The Lantern

Chronographia Tripertita · english4

CCEL

EX THEOPHANE. 95 Iustinianus imperator promulgavit no militarent pagani nec haeretici, nisi soli orthodoxi Christiani, dans illis et indutias usque ad menses tres ad conversionem. Septimo imperii Iustiniani anno facta sunt Vandalica bella, et recepit Belisarius Africam. denique Vandali sub Arcadio et Honorio ad Hispaniam venientes cum Godigisclo p.287 5 rege suo, et ex ea in Libyam transeuntes, hanc comprehen derunt. Godigisclo vero mortuo Gizerichus eius principatum suscepit. cui successit Honorichus filius eius, regnum ade ptus ; qui multa mala Christianis qui in Libya erant osten dit, et arianizare coëgit, et multos occidit, et linguam a gutturequorundam abscidit,quietiamdeigratiapostealo quebantur. episcopus autem quidam Orientalis partis im- p.291 3 peratorem Iustinianum deterruit, dicens ex deo sibi visionem factam , iubentem sibi ad imperatorem accedere , et postu lare ut Christianos qui erant in Libya liberaret a tyrannis. quibus imperator auditis retinere mentem ultra non potuit, sed tam exercitum et naves armis circumdedit et victualia *) praeparavit , Belisariumque in procinctu esse praecepit in Libyam praetorem mittendum, quem et praetorem impera tor principaliter, et in omnibus statuit. erat autem cum eo etProcopius,harumrerumconscriptor. proficiscentesau tem a regiaurbe adieruntAbydum. Belisariusvero curabat quatinus universus stolus simul navigaret et in praedium idem ipsum diverteret, cumque ad Siciliam pervenisset, m i sit Procopium conscriptorem Syracusam , si forte inveniret quosdam qui se in Libyam ducerent. ipse vero stolo acce pto ad Caucanam properavit villam, 200 a Syracusa stadiis differentem. Procopius ergo Syracusam ingressus escas emit apud Amalasuntham, uxorem Theuderichi, matrem autem Atalarichi regis Italiae, amicitiam erga Iustinianum habentem. consecutus quoque est inopinate virum qui sibi fuerat a m i cus a puero, quique experimentum habens Libyae locorum et maris, tres tantum dies transierant ex quo Carthagine v e nerat. et asseverabat omnem securitateinhabereillos,et haud metuere quenquam illorum quod adversus se movere tur exercitus, ita ut a quattuor mansionibus **) maris Gelimer moraretur. hunc ergo assumptum Procopius ad Caucana *)victualia]commeatum,victuinecessaria.GlossaeDosithei:alimo nia,victualia.Flodoardus hist.eccl. Rem.2 11: sufficientiavi ctualia constituit. FABR **) mansionibus] Sulpicius Severus in Martino : sedecim mansionibus p.293 abest. plura de mansionibus dico ad tit. 3 dictae collectionis. FABR. 96 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA perveniens Belisario praesentavit. quibus compertis Belisarius p.294transmeavit,et exiit in quoddam praedium; aggeremque ac vallum profundum facientes castra metati sunt. ubi et cum locus inaquosus esset,vallo effosso terra protulit aquam ad omnem utilitatem, tam animantibus quam exercitibus. se quenti vero die populus ad praedam prorupit. praetor a u tem his accersitis haec ad eos locutus est "violentiam qui dem inferre alienisque pasci iniustitia est in omni tempore, maximeque nobis in periculis constitutis. ego enim in hoc fisus in hanc vos terram transvexi, ut iustitia et opere bono tam deum placemus quam Afros ad nosmet attrahere procure mus. haec autem vestra intemperantia in contrarium vobis proveniet, et aget ut Afri Vandalis auxilientur. sed acquie scentes verbo meo , ementes escas asportate, et neque iniusti esse videamini neque amicitiam Afrorum in inimicitiam c o n vertatis, sed deum potius placare studete. cessate insilire in aliena,etlucrumexcutitepericulisplenum." mittensautem p.295Belisarius electum exercitum urbem sine labore comprehen dit. noctu enim ad eam accedentes , et una cum introeun tibus plaustris rusticorum ingredientes, hauc obtinuerunt. et cum dies factus fuisset, tam sacerdotem quam huius primos captantes ad praetorem destinaverunt. Belisarius itaque Carthagine capta commonebat milites dicens "videte quanta prospera facta sunt nobis, quoniam sobrietatem erga Afros ostendimus. videte honestatem in Carthagine conservare, et ne quis quenquam opprimat, nec quicquam ipsius surripiat. cum enim multa mala fuissent a Vandalis barbaris viris perpessi, imperator noster ad auxi liandum eis nos misit et ad libertatem donandam." haec p.300commonens Carthaginem introivit, et ascendens palatium in Gelimeris solio sedit. ad quem accesserunt negotiatores C a r thaginis , et quotquot iuxta mare manebant , queritantes se rapinamaclassibuspertulisse. atveroCalonymum,navium principem, iuramento constrinxit quatinus omnia quae rapta fuerant asportaret et propriis dominis redderet ; qui defrau dans ex eis et periurans non post multum vindictam exol vit: nam extra sensum effectus suam ipsius linguam c o m e dens obiit. ita vero praetor sine tumultu urbem possidebat, ut nec iniuriam quampiam inferrethomini, nec inforo quos piam obserare domum contingeret,sed ementes milites m a n ducabant et laetabantur. Cos vero Vandalos qui ad sacra confugerant, fide praestita educebat. murorum autem civi tatis diligentiam exhibebat , c u m antea negligentia ruerent. porro dicebant et vetus verbum Carthagine dictum, videlicet Gamma persequetur Beta,nunc esse perfectum prius enim p.299 13

EX THEOPHANE. 97 * quaecunque]Catoap.A.Gellium1322:quiamultaegeo. Plau tusMenaechm.act.1 sc.2:nec quidquam eges. Priscianus 1.18: nostri, egeo illius rei et illam rem et illa re. FABR. 305 8 306 vero Belisariusp.301 Gezerichus Bonifacium insecutus est, nunc Gelimerem, praeterea tot pecunias multitudo reperit quot p.304 14 in nullo loco unquam esse contigerat. denique Romanorum principatum depopulantes pecunias multas in Libyam trans tulerunt. et cum ipsa regio optima et fecunda esset, pecu niarum reditus eis effecti sunt multi. nonaginta quippe et quinque annis Vandali Libyam tenuerunt; et cum multas di vitias collegissent, in illa die in Romanorum manus omnesp. divitiae redierunt. in tribus enim mensibus cum pugnasset Belisarius , id est a calendis Octobribus usque ad calendas Decembrias,totamLibyamsubdidit. misitautemIoannem Armenium cum ducentis electis persequi Gelimerem , donec eum vivum aut mortuum comprehenderet ; qui praeoccupans Gelimerem comprehensurus erat, nisi res contigisset huius modi, Huliares quidam ex Belisarii armigeris erat cum Io anne; qui vino inebriatus, videns avem super arborem in sidentem, tenso arcu iecit adversus avem. et avem quidem consecutus non est, Ioannem vero retro in cervice percus sit; qui plagatus mortuus est, multum luctum tam impera toriJustiniano et Belisario quam cunctis Romanis et Cartha ginensibus derelinquens. taliter Gelimer effugiens illa die ad Maurusios properavit ; quem Belisarius persecutus in Papua monte, in novissimis Numidiae , circumclusit, hunc obsidens. per hiemem,deficientibusei omnibus necessariis:panis enim apud Maurusios non fit neque vinum neque oleum,sed far et hordeum immaturum , ut irrationabilia animalia, come-P. dunt. his Gelimer incidens scribit ad Faran, quem dimise rat Belisarius ad custodiendum eum , ut mitteret sibi citha ram et panem unum et spongiam. Faras autem haesitabat quidnam esset hoc, donec qui detulerat epistolam dixit quia panem quidem desiderat videre Gelimer , non videns panem ex quo ascendit in montem, spongiam autem propter oculos non lotos ac per hoc laesos , quatenus hos sinceros spongia reddat, porro citharam, ut calamitatem et lamentetur et d e fleat. his auditis Faras condolens, et fortunam humanam deplorans, secundum eius scripta faciebat, et omnia mittebat quaecunque *) Gelimer egebat. praeterea cum hiems trans iisset, metuens Gelimer obsidionem Romanorum , et cogna torum misertus filiorum, qui vermes in eadem miseria fe cerant , dissolutus est mente , et ad Faran rescripsit quod fidei verbo recepto ipse, et qui secum erant , ad Belisa 7 Theophanes 11.

