisi synodus univer salis fiat, et error qui est in medio vestri corrigatur, salu tem non habebitis." at illi dixerunt ei "et quare subscri psisti, cum consecrareris, non te consecraturum iconam?" ait autem "etenim idcirco lamentis afficior et cucurri ad poenitentiam, deprecaturus deum,ne sicutsacerdotem me cruciet , qui tacuerim usque nunc et prae timore furoris vestri non praedicaverim veritatem " et in his obdormivit p.709in pace, derelicto lamento multo tam imperio quam piis et religiosis rei publicae viris: colendus enim vir erat, et supra mensuram misericors, ac omni reverentia dignus, multamque fidem habebat tam res publica quam imperiun erga illum. 250 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA zates uxorem suam et omnem substantiam.

EX THEOPHANE. 251 ex tunc ergo coepit dici et disputari super sanctis imagini bus sermo ab omnibus cum fiducia. Anno imperii Heirene cum filio quinto Arabum dux Moses provehitur, qui uno eis praefuit anno. Constantino politanus vero Tarasius habetur antistes. hoc quoque anno collecto imperatrix Heirene omni populo apud Magnauram dixit ad eos "scitis, fratres, quid fecerit Paulus patriarcha ; et siquidem vixissel, non utique pateremur hunc dimittere sacerdotiithronum,licetmonasticum habituminduisset.quia vero, sicuti deo placuit, de vita migravit, provideamus h o minem, qui possit pascere nos et ecclesiam dei didascalicis. conservare sermonibus." qui unanimiter omnes dixerunt non fore alium nisi Tarasium a secretis. at illa "et nos" ait "il lum eligimus, sed resultet, et dicat pro qua causa non s u scipit electionem imperii et totius plebis." at ille respondit populo dicens "immaculatae fidei nostrae Christianorum cu- p.710 stodes, et eorum quae in gloriam dei sunt aemulatores fide les, imperatores nostri, tanquam omnium in beneplacitum eius et in commodum nostrum curam facientes, et maxime nunc ecclesiastica negotia diligenter et sollicite consideran tes, quo summus sacerdos in hac regia urbe sua constitue rer,in suae pietatis me animum assumpserunt, et ut mani feste mihi diceretur quod consiliati sunt praeceperunt. c u m que ad hoc m e indignum esse pronuntiarem et nullum c o n sensum efficerem, utpote qui iugum huius sarcinae portare vel sufferre non possem, iusserunt me adduci ante faciem ve stram, pro eo quod huius consilii unanimes et comprobato reseffectisitis. etnunc,oviri,quideumtimetisetsem per hunc in cordibus vestris habetis, quique Christi voca tione, veri videlicet dei nostri , nominamini Christiani, aio, audite brevis sermonis ab exiguitate ac humilitate nostra r a tionem. ego quidem quicquid piis imperatoribus nostris et per omnia orthodoxis responderim , et in conspectu vestro orationis meae apologia respondeam. timore deprimor ad consentiendum huic electioni, et vereor a facie dei currere p.711 taliter et quomodolibet incircumspectus , ut non terribili damnationi succumbam. si enim divinus Paulus apostolus, qui dei voces audivit caelumque habuit erudiens se et p a r a disi inspector effectus est audivitque arcana verba et porta vit nomen dei coram gentibus et regibus, dixit ne forte, cum aliis praedicaverim , ipse reprobus effi ciar,quomodo ego, qui in mundo conversatus etcum laicis connumeratus in imperatoriis administrationibus mili tavi , sic absque iudicatione atque circumspectione possum insilire ad sacerdotii magnitudinem, horrendum conamen ad 252 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA exiguitatem meam , et temerarium studium. causa vero ti moris et refutationis meae haec est: aspicio enim et video ecclesiam, quae supra petram Christum dominum nostrum fundata est, scissam nunc et divisam, et nos alia atque ali ter loquentes, et aliter eos Christianos qui in Oriente unius nobiscum fidei sunt ; sed et his concordantes Occidentales , nos ab omnibus illis alienatos et a se per singulos dies ana thematizatos. dira poena est anathema : procul a deo emit tit, et a regno caelorum expellit, ducens in tenebras exterio nescit ecclesiae lex vel terminus sectam sive conten tionem,sedsicutnovit confiteriunum deum,unum bapti 's m a , u n a m f i d e m , i t a e t c o n c o r d i a m u n a m i n o m n i e c c l e s i a stico negotio. nihil enim est in conspectu dei tam acceptum atque placabile quam ut unum simul et una efficiatur ca tholica ecclesia, quemadmodum