98 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA : rium properarent. quo hunc certum iureiurando reddente, p.307 7 assumptis omnibus Carthaginem venit. Belisarius autem hunc gratanter recepit. at vero Gelimer ridendo ad B e lisarium introivit. quem alii quidem superfluitate passio nis excessisse quae sunt naturae , delirumque suspicabantur effectum amici vero huius et sagacem hominem hunc esse cogitabant, et cum fuerit rex et regii generis, et virtutem validam pecuniasque magnas habuerit, quoniam infugam ver sus est et mala in Papua pertulit et nunc ut captivus ductus est, nihil praeter multo risu digna, quae hominum sunt, a r bitratum eum esse perhibebant. Belisarius autem hunc cum principibus omnibus Vandalorum non in dehonoratione *1 custodiebat, ut ad imperatorem Iustinianum Byzantium d u ceret. Cyrillo vero statim Belisarius cum capite Zatzonis fratris Gelimeris in Sardum insulam misso, quae Kyrnus v o cabatur, primum hanc Romanis subegit. in Caesaream autem , quaeestinMauritania,Ioannem alium destinavit,quae30die rum itinereaCarthaginedistanspenesGadiraetsolisoccasum iacet. aliumque Ioannem ex praetoribus unum infretum quod est in Gadiris, et in castellum quod Septum vocant, direxit. porro in insulas quae iuxta Oceanum sunt , Maioricam sci p.308 licet et Minoricam , Apollinarium destinavit, virum bonum . misit autem et in Siciliam quosdam Afrorum , et castrum Vandalorum comprehendere iussit. Gothi vero qui hoc c u stodiebant, matri Athalarici haec nota fecerunt. quae scri bit ad Belisarium ne idem castrum tyrannide caperet, q u o usque imperator Iustinianus sciret, et quod sibi esset visum efficeret. in his ergo Vandalicum bellum finem accepit. But as it often happens in great fortune, envy occurred, even to Belisarius: for some detracted from him in the emperor's favor, suggesting he was plotting tyranny. However, the emperor, having sent Solomon to test Belisarius' intentions, inquired whether he would come to Byzantium with Gelimer and the Vandals, or remain and send them there. Belisarius, however, proceeded to Byzantium, leaving Solomon as the praetor of Libya. When Belisarius arrived in Byzantium with Gelimer and the Vandals, he deservedly received great rewards, such as in ancient times Roman praetors were deemed worthy of in their greatest victories. For six hundred years, no one had attained such honor except Titus, Trajan, and other emperors, who by magic *) regarding dishonor ] Flodoard in history, book 2, section 20: whatever was done in the dishonor of the emperor. An old interpreter of the epistle to the Philippians, attributed to Saint Ignatius, writes: do not dishonor festival days. FABR.

EX THEOPHANE. 99 stratum contra barbaricas nationes obtinentes mirabiliter triumpharunt ; exuviisque ostensis et ex bello mancipiis in media urbe pompis haec publicavit, quod triumphum v o cant Romani. sic veteri quidem modo ,sed pedestri ince dens ex domo sua usque ad Hippodromium. erant autem exuviae quotquot administratorio principis ordini compete bant,id estthroni aureiet rhedae,quibusregumuxores vehuntur,ornatusquede lapidibuspretiosiscompositus,ar genti quoque multa milia talentorum,et diversorum impe rialium vasorum, quae Gezerichus Romano despoliato pala tio Africam tulit, inter quae et Iudaeorum vasa, quae V e spasianifiliusTituspost captam Hierosolymam Romam de tulerat. mancipia vero erant ex triumpho tam ipse G e limer, vestimentum quoddam portans purpureum, et cogna tio eius universa, Vandalorum quoque quotquot valde p r o lixae staturae ac boni corporis erant. cumque Gelimer in Hippodromium pervenisset, et tam imperatorem supra tri bunal sedentem quam ex utraque parte valgus astans vidis-p.310 set, non quiescebat clamans "vanitas vanitatum , et omnia vanitas." pertingentem autem eum iuxta imperatoris tribu nal purpura eius ablata pronum cadere et adorare coëge runt imperatorem. at vero imperator Gelimeri praedia in Galatia multa contulit et amoena, et cum omnibus cognatis suis in his habitare permisit. verum hunc in patricii ordi nem non provexit, co quod ab Arii secta discedere minime consentiret. Salomone praeterea rem publicam moderante Maurusii praelium adversus Afros moverunt. porro Maurusii ex gen tibus descendunt quas Iesus Nave ex regione Phoenicum a Sidone ad Aegyptum usque habitantes abegit. qui perve nientes Aegyptum , et non recepti ab eis, ad Libyam veni unt; et hanc inhabitantibus eis, novissimo tempore impera tores Romani terram obtinentes hanc Hoen nominaverunt,p.311 statuentes titulos duos supra magnum fontem ex lapidibus candidis concavis, habentes litteras Phoeniceas, dicentes haec "nos sumus quí fugimus a facie Iesu latronis , filii Nave." erant autem et aliae gentes in Africa primum indigenae, habentes regem Asclepium, qui Heraclio conregnavit, quem terrae filium esse asseveraverunt qui Carthaginem condide runt. Salomon autem a Carthagine sumptis exercitibus con tra Maurusios properavit, qui in fugam versi et se in prae- cipitia demergentes semet ipsos interficiunt. mortua vero p.312 15 sunt in hoc bello Maurusiorum quinquaginta milia,Romano rum vero penitus nullus. quin nec ictum quisquam eorum ullum accepit,sed omnes incolumes victoriam consecuti sunt. *) divinae] Glossae:divinum párty.Petronius:divinam ego puta bam. Auctor Queroli in praef.: magum mathematicumque sese fingens.etmox:Querolisecretaetfamiliariaquasidivinusloqui tur. FABR. **) muliere] mulier pro uxore, ut in Capitulis Caroli Calvi, quod ibi observat Sirmondus. imo et Scaevola Ict.ita loquitur in l.93 de legat.3. et vulgus Hispanicum muger dicit, Italicum moglie, Provinciale mouillé, pro uxore. FABR. 100 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA p.313plurimi vero principum ipsorumRomanis adiuncti sunt.mulie rum atque puerorum tantam multitudinem Romani cepere ut ovis pretio servum Maurusium emere volentibus venunda rent. et tunc eis vetus eloquium cuiusdam divinae *) femi. nae contigit, quia maledictione multitudo eorum a viro sine barba periit:Salomon quippe a pucro eunuchus praeter v o luntatem effectus est,prae passione genitales partes amittens. porro tota Libya percepta Carthaginem rediit. praeterea vere incipiente missus est Belisarius Siciliam Romanis facere tributariam. ubi eo hiemante Romani Libyae contra Salo monem simultates fecerunt,hocmodo. acceptis enim inter p.314emptorum uxoribus Vandalorum habebant agros earum ut suos, et solvere imperatori pro eis tributa nolebant. vero Salomon commonebat eos ne contradicerent impera tori, sed huic quae deliberata fuissent penitus redderent. ceciderunt autem quidam eoruin,maximeque Gothorum,in Arii sectam ; quos sacerdotes ecclesiae segregabant, et ncc liberos eorum baptizare volebant. unde et in die festo si multas eflecta est. consiliati vero sunt milites Salomonem in templo perimere; qui hoc audito suadere eis recedere a p 3194seditione tentabat,quod non post pauca obtinuit. Belisarius autem Siciliam et Romam ab Ugio detentam et circumqua que civitates accipiens, Ugium Byzantium duxit ad Iustinia n u m c u m uxore ipsius et liberis. et misit imperator N a r sem cubicularium Romam cum classe tenendi ea quae illic p.3228habebantur. Salomon autem muris Libyae civitatesmuni vit, et quoniam Maurusii discesserunt a Numidia victi, Z a ben regionem atque Mauritaniam et Sitiphin metropolim sub tributo Romanis effecit:alterius enim Mauritaniae Cae p 336 6sarea prima metropolis est. interea Iberum rex, Zamassar dus nomine, Constantinopolim ascendit ad imperatorem I u stinianum cum muliere **) ac senatoribus suis, rogans eum ut esset Romanorum concertator et germanus amicus. ast i m perator huiusmodi proposito eius accepto multis eum et se natores eius munificentiis honoravit. similiter et Augusta uxor eius variata gemmis ornamenta donavit, et dimisere eos pacifice ad proprium regnum. at

EX THEOPHANE. 101 Octavo anno imperii Justiniani passa est a divina indi gnatione Pompeiopolis Mysiae: scissa enim est terra terrae motu , et obrutum est medium civitatis cum habitatoribus, et erant subtus terram, et voces eorum audiebantur claman tium ut sibi misericordia praestaretur, et multa donavit i m perator ad educendos et adiuvandos , viventesque liberaliter iuvit. eodem vero anno tradidit Iustinianus ad psallendum in ecclesia illud quod canitur "unigenitus filius et ver bum dei." Mundi anno6029,divinae incarnationis anno 529,Aga-p.3377 pitus Romanae gerit ecclesiae praesulatum, Iustinianus deci m u m imperii agit annum , quando et Epiphanio_episcopo Constantinopoleos defuncto Anthimus episcopus Trapezun tensium translatus estConstantinopolim. Agapitus autem R o manus episcopus hoc anno ascendens Constantinopolim syn odum celebravit contra impium Severum et Julianum Ali carnassensem et ceteros theopaschitas ; inter quos et Anthi mus, ut consentaneus eorum , depositus a throno proiectus est et exivit, cum episcopatum obtinuisset regiae urbis m e n sibus decem ; et consecratus est pro eo Mennas presbyter etxenodochus Sampson ab Agapito papa Romano. porro Agapitus dormivit Byzantii, et consecratus est pro eo Sil verius. Anno imperii Iustiniani undecimo facta sunt prima en-p.338 10 caenia magnae ecclesiae Constantinopoli, Mena patriarcha in regio sedente vehiculo, et imperatore letaniam cum populo faciente. Anno duodecimo imperii Iustiniani, cum Romae Vigi lius esset episcopus, moti sunt Bulgarum duo reges, Valger scilicet et Droggo , cum multitudine in Lyciam et Mysiam, cum esset magister militum Mysiae Iustinus et Scythiae B a u darius, qui exeuntes contra Bulgares inierunt praelium. et occisus est Iustinus magister militum in bello, et factus est pro eo Constantinus Florentii. et venerunt Bulgares usque ad partes Thracae, et egressus est contra eos magister militum Illyrici, Hoccum Hunnus, quem suscepit imperator ex sacro baptismate, et in medium missis Bulgaribus conciderunt m u l titudines copiosas,et receperunt omnem praedam, et vice runt potenter, occisis duobus eorum regibus. Anno decimotertio imperii Iustiniani sociatus est R o manis Mundus ex genere Gipedum derivatus. Eodem anno cepit Chosroes rex Persarum magnam An- p.339 11 tiochiam Syriae.

< Anno decimoquarto imperii Iustiniani Chosroes rex Persarum quartum in Romanorum terram fecit ingressum; quem Belisarius rursus ab Hesperiis veniens sapientia sua in efficacem redire coëgit ad propria. Eodem vero anno Timotheo episcopo Alexandriae mortuo, Severusimpius,Antiochenus praesuladulter,etIulianusAlicar nasseus,Alexandriam fuga lapsi, de corruptibili et incorrupti biliconferentesadversusinvicem,factisunttanquam veritatis extranei , et alter quidem Theodosium , alter vero Gaianum Alexandriae promovit episcopum. et Gaianus quidem tenuit episcopatum anno uno,Theodosius vero duobus. hos autem Iustinianus imperator mittens duxit Byzantium, et utrumque separatum custodire praecepit. et Paulum quendam, qui p u tabatur orthodoxus , Alexandriae provexit episcopum. hic memoriam Severi scelesti faciens ab episcopatu ira impera toris eiectus est, et veniens Hierosolymis morabatur. Anno decimoquinto imperii Iustiniani,mense Octobrio, facta est Byzantii mortalitas; et eodem anno hypapanti d o mini sumpsit initium, út celebraretur apud Byzantium die secunda Februarii mensis. Anno decimosexto imperii Iustiniani contigit debellare invicem regem Azumitensium Indorum Iudaeorum ex causa huiuscemodi. Azumitensium rex ultra Aegyptum est iudai zans, Romanorum autem negotiatores per Homeritensem ingrediuntur ad Azumitensem et ad interiores partes Indo rum atqueAethiopum. negotiatoribusautem secundumcon suetudinem ingressis terminos Homeriti, Damianus corum rex illos occidit, et abstulit omnia ipsorum, dicens quoniam Romani malefaciunt Iudaeis, qui in regione sua sunt, et o c cidunt eos. et ex hoc solverunt negotiationem interiorum Indorum Azumiti. et indignatus Azumitensium rex Adad misitHomeriti,quia laesisti regnum meum et interiorem In diam, prohibens Romanorum mercatores ad nos ingredi. et venerunt in inimicitiam magnam,etinieruntbellum in alter utrum. et cum pugnaturi essent,Adad Azumitensium rex votum vovit, dicens quia si vicero Homeritensem , efficiar p.347Christianus,quia pro Christianis pugno. deique operatione vicitpotentissime,etaccepitcaptivumvivumDamianum re gem eorum et regionem ipsorum et regna, gratiasque referens deo Adad rex Azumitensium misit ad Iustinianum imperatorem, ut acciperet episcopum et clericos, et doceretur, et fieret Christianus. et gavisus est super hoc lustinianus plurimum, et iussit eis dari episcopum quemcunque voluissent, et ele 102 ANASTASI HISTORIA ECCLESIASTICA P.340 14 p.34421 P 345 13 p.346 4

EX THEOPHANE. 103 gerunt iidem legati, c u m curiose quaesiissent, mansionarium *) S. Ioannis magnae Alexandriae, virum venerabilem et virgi nem, nomine Ioannem, qui sexaginta duorum erat annorum. quo suscepto abierunt in propriam regionem ad regem suum, et ita crediderunt Christo, et illuminati sunt. Mundi anno 6036, divinae incarnationis anno 536, i m perante Iustiniano anno decimoseptimo factus est terrae m o tus magnus in universo mundo. eodemque anno apparuit quidam ex regione Italorum per villas discurrens, nomine Andreas,habens secumcanemrufumetcaecum,qui iussusp.348 ab eo faciebat miracula. cum enim staret ipse in foro et turba in circuitu adesset,clam eodem cane deferebantur astan tium annuli aurei et argentei et ferrei , et ponebantur in pavimento, quos ille cooperiebat , et praecipiebat cani, et tollebat, et dabat unicuique suum. similiter et diversorum imperatorum nomismata mixta porrigebat per nomina. sed praesto turba astante , virorum scilicet et mulierum, inter rogatus ostendebat in utero habentes et fornicarios et a d u l teros et avaros et magnanimos. ostendebat omues cum ve ritate. unde dicebant quia spiritum habet Pythonis. Anno imperii Iustiniani decimo octavo diffusum estp.348 13 mare per Thracen miliariis quattuor, et cooperuit eam circa partes Odyssei et Dionysopolis, et multi necati sunt in aquis, et iterum dei praecepto restitutum est idem mare in loca sua. Anno imperii Iustiniani decimo nono Petrus Hierosoly mitanam etDomnus Antiochenam regit ecclesiam; et facta est inopia frumenti et vini ac pluvia multa, et factus est terrae motus Constantinopoli magnus , et eversio de sancto pascha, et coepit vulgus a carnibus abstinere mense Februario , die quarta: imperator autem praecepit alia hebdomada carnem apponi, et omnes carnium venditores occiderunt, et appo suerunt, et nemo emebat aut edebat. porro pascha factum est ut imperator iussit, et inventus est populus ieiunans h e b domada superflua. Anno imperii Iustiniani vicesimo capta estRoma a Go-p.349 8 this,et papa Vigilius venitConstantinopolim,et susceptus ab imperatore cum ingenti honore repromittebat facere unita tem catholicae ecclesiae , et anathematizare tria capitula, quique excommunicationem quattuor mensium dedit Menae *) mansionarium] sic etiam vertit Nicaenae syn.2 p.703 ed.R. vide et can.2 ́syn.Chalcedon.Zonaram ad concilia p.697 a,698 aet720b.etconcil.Cpolit.subMenap.737. FABR. 104 ANASTASI HISTORIA ECCLESIASTICA Constantinopolitano episcopo in epitimium. indignatus autem imperatorcontraVigilium propterepitimium,etquiadifferebat complere quae videbantur super unitate ecclesiarum, misit ut comprehenderetur. qui metuens impetum imperatoris ad altare Sergii martyris monasterii Hormisdae confugit. et p .350 inde tractus tenuit columnas portantes altare, et has evertit, cum esset gravis et corporegrandis. imperator autem poe nitentia ductus suscepit papam Vigilium, et rogatus Vigilius a Theodora Augusta suscepit Menam patriarcham Constan tinopolitanum vigesima nona die mensis lunii, festivitate a p o stolorum . Anno vicesimo primo imperii eius facti sunt terrae m o tus magni et pluviae, mortuaque est Theodora Augusta. si militer et sequenti anno facta sunt fulgura et tonitrua, íta ut dormientes ex tonitruis laederentur, atque incendia penes Byzantium. Mundi anno 6046, divinae incarnationis anno 546, i m perii Justiniani anno vicesimo tertio legatus Indorum venit Constantinopolim ducens elephantem, et ingressus est H i p p o dromium. Januario vero mense suppositum est nomen M e nae patriarchae Constantinopolitani, et praepositum est n o m e n Vigilii praecellens in diptychis. interea mense Martio exiliit elephas e stabulo noctu, et occidit multos, alios vero p.352 5debilitavit. porro Iunio mense facta sunt encaenia sancto rum apostolorum apud Constantinopolim, et recondita sunt lipsana Andreae Lucae ac Timothei apostolorum , et transiit Menas episcopus cum sanctis lipsanis, sedens in carrucca a u rea imperatoria,lapidibus insignita, tenens tres thecas san ctorum apostolorum in genibus suis, et ita eucaenia cele bravit. Anno imperii Iustiniani vicesimo quarto , mense Aprili, missus est Narses cubicularius R o m a m pugnaturus adversus Gothos, qui ceperant R o m a m , quoniam postquam eam B e lisarius cepit, iterum insurrexerunt et receperunt illam Gothi. Anno imperii Iustiniani vicesimo quinto facta sunt e n caenia S. Eirenae trans Constantinopolim in Sycis, et exie runt sancta lipsana ex magna ecclesia, una cum duobus p a triarchis, Mena scilicet Constantinopolitano et Apollinario Alexandrino, et sederunt ambo in imperatorio curru, retinen tes in genibus suis sancta lipsana , et venerunt usque ad fretum , et transfretantibus obviam eis occurrit imperator, et aperuerunt eandem ecclesiam sanctae martyris Eirenae. eodem anno moritur Menas episcopus Constantinopolitanus, p.351 14 r.3539