in sincerae nostrae fidei symbolo confitemur. et petimus nos , fratres, ut reor, et vos, quoniam scio timorem vos dei habere, a piissimis et orthodoxis imperatoribus nostris synodum universalem col ligi, ut efficiamur nos , qui unius dei sumus , unum , et qui trinitatis cultores existimus, uniti et unanimes et collegae, et qui capitis nostri Christi sumus , efficiamur corpus unum compactum atque connexum, et qui sancti spiritus sumus, efficiamur non contra invicem sed pro invicem, et qui veri tatis existimus, efficiamur id ipsum sapientes atque dicentes, et non sit in nobis certamen sive dissensio, ut pax dei, quae exuperat omnem sensum, muniat nos omnes. et siquidem iusserint orthodoxiae propugnatores, imperatores videlicet n o p.713stri,postulationi meae annuere, consentioet ego. sin autem, impossibile est mihi hoc facere, ne subiiciar anathemati et inveniar condemnatus in die domini nostri et iustitiae iudi cis, ubi neque imperator neque sacerdos neque principes neque hominum multitudo poterit eripere me. et quicquid placuerit vobis, fratres, date apologiae meae uno vero asser tionis vestrae redditae petitioni meae responsum." et liben ter audierunt omnes quae dicta sunt, consensum praebentes ut fieret synodus. at vero Tarasius rursus ad populum dis putans ait "Leo imperator subvertit imagines ; et quando synodus facta est, subversas illas invenit. et propter quod imperatoria manu subversae sunt, iterum quaestionem habet idem capitulum, quoniam antiquam consuetudinem in eccle sia traditam praesumpserunt , sicut eis libitum fuit, extermi pare. sed veritas dei , ut apostolice dicamus , non est a l ligata ." p .712 res. Itaque octavo kalendas Ianuarias octavae indictionis consecratus est almus pater noster Tarasius patriarcha C o n

EX THEOPHANE. 253 Anno imperii sui sexto mittentes imperatores convoca verunt omnes, qui sub eorum erant potestate, antistites, p e r venientibus quoque a Roma transmissis ab Hadriano papa litteris et hominibus, ut praediximus, et ab Antiochia etAle xandria. et septimo idus Augustas nonae indictionis praesi dentes in templo sunctorum apostolorum apud regiam u r bem coepere sanctas scripturas relegere, et obiicere invicem,p.715 imperatoribus ac catechumenis inspicientibus. ast populus scholariorum et excubituum atque ordinum ceterorum a c cusati a principibus suis, cum haberent adhuc et magiste rium quoque nequam doctoris sui, denudatis gladiis irrue runtineos,minitantesmortificaretamsummum sacerdotem quam orthodoxos episcopos et abbates. imperio vero per assistentes sibifamiliares homines hos sedare nitente non ac quieverunt, quin potius exprobraverunt. cum autem p a triarcha surrexisset et tribunal c u m episcopis et monachis fuisset ingressus, hi qui maligni sensus eorum erant episcopi e x i e r u n t a d e o s , c l a m a n t e s a t q u e d i c e n t e s " v i c i m u s ." e t g r a tia dei nemini nocuerunt furiosi illi et inhumani. et taliter dissoluta synodo abiit unusquisque ad propria. Anno imperii sui septimo misso Heirene Stauracio p a tricio et logotheta in Thracem, mense Septembrio, initio decimae indictionis , ad ulteriora themata, persuasit eis sibi cooperari et depellere ab urbe impium populum, quem n e quissimus Constantinus instruxerat et erudierat. et cum sep.716 *)vicedominus estoeconomus.v.Hugonem Menardum ad Concor diam regularum c. 28. cui adde Flodoardum 1 17. FABR. stantinopolitanus ; qui missus R o m a m synodicis suis et libello fidei suae receptus est ab Hadriano papa. mittens autem et imperatrix petiit ut mitteret litteras suas et homines, quo invenirentur in synodo ; qui direxit Petrum vicedomi num *)ecclesiaesuae,etPetrum Hegumenum S.Sabae,vi-p.714 ros honorabiles ac omni virtute adornatos. misit autem et Antiochiam et Alexandriam tam imperatrix quam patriar cha : adhuc namque pax, quae facta fuerat cum Arabibus, non erat soluta. et duxerunt ab Antiochia quidem Ioannem magnum atque famosum, verbo et opere sanctitatis partici p e m , qui et syncellus Antiocheni patriarchae fuit, et T h o m a m Alexandrinum, virum zelatorem et religiosissimum, qui et Thessalonicae magnae civitatis, quae est in Illyrico, factus archiepiscopus effloruit. interea mortuo Mose fit Arabum dux frater eius Aaron, qui tribus et vicenis eis praefuit a n nis et multa mala Christianis ostendit.