EX THEOPHANE. 105 et factus est pro ipso Euthychius apocrisiarius Amasiac ac monachus monasterii quod est penes Amasiam, ac presbyter. eadem saneMenae funeris die, cum adhuc iaceret in sacello,p.354 mense Augusto tropaca venerunt e R o m a Narsis cubicularii et exarchi Romanorum. inito quippe bello cum Totila rege Gothorum potentissimesuperavit,etcepitRomam,etocci dit Totilam, et vestimenta eius cruentata cum camilaucio la pidibus pretiosis ornato misit Constantinopolim , et iactata sunt ad pedes imperatoris coram senatu. Anno imperii Justiniani vicesimo sexto facta est sancta et universalis quinta synodus contra Origenem vesanum et Didymum caecum et Euagrium atque gentilis sensus eorum deliramentum, et rursus contra capitula. Vigilius autem R o manus convenientibus non consedit. dimissus autem multis motis ab imperatore, in Illyrico moritur rediens Romam. Vicesimo septimo imperii Iustiniani anno factus est ter rae motus terribilis Constantinopoli et circum quaque urbi bus, qui tenuit diebus 40 , et paulatim homines compunctip.355 3 sunt, letaniam agentes et frequentantes atque in ecclesiis commanentes *). cumque multa dei misericordia facta fuisset, homines ad peiora dilapsi sunt. fit autem memoria terrae motushuiuspersingulosannos inCampo,letaniampopulo faciente. Mundi anno 6047, divinae incarnationis anno 547, vi cesimo octavo imperii Iustiniani anno facta sunt tonitrua et fulgura horrenda, et ventus Africus terribilis, ita ut caderet crux, quae stabat intra portam Rhesii. Vicesimo nono imperii Justiniani anno seditionem con citaverunt Judaci et Samaritae Caesareae Palaestinae, et factip.356 quasi in ordine Prasinovenetorum irruerunt in Christianos eiusdem civitatis , et multos interfecerunt, et ecclesias c o m husserunt, Stephanuinque praefectum ipsius urbis in practorio peremerunt, et substantiam eius surripuerunt. uxor vero illius ascendens ad urbem adiit imperatorem , qui iussit A d a m a n tio magistro militum descendere in Palaestinam et occisionem exquirere Stephani. qui veniens eorum quos reperit alios suspendit, alios decollavit, alios vero debilitavit et publica vit. et factus est timor ingens in omnibus Orientalibus partibus. commanentes] Ruffinus in praefatione libri 2 de vitis Patrum : commanent autem per eremum dispersi. FABR, Tricesimo imperii Iustiniani anno Pelagius Romanorump.357 6

gerit epicopatum. quo anno mortuus est Timotheus exar chus monasteriorum et hegumenus monasterii Dalmați, et s a ctus est pro eo Anthimus, inclausus eiusdem monasterii. et apparuit ignis in caelo, quasi species lanceae, a septentrione usque ad occidentem. Mundi anno 6050 , divinae incarnationis anno 550, tri cesimo primo imperii Iustiniani anno , factus terrae motus p.358 14horribilis valde, qualem nullus hominum memorabat in g e neratione illa super terram effectum: concutiebatur enim terra nocte ac die post decem misericordias dei. at vero imperator non portavit coronam per quadraginta dies, sed et sancta Christi nativitate absque illa processit in ecclesia , ita ut etiam prandia, quae ex more fiunt in novem et decem accubitibus, cessare faceret, et horum expensas egenis tribue p.3594ret. eodemannoingressaestgensByzantiuminopinata,eo rum qui dicuntur Avares; et tota civitas concurrit ad vi sionem eorum , tanquam qui nunquam viderint gentem h u iusmodi: habebant enim comas retortas, prolixas valde, vin ctas prandiis *) atque perplexas ; reliquus vero vestitus e o rumsimiliseratceterorumHunnorum. istifugientesare gione sua venerunt in partes Scythiae et Mysiae,et direxe runt ad Iustinianum legatos petentes ut reciperentur. Mundi anno 6051 , divinae incarnationis 551 , tri cesimo secundo imperii Iustiniani anno aedificatus est trul lus magnae ecclesiae Constantinopoli, exaltatus plus viginti pedibus in superioribus supra aedificium quod antea fuerat. Tricesimo quarto imperii Iustiniani anno diffamatum **) *prandiis]Hist.Misc.prandeis. PromotusmsinGrammatica: prandeum dicitur quaedam zona, quod in vita B. Alexii reperies. Item: facitergium,togilla,mappa,mappulla,gausape,ovarium, mensale,manutergium,prandeum,manumundium,manupiarium. AnonymusinvitaS.Gregorii:particulasbrandei (siclegitur)re pererunt. quod videntes legati vehementer irati sunt, dicentes dominos suos pulcherrimis palliis abundare, ac per hoc R o m a n o rum vilibus prandeis non egere. Sangallensis 1. 2 de gestis C a roli M .: cumque tenuissimas illas pelliculas vel tenuiores brandeas extrahere coepissent. Flodoardus hist.Rem.1 20:corpus eius dem rubeo constat brandeo indutum. FABR. **) diffamatum est] Glossae: deniquito diffamo , devulgo, pervulgo, utitur Apuleius. B. Augustinus de Civ. Dei 3 10; tam grandi 106 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA p.362 14 Tricesimo tertio imperii sui anno coepit imperator a e dificare pontem Agoreos fluminis, et convertens eundem amnem in alium alveum volvit arcus mirabiles quinque, et fecit eum meabilem, cum antea ligneus fuerit.

EX THEOPHANE. 107. est apud Constantinopolim quod mortuus esset imperator : venerat enim a Thrace, et neminem videbat. ergo plebes rapuere panes subito ex locis in quibus fiebant et vendeban tur; et circa horam tertiam non inveniebatur panis in tota urbe. clausa quoque sunt ergasteria, et susurrabat palatium, quia nemo ex senatu videbat imperatorem eo quod dolorem capitis pateretur, et ex hoc crediderunt quod defunctus esset imperator. interea circa horam nonam fecit senatus consi lium, et miserunt praefectum,et fecerunt lumina in tota urbe, quoniam sanus factus est imperator, et hoc modo erepta est civitas a turbatione. postquam autem sanus effectus est i m perator, Eugenius, qui fuerat praefectus, detraxit Georgio et Aetherio curatoribus, quasi voluissentTheodorum facere i m peratorem,filium Petri magistri. cumque fuisset causa di ligenter inquisita et nullatenus comprobata, in iram cecidit imperatoris Eugenius, et domus eius publico est fisco collata. verum ille ad ecclesiam fugiens salvatus est. facta est autem p.364 3 mortalitas vasta in Cilicia et Anazarbo et Antiochia magna, necnon et terrae motus ; et congressi sunt adversus alterutrum orthodoxi et Severiani , et multa homicidia facta sunt ; et misso imperator Zimarcho comite Orientis inhibuit inordi natos , et multos in exilium misit et publicavit ac membris debilitavit. Mundi anno 6054, divinae incarnationis anno 554,tri cesimo quinto imperii Iustiniani anno capta est Hobes civi-p.366 7 tas ab Hunnis;et misitimperatorMarcellum magistrum mi litum cum exercitu multo, ut eriperet civitatem. Tricesimo sexto 'imperii Iustiniani anno tropaea vene-p.367 6 runt a Roma Narsis patricii,significantia comprehendisse il lum urbes munitas Gothorum duas,Veronam scilicet etBri xiam. vicesima vero quinta die Novembris mensis sero insi dias meditati sunt quidam, ut occiderent imperatorem. erant autem Ablabius et Marcellus pecuniarum venditor et S e r gius. meditatio autem eorum erat huiusmodi : cum sedcrit in triclinio sero , priusquam discedendi licentia detur, occi dant eum,habenteshomines suossibicooperautesIndos,abs conditos in Silentiario et in Archangelo et in Curru , ut cum facta fuerit machinatio, turbationem faciant. porro idem Ablabius etiam aurum accepit a Marcello argenti ven- p.368 ditore, libras quingentas, ut sibi cooperaretur. sed deo v o lente fisus est Ablabius Eusebio exconsuli , qui erat comes gloria diffamari. Anastasius bibliothec. in epistola ad Martinum episc. Narn.: potui ei scribere ac innotescere omnia quae de ipso diffamabantur. FABR.

108 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA foederatorum, et Ioanni logothetae, dicens quia hodie vesperi volumus imperatorem aggredi. qui cum hoc nuntiassent i m peratori, tenuit eos, et invenit illos ferentes absconditos gla dios. et Marcellus quidem argenti venditor, spe frustratus, et exempto gladio quem portabat, dedit sibi tres ictus in triclinio comprehensus, et moritur. Sergius autem fugit ad Blachernas, quo educto ab ecclesia,et interrogato , persuasum est ei confiteri quod et Isacius argenti venditor et Belisarius. gloriosissimus patricius conscius huiusmodi fuerit machinamenti, et Victus pecuniarum venditor et Paulus curator eiusdem B e lisarii consilium scierint. qui comprehensi et traditi Procopio praefecto confessi sunt, et dixerunt de Belisario, qui mox factus est imperatoris sub ira. multi vero et fuga usi sunt. interea quinta die mensis Decembrii fecit imperator silen p.369tium, adducens et patriarcham Eutychium, et iubens eorum recitari confessiones. quo audito Belisarius ingenti est m a e rore gravatus, et mittens imperator comprehendit omnes h o mines eius, et ipsum domi sedere praecepit custodiendum. interea mense Decembrio , vicesima die, facta sunt encaenia Constantinopoli magnae ecclesiae secundo. porro vigiliae corandem encaeniorum factae sunt apud S. Platonem , et exivit inde patriarcha Constantinopoleos Eutychius c u m l e tania praesente imperatore, sedens in eodem vehiculo et p o r Tans apostolicum habitum et tenens sanctum evangelium, cunctis psallentibus "tollite portas." eodem mense captae sunt quaedam partes Africae a Mauritanis insurgentibus a d versus Africam ita. Cutzinas nomine quidam ex ipsa gente exarchus Mauritanorum habebat consuetudinem accipiendi a principe Africae, qui per tempus erat, certam quantita tem auri. cum autem venisset ut acciperet illud, Ioannes princepsAfricae occidit eum. porro insurrexerunt filii Cu tzinae vindicantes paternum acceptum, et erecti contra illam p.370 ceperunt eius partes aliquas depraedantes. imperator itaque hoc agnito misit in auxilium Africae Marcianum magistrum militum, nepotem suum, cum exercitu ad pacificandos M a u ros;etconfluxeruntadcum,sicque pacepotitaestAfrica. eodem anno imperator quibusdam turbationes Constantino poli concitantibus, pollices abscidit corum dumtaxat qui cum gladiis pugnaverunt. nonadecima vero die Martii mensis a d missus est Belisarius patricius receptis omnibus dignitatibus suis. codem anno venerunt legati Ascelti regis Ermechiono rum, qui positus est intra barbarorum gentem iuxta Ocea num, Constantinopolim. Mundi anno 6056,divinae incarnationis anno 556,Justinia nus imperii sui tricesimo septimo anno perrexit causa orationis p.3715

EX THEOPHANE. 109 ad Myriangelos, id est Germias, urbem Galatiae. Novembrio vero mense introivit Byzantium Arethas patricius et prin ceps tribus Saracenorum, debita deferre imperatori filiorum suorum debiti gratiam, ut scilicet post obitum suum tene rent principatum tribus suae. Tricesimo octavo imperii Iustiniani anno Eutychius pa-p.372 2 triarcha Constantinopolitanus depositus est et in exilium m i s sus a lustiniano in Amasiam ; et factus est pro eo Ioannes ex scholasticis, cum esset apocrisiarius Antiochiae magnae et presbyter ciusdem ecclesiae, eodem anno Iustinianus i m perator de corruptibili et incorruptibili dogma commovens, edicto ubique alieno a pictate transmisso, deo praeoccupante defunctus est, cum imperasset triginta octo annis,mensibus septem et diebus tredecim, et efficitur huius successor lusti nus curopalates. eodem anno Theodosiani etGaianitae apud Alexandriam aedificare coeperunt conciliabula, et praevalen tes Gaianitae episcopum sibi consecraverunt Helpidium a r chidiaconum suum;quem imperator vinctum venire praece pit. cumqueveniretperSegrin,mortuusest. porroTheo dosiani Dorotheum occulte noctu episcopum sibi ordinave runt, et in unum convenientes tam Gaianitae quam Theo dosiani communem episcopum sibi inthronizaverunt, cuius dam autem abbatis barbam pelle etcarne decoriaverunt.ta liter haereticorum dementia gerere consuevit, adeo ut ea quae paganorum sunt multoties operentur. Mundi anno 6058 , divinae incarnationis anno 558, Io.p.373 3 annes Romanae praeest ecclesiae, Iustinus imperat, nepos I u stiniani, coronatus a loanne patriarcha. erat autem natione Thrax, magnanimus atque ad omnia prosper. habebat a u tem etuxorem Sophiam nomine, quam etcoronavitAugu slam. cum autem esset pius, adornavit ecclesias quas Iusti nianus aedificaverat, tam videlicetmagnam ecclesiam et san clos apostolos quam alias ecclesias et monasteria, donans eis thesauros et o m n e m reditum ; eratque orthodoxus valde, et misit Photinum monachum, privignum Belisarii patricii,dans ei potestatem contra o m n e m personam, et causam pacificandi ecclesias universas Aegypti et Alexandriac. Secundo anno imperii fustini Aetherius et Audius, ac medicus qui c u m ipsis erat , insidiati sunt eidem imperatori Justino;quicognitiinterfectisuntgladio. eodem annoAga tho monachus,frater Apollinarii episcopi Alexandrini, veniens Alexandriam sermones habiturus, et Eustochium monachum, qui magnus erat et oeconomus Alexandriae, custodiae m a n cipavit, qui per tectum fugiens venit Byzantium , Macario tunc factione pulso ecclesia,et consecratus estEustochius pro Macario episcopus Hierosolymis. Tertio imperii Iustini anno , accersitis Sophia piissima Augusta pecuniarum venditoribus et notariis, iussit deferri cautiones debitorum et breves, quibus lectis accepit breves, et praebuit eos debitoribus, et reddidit dominis suis, et laudata est super hoc magnopere ab universa civitate. Eustochius autem,ingressus Hierosolymam, non audienda contra Apol linarium et Agathonem et Macarium novae Laurae m o n a chos excitavit, mentiens illosOrigenistas. et ideo pulsus est, et iterum restitutus est Macarius in throno suo. Quarto imperii Iustini anno rursus Macarius Hierosoly mis praefertur episcopus, et Alexandriae Ioannes habetur Quinto imperii Iustini anno, cum magnus Anastasius Antiochenus episcopus reprehendisset in rescriptis synodico rum Joannem Constantinopolitanum,qui consecraverat Io annem Alexandrinum, et hoc consecrato pulsus est ab eccle sia sua per indignationem Iustini, et ordinatus est Grego rius monachus et apocrisiarius monasterii Byzantiorum. Sexto imperii Iustini anno Narses cubicularius et p r o tospatharius dilectus imperatoris construxit d o m u m Narsis et monasterium Catharorum. Septimo imperii Iustini anno Romani ac Persae pacem corruperunt, et iterum Persicum renovatum est bellum eo quod Homeritae Indi legationem ad Romanos miserint, et imperator Iulianum magistrianum cum sacra destinaverit ad Aretham regem Aethiopum per Nilum fluvium ab Alexandria et Indico mari, qui receptus est ab Aretha rege cum gaudio multo, appetente nimirum amicitiam Romanorum imperato ris. enarrabat autem, cum rediisset, idem Iulianus, quod quando receperit eum rex Arethas nudus esset, habens cir cum cincturam et in lumbis linea vestimenta auro contexta, circa ventrem vero portabat indumenta scissa cum marga ritis pretiosis, et in brachiis quinos circulos, et armillas a u reas in manibus suis, in capite autem pannum gemmatum, habentem ex utroque ligamento plectas quattuor, et torquem aureum in collo suo, et stabat supra quattuor elephantes, stantes et habentes iugum et rotas quattuor, et superius ut currum excelsum, velatum petalis aureis, ut sunt principum provinciarum currus ; et stans super illos ferebat scutum parvissimum deauratum et duas lanceolas aureas , et senatus eius omnis erat cum armis, canentes modulationes musicas. 110 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA p.374 9 antistes. p.376 P.377