fingeret quod exercitum motura esset in Orientales partes, eo quod Arabes fuissent egressi , exiit omnis regius appara tus atque suppellex usque ad Malagma ; et introeuntes hi qui exteriorum thematuin erant tenuerunt urbem. mittens autem ad illos significat eis dicens "mittite mihi arma v e stra: opus enim vobis habeo." at illi stulti divinitus facti dederunt ea. tunc missis familiis eorum in naves exules eos emisit ab urbe,in propriam regionem unum quemque iu bens abire, in qua et genitus esset. et cum fecisset exer citum proprium et principes sibi obtemperantes, ipsa mense Maio iterum mittens per omnem locum convocavit episco pos, quo venirent in Nicaeensium civitatem Bithyniae ad ef ficiendum illic concilium. et per totum aestivum tempus congregati sunt omnes apud Nicaeam, siquidem eos qui ex Romanae sedis et Orientalium persona venerant non dimi serat, sed retentos secum habebat. Anno imperii Heirenae et Constantini octavo exiit T a rasius sanctissimus archiepiscopus Constantinopoleos in N i p.717censium civitatem, et celebrata est sancta et universalis se ptima synodus episcoporum, et recepit catholica ecclesia pri scum ornamentum suum, nil novum praedicans, sed sancto rum et beatorum patrum dogmata immota custodiens , et novam haeresim abdicans, tresque falsos nominatos patrirchas anathematizans, Anastasium videlicct Constantinum et Nice tam,atque omnes consentaneos eorum. facta estautem pri m a conventio ac sessio episcoporum in ecclesia catholica S. Sophiae Nicaenae civitatis quinto idus Octobrias indictionis undecimae. et Novembrio mense ingressi sunt omnes regiam urbem , et praesidentibus imperatoribus una cum episcopis in Magnaura lectus est tomus, et subscripsit tam imperator quam mater eius, firmantes pietatem secundum antiqua d o ginata, opera sacerdotum honori, et dimiserunt eos, et pace potita est ecclesia dei, quamquam inimicus zizania in opera tionibus suis seminare non cesset. sed ecclesia dei semper impugnata triumphat. Anno imperii sui nono Heirene imperatrix, pace soluta p.718 3faciendi cum Francis nuptiales contractus,direxitTheopha nem protospatharium et abduxit puellam ex Armeniacis n o mine Mariam ab Amnia, et iunxit eam Constantino impera torietfiliosuo,cum ipsemultumtristareturetnollet,pro pter affectum quo erga Caroli filiam Francorum regis fla grabat, quam scilicet antea desponsaverat. et consummave runt nuptias eius mense Novembrio indictionis duodecimae. interea Heirene misit Ioannem Sacellarium et logothetam in Longobardiam , una cum Theodoto dudum rege maioris 254 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA

EX THEOPHANE. 255 Longobardiac, ad ultionem inferendam , si posset, in C a r o lum et quosdam subducendos ab illo. descenderunt ergo cum Theodoro patricio et praetore Siciliae, et inito bello tentus a Francis amare peremptus est. Anno imperii Heirene etConstantini decimo movit dia-p.719 bolus livore pietatis imperatorum homines,qui instigaverunt matrem adversus filium et filium adversus matrem : inflexe runt enim eam quasi ex praesignantibus futura cognitioni bus certificati, asserentes ei "non est praedestinatum apud deum tenendi filium tuum imperium , sed tuum est a deo tibi datum." at illa ut mulier seducta, praesertim cum a m o r e m quoque principatus haberet, credidit ita esse,et non r e cogitavit quod ipsi volentes dispensare res id sub occasione praetenderent. ergo cum imperator iam viginti esset anno rum factus atque robustus admodum