EX THEOPHANE. 111 introductus ergo legatus Romanorum cum adorasset, inssusp.378 estab eo erigi et duci ad se. cum autem suscepisset impe ratoris sacram , osculatus est signaculum, quod habebat p e ctusculum imperatoris. susceptis autem et donis gavisus est valde. porro cum legisset sacram, invenit ut se contra re gem Persarum armaret,etproximam sibiPersarum perderet regionem, et ulterius cum Persis foedera non iniret. pro tinus ergo collecto exercitu rex Arethas coram legato R o manorum adversus Persas praelium movit, subiectos sibi S a racenos praemittens. profectus autem et ipse ad regionem Persarum,depopulatus estomniaquaeinpartibusilliserant. tenens autem rex Aretha caput Iuliani, et dans ei pacis oscu lum, dimisit eum in multa benevolentia multisque muneri bus. porro facta est et alia causa, quae turbavit Chosroen. Hunni quippe per illud tempus, quos Turcos dicere consue vimus, legationem dirigunt ad Iustinum , per Alanorum r e gionem mittentes. hoc timens Chosroes excusationem prae- p.379 tendebat , rebellionem Armeniorum in se factam per acces sum, quo Iustino adhaeserant, sed et profugos repetebat. impendebat enim Romanorum imperator per singulos annos quingentas libras auri , ut castra, quae loco proxima erant, Persae custodirent, ne ingressae gentes utramque rem p u blicam destruerent, communibusque sumptibus castella m u niebantur. at vero lustinus pacem dissolvit, asscrens oppro bium esse sub Persis solvere tributa Romanos : propterea locum magnum hoc Persarum Romanorumque reperit bellum. porro Justinus Marcianum patricium , et cognatum suum praetorem creans Orientis contra Persas direxit. Mundi anno 6065, divinae incarnationis anno 565, octavo imperii sui anno Iustinus infirmatus est et tristatus adversus Baduarium fratrem suum, et hunc iniuriis laceravit. novis sime vero praecepit cubiculariis pugnis caesum educere illum in conspectum concilii senatorum : erat enim comes i m p e rialium stabulorum. quo comperto Sophia tristata est et conquesta imperatori, qui se poenituit, et descendens ad eum in stabulum introivit subito cum praeposito cubiculariorum.p.380 Baduarius autem viso imperatore fugit a loco in locum, per superiora praesepis, prae timore imperatoris. ast imperator clamabat "adiuro te per deum,frater mi,expecta me." et cum cucurrisset,tenuiteum,etamplexatusdeosculatusest. illum, dicens "peccavi tibi, frater mi,sed suscipe me ut fra trem tuum primum et imperatorem:exdiabolica enim ope ratione novi quod factum sit hoc." qui cecidit ad pedes eius,etflensait"veraciter,domine,potestatemhabes. ve rumtamen in praesentia senatus deformasti servum tuum. Nono anno imperii Iustini Hormisda rex Persarum A r 381damenum ducem Persarum ordinans misit Romanorum re gionem depopulari ; qui praeda multa capta reversus est. quo comperto Iustinus, consternatus mole calamitatis , capti sensus languorem incurrit, et pactum facere petit Hormisdae, qui id fieri anno consensit. Mundi anno 6067,divinaeincarnationisanno 567,Justi nus imperator Tiberium comitem excubitorum sibi filium faciens Caesarem appellavit, et consessorem suum constituit tam in Hippodromiis quam in dicbus insignibus. erat autem imperator pedibus captus, ac per hoc magis in lectulo Undecimo imperii sui anno construxit Justinus magnum aquaeductum Valentis, et largitus est urbi dapsilitatem Tertiodecimo imperii Iustini anno , Ioanhe Constantino politano defuncto episcopo , Eutychius recepit iterato t h r o num eundem. at vero imperator infirmatus, et pauxillum a languoredimissus,advocavittampontificemetsenatum quam omnes sacerdotes et cives, et adducto Caesare Tiberio palam omnibus appellavit cum imperatorem , his sermonibus usus: "ecce deus, qui benefecit tibi. hunc habitum deus tibi d e dit, non ego: honora illum, ut tu quoque honoreris al ipso. honora matrem tuam, quae aliquando tua domina fuit. nosti quod primum eius servus fueris, nunc autem filius. ne p.382gratuleris in sanguinibus;ne communiees inhomicidio;ne malum pro malo reddas ; ne in malo inimicitiae similis mihi efficiaris. ego enim, ut homo, culpavi: etenim et culpabilis factus sum et recepi secundum peccata mea,sed causam h a bebo cum his qui hoc mihi fecerunt,ante tribunal Christi. non elevet te hic habitus quemadmodum me. sic attende omnibus sicut tibi. scito quid fueris, et quis modo existas.- ne superbias, et non peccabis. nosti quis fuerim et quis f a ctus extiterim et existam. omnes isti filii tui sunt et servi. scis quod prae visceribus meis honoraverim te. hos cum P 112 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA aquarum. P 382 m o d o , d o m i n e , h i s r a t i o n e m r e d d e ," e t o s t e n d e b a t e i e q u o s . at vero imperator rogavit eum secum manducare, et pacifi cati sunt. codem vero anno factum est bellum circa S a r gathon Romanorum atque Persarum magnum , et vicerunt Romani. iacens. Duodecimo imperii sui anno Iustinus imperator synago gam Hebraeorum, quae erat Constantinopoli in Chalcopra tiis, ablatam ab eis fecit ecclesiam dominae sanctae nostrae dei genitricis ; quae magnae proxima est ecclesiae.

EX THEOPHANE. 113 videas , omnes qui sunt rei publicae vides. intende militi tuo, ne milites suscipias, ne dicant tibi quidam quia deces sor tuus taliter conversatus est. haec enim dico, a quibus passus sum. qui habent substantias,fruantur eis: his vero qui non habuerint, dona." et facta oratione a patriarcha, cum dixissentomnes amen,ceciditCaesaradpedesimperato ris, et dixit ei "sivis, sum, si non vis, non sum." et impera tor ait "deus, qui fecit caelum et terram,ipse omnia quae di-p.384 cere oblitus sum, in cor tuum immittat." porro cum haec prosequeretur imperator, replebat lacrimis totum collegium. quod cum solutum fuisset,Tiberius dona subditis impertitus est, et quaecunque in imperatoris appellationibus moris existunt. Mundi anno 6071, divinae incarnationis anno 571, i m perare coepit Tiberius redimitus ab Eutychio patriarcha, cum esset et ipse genere Thrax. cumque imperaret, clamabant partes "Anastasia Augusta, tu vincas. salva, domine, quos i m perare iussisti." audiens autem Sophia Iustini coniux p e r cussa est animo : volebat namque nubere Tiberio et perma nere Augusta: nesciebat enim quod haberet uxorem. qui dam autem dicebant quod et in vita Iustini adamicata fue rit ei, et ipsa persuaserit Iustino ut eum Caesarem faceret. verum Tiberius mittens duxit Anastasiam coniugem suam, et coronavit eam Augustam, et iactavit rogam multam. Secundo imperii Tiberii anno Alexandriae antistes habe- tur ecclesiae Eulogius. misit interea imperator Tiberius ad regem Persarum secundum morem , nuntians promotionem suam ; quo pacem non admittente Tiberius magnas virtutes congregavit, et disseminatis regiis thesauris multos fecit e x ercitus , creans magistrum militum Orientis quendam Iusti nianum. p.385 3 Tertio imperii Tiberii anno rex Persarum sumptis vir-p.386 tutibus suis in Armeniam properat. audiens autem R o m a norum dux regem Persarum per semet ipsum praelium ini turum, expeditus effectus est. timor enim ingressus est in populum Romanorum, et idcirco Iustinianus ad virtutes ser monibus usus compescuit formidinis pugnam. cum autem bellum fieret et sagittatio Persarum facta multa fuisset, ita ut etiam solares radii celarentur, dum videlicet Romani cli peis iacula, quae ex arcubus mittebantur, continuatis proii cere niterentur. cum autem profunda consisteret R o m a n o rum acies, Persae ferre non poterant, sed in fugam vertitur Babyloniorum caterva , et intereunt multitudines copiosae. accipiunt interea et Persarum suppellectilem et regium ta bernaculum totumque clarissimum apparatum. tenent autem et elephantes Romani, et ad Tiberium mittunt insignes et r e 8 Theophanes II.