et idoneus,videbat se nihil potestatis gerentem, et tristabatur , intuens e contrario Stauracium patricium et logothetam omnia possidere, omnes que ad illum procedere, et neminem ad se frequentare a u dere. tunc consilio inito cum familiaribus perpaucis homi nibus suis, et Petro magistratu et Theodoro patricio et D a miano aeque patricio,firmavitquo comprehenderet eum et exalem ia Siciliam destinaret, ipseque teneret imperium cum matre sua. porro quinto idus Februarias factus est horribilis terrae motus , ita ut non auderet quisquam domi dormire,p.720 sed omnes in hortis et sub dio tabernaculis factis et tento riis extensis degebant. ast imperatrix una cum filio suo egressaestadS.Mamam. cumautemStauracionuntiata fuisset praesignata res, commovet Augustam contra filium; quae comprehensos homines imperatoris omnes cecidit atque totondit,una cum Joanne protospathario etbaiulo ipsius,et exilio relegavit in inferioribus partibus usque in Siciliam. Petrum vero magistratum dehonestationibus submittens in domo sua sedere praecepit,similiter etTheodorum patri cium. porro Damianum patricium caesum et tonsum in c a strum Apolloniadem exulem fore constituit. percutiens a u tem et filium conviciisque multis lacessens egit ne procede ret per dies non paucos. coepit autem adiuramentis sub mittere [iurare] militiam iam dicentem quia quousque tu vivis, non permittemus imperare filium tuum. et iurabant omnes sic, nemine contradicere super hoc audente. interea classis Arabum in Cyprum exivit. quod praecognoscens i m peratrix coacervavit et ipsa omnia Romana navigia, et misit adversus eos. cum autem usque Myra uterque praetor ve nisset, divertit a promontorio Chelidoniorum et ingressus est in Attaliae sinum. at vero Arabes moti a Cypro , cum p.721 est ostensus. Mundi anno 6283, divinae incarnationis anno 783, anno vero imperii Constantini primo mense Septembrio, indictio nis decimae quartae,venerunt qui adiurabant ad Armenia corum thema ; qui iurare minime consenserunt , quia non imperabimur a filio tuo in vita tua, sed nec praeponimus, inquiunt,nomen Heirenae ante Constantini nomen,sed Con stantini et Heirenae , ut ab initio suscepimus. misit autem iterum ad inflectendum eos Alexium spatharium et drunga p.723rium vigiliae. at illi tenentes eum, ut sibi pracesset, prove xerunt. Nicephorum vero patricium et praetorem suum c u stodiae manciparunt , Constantinumque solum principem et imperatorem laudaverunt et acclamaverunt. hoc comperto reliquorum populi thematum, praetoribus suis expulsis C o n stantinum tantum imperatorem et ipsi praedicabant. o m a ligni diaboli versutias, quomodo per multa studet argumenta genus hominum perdere ! qui enim ante quindecim annos terribili iureiurando iuraverunt et facta propriae manus scripta in sancto tribunali recondiderunt , iterum iurabant se a filio eius non imperandos in vita ipsius, et rursus hoc oblivioni tradentes Constantinum imperatorem bonae famae laudibus efferebant,non perpendentes miseri quod non opor teat reciprocum fieri iuramentum. necessitas enim incum bit ut omnem reciprocam iurationem periurium subsequa tur. periurium autem est abnegatio dei. collecti autem Octobrio mense decimae quartae indictionis hi qui ex themati bus erant apud Atroam, exquisierunt omnes communi c o n silioConstantinum imperatorem,vicesimum agentem annum. timens autem Heirene impetum populi absolvit eum . at illi hunc quidem imperatorem affirmaverunt, huius autem m a p.724trem respuerunt. praeterea direxit protinus imperator M i chaelem Lachanodraconem et Ioannem baiulum suum ac protospatharium, et iuramentis submiserunt Armeniacos, ne susciperent Heirenem matrem suam imperatricem. Alexium vero confirmavit in praetorem suum. et cum rediisset i m perator in urbem mense Decembrio, caesum et tonsum Stau 256 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA serenitas eos cepisset, circumferebantur in pelago. cumque terrae proximi tenerentur, viderunt eos praetores, et acie directa praeparati sunt ad bellandum. Theophilus autem Cibyracotorum praetor, cum vir esset robustus atque for tissimus, fisus et ante omnes egressus tentus est ab eis ; qui cum ductus ad Aaron fuisset ab eo videndus, adhortatus est ut proditor fieret et temporalia dona susciperet. qui cum hoc nullatenus admisisset, per ampliusque coactus nequaquam cessisset, gladii animadversionem sustinens martyr optimus

EX THEOPHANE. 257 racium exulem fecit apud Armeniacorum thema ad satisfa ctionem eorum. in exilium nihilominus et Aëtium misit, spadonem protospatharium et intimum eius, et omnes domesticos ipsius spadones. hanc autem cum suavitate sua et affluentia locavit in palatio Eleutherii, quod ipsa aedifi caverat, in quo etiam pecunias multas absconderat. Factum vero est eodem mense incendium, et concrematum est triclinium patriarchii, quod dicitur Thomaites, et quae storum,et aliae domus usque ad Milium. ceterum Aprili mense Constantinus c u m castra movisset contra Vulgares, venit ad castellum quod dicitur Probati,ad rivum scilicet S. Geor gii; et cum occurrisset Cardamo domino Vulgariae, pusillo circa vesperam facto bello , formidantes hi qui ex parte Romanorum erant, per noctem fugerunt et inglorii redie runt ; quin et Vulgares metuentes reversi sunt. Anno imperii sui secundo mense Septembrio castra mo- p. vit imperator adversus Arabes, et profectus ab Amorio abiit Tarsum Ciliciae. cum autem venisset ad inaquosas turres, repedavit inanis mense Octobrio indictionis decimae quin tae. porro decimo octavo kalendas Februarias rogatus i m perator a propria matre et a multis optimatibus pronuntiat eam iterum imperatricem,etlaude cumillosimul attollitur, ut a primordio Constantini et Heirenae. omnes quidem obediunt. ast Armeniacorum thema pertinaciter instans ad hoc renititur , et quaerit Alexium , qui paulo ante praetor in eis fuerat , et ab imperatore tunc evocatus et dignitate patricii honoratus penes ipsum degere videbatur. hunc ergo propter huiusmodi requisitionem et quosdam sermones super illos dictos, quia videlicet regnaturus esset , caedens ac t o n dens in praetorio posuit. Iulio vero mense exercitum movit adversus Vulgares, et construxit castrum Marcellorum, et duodecimo kalendarum Augustarum exivit Cardamus dominus Vulgariae cum omni virtute sua, et stetit in munitionibus. fiducia vero fretus et a pseudoprophetis imperator credere persuasus quod eius esset victoria , incircumspecte ac inordinate bellum infert, et valido vincitur Marte, fugatusque rediit in urbem, multisp.725 amissis non solum communis populi sed et primatum, inter quos et Michael magistratus, Lachanodraco et Bardas patri cius ac Stephanus protospatharius extiterunt, Nicetas quoque ac Theognostus facti praetores, et homines regii non pauci. sed et Pancratius pseudopropheta et astronomus, qui et vi cturum illum vaticinatus est. abstulerunt autem Vulgares etiam sarcinam, pecunias, equos et aulaea una cum universo 17 724 Theophanes II.