gias illas exuvias. itaque legem ponit Persarum rex, confu sionem non ferens,nunquam iam Persarum regem in prae ium egressurum. at vero Romanus exercitus Persicis adie p.387cit aerumnis, et ad intima Persidis properavit, et multum illic excidium et captivitatem patravit , perveniens etiam in medium Hyrcanii maris. cum autem hiems adesset, non re meaverunt Quirites ad propria, sed in Perside hiemem trans egerant. porro eodem anno coepit aedificare Tiberius p u blicum Blachernarum, et renovavit multas ecclesias et xeno dochia et gerontocomia , iussitque se scribi in phoeniceis litteris Tiberium Constantinum . Quarto imperii Tiberii anno mortuus estEutychius p a triarcha , et promotus est post dies sex Ioannes ieiunator, magnae ecclesiae diaconus. imperator autem Tiberius e m ptis corporibus gentilium constituit militiam in nomen p r o prium, amiciens et armans eos in milia quindecim, dans eis ducem Mauricium comitem foederatorum, et subducem N a r sen, et misit eos contra Persas. bello autem facto magno valide Romani victores efficiuntur, et abstulerunt a Persis civitates et regiones, quas sub Iustiniano ceperant et Iustino. abiens autem Mauricius Constantinopolim susceptus est ab imperatore cum ingenti honore, et publicavit Tiberius victo rias Mauricii, et generum hunc admisit ad Constantinam filiam suam. similiter et Germano praetori iunxit filiam p.388 6suam Charito, utrumque Caesarem creans. mense vero A u gusto mora comedens matutina , visu digna sed corrupta , pthisin incurrit. et cum esset moriturus, accito patriarcha Joanne atque senatu una cum militiis, in tribunalium lecti ca est deportatus ; et quia loqui non poterat , per epana gnosticon, quae rebus Romanorum erant utilia, manifesta populo fecit, et Mauricium generum suum nuntiavit impera torem. itaque cum omnes imperatoris laudassent consilium atque Mauricium imperatorem , conversus Tiberius in lecto suo diem obiit,cum regnasset annis tribus,mensibus decem, diebus octo. Mundi anno 6075, divinae incarnationis anno 575, M a u p.3896riciusimperat;eodemqueannolegationefungunturAvares ad imperatorem Mauricium, qui ante breve tempus Sirmium s u b egerant,insignemcivitatemEuropae,postulantes octuaginta milibus auri, quae accipiebant per annos, a Romanis alia s u peraddi viginti: imperator autem pacem affectans hoc a d misit. petivit autem ad videndum sibi et elephantem, animal Indicum, mitti ; cui imperator maiorem omnibus misit; q u e m illevisumremisitadimperatorem. similiteretlectumau reum sibi mitti petiit; sed et hoc imperator misit ad eum : 114 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA

EX THEOPHANE. 115 ipse vero et hunc contemptum remisit. postulabat autem iterum alia viginti milia centum addi. quod imperatore non admittente, chaganus Siggidonem civitatem subvertit et multas alias urbes cepit, Illyrico subiacentes. at vero imperator Hel- pidium patricium cum Comentiolo legatos ad chaganum trans misit. at vero barbarus in sponsionibus pactorum agere se pacem professus est. in Oriente vero Ioannem Mystaconem praetorem Armeniae fecit,quiveniensadNymphium amnem, ubi Tigri misceri dignoscitur,bello congreditur cum Carda riga Persarum praetore , et praevalent Romani adversus b a r baros. Cardarigas vero non est proprium nomen, sed digni tas maxima apud Persas. Secundo imperii sui anno consul Mauricius appellatur, et multos thesauros urbi donavit ; provehit autem Philippi p.390 2 cum praetorem Orientis, cui et Gordiam sororem suam in coniugium tradidit. at vero Philippicus Persicas arripiens partes appropinquavit Nisibi, et repente in Persidem ingres-p.391 sus multam praedam sumpsit, quam per montes salvam d u cens in Medorum regionem transtulit, et multis illic villis exterminatis ad Romana rura reversus est. porro chaganus Avarum pacem solvere festinabat : nam Sclavinorum gentes contra Thracem armavit , quae pervenerunt usque ad lon gos muros, multum facientes excidium. ast imperator palatii edactis militiis et plebibus e civitate longos muros custodiri praecepit, et Comentiolum ducem ordinans et armans con tra barbaros misit, qui insperate in barbaros ruens copiosas multitudines interfecit,hosque pepulit. cum autem perve nisset Hadrianopolim, occurrit Andragasto multitudines Scla vinorum cum praeda ducenti, et in hunc irruens et captivi tatem eripuit et victoria magna indutus est. Tertio imperii Mauricii anno Philippicus sumptis exer- citibus ad Persicam regionem profectus est, et capta Arxe nene magnam praedam obtinuit, et formidinem operatus est Persicisexercitibus. intereaConstantinopolimlanguensre meat, militesque sine laesione ad propria repedarunt. Quarto imperii Mauricii anno Philippicus egressus a regia urbe, hostium sumpto apparatu ad civitatem Amidam p.392 properat, et collectis armatis percunctabatur cos si in p r o m ptu haberent properandi ad bellum. ast Romanis iuramen tiscredulum eum reddentibus se alacriter bellaturos,venit ad Anazarbon : at vero Cardarigas hoc comperto risui a u ditionem mandabat , somnium esse quod dicebatur opinans, accersitisque magis interrogabat quis erit victoriae dominus. ast daemonum placatores Persas astruebant a diis victoriamp.393 110 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA allaturos. exultant igitur super his Persae magorum laeti promissionibus facti, et patrant continuo ligneos compedes ex ligno et ferro , quibus Romanos compeditos vinciant. praetor autem commovet Romanos, ne agrorum labores ex terminent, ne iustitia dei, quae malum odit, victoriam ad barbaros transferat. postera ergo die praetor dirigit duos phylarchos Saracenorum , et capiunt Persas viventes , per quos motus adversariorum didicerunt,quia asseruerunt do. minico die velle barbaros in Romanos irruere. porro P h i lippicus diluculo vale dicens Romanis, tribus phalangibus o c currit ad praelium, ipseque assumpta dei virili forma, quam achiropoieton Romani praedicant,discurrens per acies arma tis divinam impartiebatur virtutem, et stans post aciem, haec retinens arma, lacrimis multis deum placabat, qui caelestium ordinum principes auxiliatores assumpsit. cum autem bel lum ageretur, Vitalianus princeps aciei omnibus audacius p.394motus phalangem Persarum disrupit et sarcinam tulit. R o mani autem circa spolia coeperunt vacare , quos accipiens Philippicus, ne ad exuvias etiam reliqui reversi praelii obli viscerentur conversique barbari perderent eos, Theodoro Ilibino galea sua imposita, misit gladio percutere eos qui v a cabant circa exuvias ; q u e m videntes et existimantes esse P h i lippicum, dimissis spoliis properarunt ad bellum. bellum multas per horas ageretur, vox fit a praetore Persa rum equos percutere lanceis ; quo facto in fugam versus est Persarum exercitus, et triumpho ingenti Romani potiti m u l tos ex eis peremerunt et spoliaverunt. postera vero die sumptis virtutibus suis Cardarigas rursus ad bellum armatur, et secundo praelio gesto denuo vincunt Romani, et occidun tur Persae multi. comprehenduntur etiam vivi duo milia, Byzantiumque mittuntur ; aufugit quoque Cardarigas, quem Persae cum iniuriis respuunt. porro Philippicus Heraclium, p.395Heraclii imperatoris patrem,sub praetorem ad explorationem barbarorum transmisit, sumptisque militiis Babyloniam adiit, et Chlomarorum castellum obsidet. at vero Cardarigas eli git milites idiotas c u m subiugalibus *), et turba collecta e x ercituin se movere iactabat, et per munita loca obscura nocte in dorsa Romanorum efficiuntur, nequaquam fidentes se manus in eos missuros. timore autem importuno cadente in Philippicum fuga irrationabili usus est. quo comperto Romani in fugam convertebantur per loca ad meandum dif *)subiugalibus]Glossae:únoçuyov subiugium.Onomasticon:sub iugalis únosios. subiugalis bestiaPrudentio in agone Romani. FABR. cum autem