258 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA idem . Anno imperii Constantini tertio audientes Armeniaci de Alexio patricio quod caecus fuerat factus, custodiae manci pavere praetorem suum , Theodorum videlicet Camulianum patricium. quo comperto imperator misit quidem primum ad eos nonnullos, post sanctum vero pascha ipse per se movit exercitum contraeosdemArmeniacosunacum reliquiscunctis thematibus. et septimo kalendas Iunias primae indictionis, diesanctaepentecostes,cum proditoseosArmeniorum fraude, qui cum ipsis erant, debellasset atque vicisset, comprehendit p.727illos, et interfecit Andronicum spatharium et turmarcham eorum , et Theophilum turmarcham atque Gregorium epi scopum Sinopae; reliquos vero rerum iacturis et proscri ptionibus subdidit. porro mille vinctos exercitus ipsorum introduxit per Blachernarum portam in urbem, quorum f a ciebus atramento et punctionibus suprascripsit "Armeniacus insidiator." dispersit eos tam in Siciliam quam in ceteras insulas. Armenii sane, proditores eorum , nil ab imperatore honoris seu liberalitatis assecuti castrum Camachan Arabibus tradiderunt. Anno imperii Constantini quarto ceperunt Arabes T h e besan castrum sub verbo, propter quod et principes eius d i miserunt ad propria. Anno imperii sui quinto Constantinus, odio habens M a riam uxorem suain, summissione matris suae principatum appetentis et quo ab omnibus reprehensibilis iudicaretur a f fectantis, coegit eam ut fieret monacha ; quam cum inflexis set,totondit mense Ianuario. et Aprili mense movit exer citum adversus Arabes, et mense Maio bellum iniens in o c p.728 cursu ipsorum , in loco qui dicitur Amusan , vicit, vertit, et regio apparatu. cum autem ordines collecti essent in urbe, consiliati sunt educere Nicephorum ex Caesare et imperato rem statuere. quo comperto Constantinus misit, et eduxit utrosque filios Constantini avi sui ad S. Mamam, et Nice phorum quidem oculis, Christophorum atque Nicetam A n thimumque atque Eudocium linguis privavit; cum quibus et praedictum Alexium patricium luminibus exorbavit, obediens maternis et praelati Stauracii patricii suadelis, ei asseveran tium quod nisi hunc caecum redderet, in imperatorem eum forent electuri. facta est autem horum poena mense A u g u p.726sto, die sabbati, indictionis decimae quintae, hora nona. v e rumtamen non in longum dei iustitia hanc actionem dimisit inultam : post quinquennium namque eodem mense et eadem sabbati die orbatur oculis a propria matre Constantinus

EX THEOPHANE. 259 Anno imperii sui sexto, indictione prima, celebravit i m perator Constantinus cum Theodote nuptiarum principia in palatio S.Mamae perdiesquadragintaprolongatarum.mense vero Aprilis eiusdem indictionis nocturno tempore factus est terrae motus in insula Creta valde terribilis, mense autem Maio factus est Constantinopoli nimis horribilis. Cardamus praeterea dominus Vulgariae denuntiavit imperatori dicens "aut tribue mihi pacta , aut veniam ad auream usque p o r tam,etdemoliarThracem." astimperatorpositaequinain mappa stercora transmisit ei, "qualia" inquiens "te decere pacta praevidi , transmisi tibi. verum quia senex es, nolo ut fatigeris usque ad haec loca, sed ego venio usque M a r cella, et tu exi, et quicquid iudicaverit deus fiat." et cum misisset imperator ad ulteriora themata, congessit populum suum et venit usque Versinitiam, et Cardamus usque ad lu-p.729 cum Abroleva; et cum formidaret, mansit in nemore. ast imperator confortato populo suo abiit usque ad lucum A b r o levam, invitans eum per dies decem et septem. at ille non est ausus, sed repedavit fugax ad sua. Eodem quoque anno et Arabes venerunt usque A m o rium, et cum nihil profecissent, reversi sunt, praeda in cir. cumquaque regionibus facta. Eodem autem anno Plato Sacudionis abbas se abscidit a communione Tarasii patriarchae, pro eo quod imperato rem in communionem receperit, et institutori tondere uxo rem eius Mariam , et Ioseph monacho et abbati monasterii quod appellatur Tanchathara coronare eum cum Theodote praeceperit. quod cum didicisset imperator, misso Bardanio patricio et scholarum domestico , atque Ioanne comite O b sequii, Platonem introduxit in urbem, et reclusit intra clau stra in templo principis militiae, quod est in palatio. reli quos vero monachos cum nepotibus eiuspercussos exilio re legavit apud Thessalonicam ; quibus auxiliabatur mater i m peratoris , tanquam his qui filio suo resistebant et confun debant. Anno vero imperii sui septimo, mense vero Septembrio,p.730 egressus est imperator cum matre sua, ut calefieret apud hos insecutus est usque ad amnem. et cum venisset Ephe sum et apud dei locum orationes fecisset, commercium n u n dinarum, quod centum erat auri librarum, indulsit ad f a m u latum S. Ioannis apostoli. Augusto vero mense coronavit imperator Theodotem cubiculariam in Augustam , et despon savit eam inique.