EX THEOPHANE. 117 ficilia, multa incurrentes pericula. cumque sol ortus fuisset, a calamitate liberabantur, nemine persequente, et pervenien tes ad praetorem hunc iniuriis pessimis blasphemabant. v e rum Persae fictam existimantesfugam persequi ausínon sunt. porro Heraclius transmeans Tigrim, quaecunque Medicae r e gionis erant insignia praedia , igni tradebat , et sic ad P h i lippicum rediit cum spoliis multis. Mundi anno 6079, divinae incarnationis anno 579, quinto imperii Mauricii anno Avarum chaganus foedere dissolutop.396 Mysiam et Scythiam atrociter expugnabat, subvertens Ratiar nam et Bononiam et Aquis et Dorostolum et Zandapa et Marcianopolim. Comentiolus vero ad maritima venit, et se parato exercitu improbabiles discrevit ab optimis, et inutilis quidem virtutis quadraginta milia custodire vallum iubet, ele etorum autem sex milia sumens, duo milia ex his tradit Casto et duo Martino, et ipse duobus sumptis contra barbaros p r o perat. Castus autem veniens Zandapa et E m o n , repertis barbaris in desidia constitutis, multos ex eis disperdit, p r a c damque multam obtinens armigero ad salvandum tradebat. Martinus autem circa Mean civitatem effectus, et in chaga n u m ex insperato incurrens, multos virtutis eius extinxit, ita ut ille salutem suam fuga mercatus sit. Martinus vero vi ctoria gloriosa percepta ad praetorem revertebatur, ubi se promiserat cos expectaturum. Comentiolus autem formidine pressus Marcianopolim rediit; qui non invenientes eum col legerunt exercitus suos , et per artum locum Aemi castra movent. at vero Martinus videns chaganum transeuntem fluvium ad praetorem rediit. Castus autem transito flumine appropinquans his qui praecurrerant,Avarum obtinetpu gnam. porro vani cuiusdanı daemonis repromissionibus d e ceptus non rediit ad praetorem. posteraque die tenens transitus chaganus conclusit eum. scinditur igitur populus, et unusquisque, ut vires habebat, per nemora fugiebat. c a piuntur itaque quidam a barbaris, et indicant ubi latitabat Castus ; et hoc capto exultabant et laetabantur. chaganus sane per meridiem iter agens contra Thracem properat, Longosque muros accepit. at Commentiolus , qui in silvis Aemi latitabat, cum Martino exivit, et perveniens ad chaga num imparatum invenit eo quod Avarum multitudo diffusa esset per Thracem; et prima vigilia noctis properat adver sus illum, essetque profecto a se opus ingens patratum, nisi eventus quidam falleret eius conatum. uno quippe animante p.397 onus subvertente, quidam domino animantis acclamat onus erigere,patriavoce dicens "torna,torna,frater." et domi-p.395 nus quidem mulae vocem minime sentiebat: sed populi hoc 118 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA audito hostes imminere sibi existimantes in fugam conversi sunt, "torna, torna" maximis vocibus exclamantes. chaganus autem ingentem formidinem indutus penitus fugiebat, et v i debantur barbari et Romani invicem fugere, nemine perse quente. praeterea chaganus sumptis virtutibus Apiriam ci vitatem obsedit, inventumque Busan urbis manganarium i n terficere nitebatur, qui pecunias rogabat ei multas praebere , si vitam sibi donaret. ille vero hunc ligatum urbi praesen tavit. at ipse quaerebat habitantes urbem ut emeretur, nar rans quam saepe pro civitate certaverit. civis quidam m u l titudinibus persuasit hoc minime faciendum. quia ergo parvi pensus est Busa , repromittit chagano se tradere civitatein, et exterminatorio instrumento facto, quod arietem nominant, civitatem adeptus est; ducentes quod barbari argumentosum ingenium *), et alias plures urbes in servitutem redegerunt, p.399et cum multa captivitate reversi sunt. audientes autem B y zantii quod Castus a barbaris captivus effectus sit, magnis conviciis contra Mauricium utebantur, et hunc in manifesto blasphemiis appetebant. *)ingenium]Gallisengin,machinabellica. Matth.Paris.utinge nium adhibereturadturrim. sicPapiasinvocabularioargumen tum ingenium interpretatur.vide Elmenhorstium ad Apul.Met. 1. 5 p.207. Glossae Dosithei: argumentum, argute inventum. FABR Per idem quoque tempus Heraclius Heraclii pater P e r sicum aggressus est castrum, quod et cepit. similiter et T h e o dorus castrum Mazarorum , amboque Bavides veniunt. et cum castrum munitissimum esset, miles quidam Saphires n o mine, stimulos est operatus , et contra compagines lapidum hos figens per eos aditum fecit. cum autem fortis ille ascen disset muri coronam , vir Persa hunc expulsit. cadit ergo Saphires deorsum, et suscipiunt eum in scutis suis Romani. et rursus opus audenter arripit, et denuo a firmitate repel litur. iterumque Romani hunc scutis suscipiunt, et tertio ad machinamentum conatus est.cumque ad muri caput per venisset, Persam excidit, deinde caput eius Romanis praebens hos fiduciamagna replevit; multisque imitantibus virum for tem, et per palos ascendentibus murum , Romanis traditur et alios quidem Persarum occiderunt , alios vero captivos duxerunt una cum supellectili, igni prodito castro. interea Philippicus rursus Byzantium iter egit, Heraclio R o manorum duce relicto. veniens autem Tarsum , et dicens quod imperator Priscum Orientis praetorem creatum dire xerit,scribitHeraclio dimissoexercituinArmeniamvenire ad p.400 castrum.

EX THEOPHANE. 119 Narsen et Prisci elus praesentiam facere manifestam. impe rator enim Philippico iusserat quarta rogae parte privare militiam. Philippicus autem timens ne occasio tyrannidis fieret, super hoc imperatori non paruit, ideoque a praetura deponitur. Priscus autem perveniens Antiochiam praecepit milites apud Monocartum colligi. advocat autem et Germa . num,cui Hedessenorum principatus creditus erat,una cum episcopo, et una cum eis ad exercitum ibat, solemnitatem paschaecumillisfacturus. atveroducesexercitusobviam venerunt eicumbandis,duobus signisprocul ab exercitu.ast Priscus secundum morem non descendit ab equo,nec consuetis salutationibus usus est. hinc ergo et odii exordium factum p.401 est:in communibus namque iniuriis multitudines severius patiuntur. post festum autem diem demonstrabantur tetrice imperatoris litterae. confluunt itaque multitudines ad prae toris fixuram tabernaculi, aliis quidem gladios portantibus, aliis vero lapides vel ligna iactantibus. fit igitur pavidus Priscus, et ascendens equum fuga evasit periculum. illi vero scindentes fixum huius tabernaculum,omnia quae ipsius erant diripuerunt. ast ille Constantiam perveniens a medicis de percussionibus lapidum et vulneribus curabatur , et mittit episcopum civitatis rationem faciens ac pollicens exercitui se suasurum imperatori , ne illos privet aliqua conferendarum consuetudinum *). ast exercitus episcopumcum iniuriis re spuerunt, et Germanum invitum praetorem pronuntiaverunt super scutum elatum, imperatoriamque statuam subverterunt, et huius imagines demoliti sunt. et in tyrannidem prorum perent et urbes dispoliarent, nisi Germanus id agere multa commonitione et exhortatione vetuisset. Priscus autem haec imperatori manifesta fecit, et imperator Philippicum denuo praetorem Orientis constituit. Priscus vero Byzantium re- p.402 diit. porro exercitus iuramentis se affirmabat a Mauricio nullatenus imperari. barbari sane Romanis calamitatibus delectabantur. verum imperator Aristobolum , curatorem imperialium domorum , ad exercitum misit, quatinus iura mentis et donis tyrannidem solveret; quod et fecit. tyran nide vero destructa fit Persarum atque Romanorum circa Martyropolim maximum bellum. Romanis vero potentia et ducum virtute expugnantibus Persas , interficitur Maruzas Persarum praetor. comprehenduntur etiam viventium ex his tria milia, et Persicorum principes agminum mille tantum reversi sunt in Persidem. porro Romani transmittunt ad *)consuetudinum] cousuetudopraestatio,napozn.Glossae:salarium ouvela.v.Hist.Trip.1.6c.7etl.7c.3. FABR. imperatorem ex Persicis exuviis multa et captos universos una cum bandis. Mundi anno 6080,divinae incarnationis anno 580, mense p.403Septembrio, indictione sexta,Langobardi bellum adversus Romanos intulerunt, et Maurusiorum gentes adversus Afri cam magnas perturbationes perpetraverunt. in Perside a u tem carcer est qui dicitur Lethe, et multos Persarum rex a diversis gentibus in hoc inclusit una cum captivis civitatis Darae. isti ergo desperati insurgunt contra eos qui se c u stodiebant, et occiso Marusa caput eius Byzantium attule runt. astimperatorcumgaudiomagnoillossuscepit. Phi lippicum autem vix praetorem recepit exercitus. cum autem Persarum Romanorumque bellum Martyropoli fieret,supe rantur Romani. imperator autem a praetura Philippico rursusamoto,CommentiolumpraetoremOrientisdirexit.Hera clius autem prosperatus in bello peremit Persarum praetorem. Aphrabato vero interempto fugiunt Persae et insequuntur Romani.cum autem multum fuisset in eis excidium factum, comprehendunt etiam custodiam et multas exuvias Byzantium p.404mittunt. denique imperator equestribus speculationibus et commerciis urbem splendidam reddidit.Hormisda Persarum rex praetorem Baram promotum una cum potentatibus multis contra Suaniam mittit. ex insperato autem buic instans ad Araxem flumen castra commovet , siquidem expugnatis Turcis a Persis adeo Hormisda crevit ut etiam tributa quadraginta milia auri a Turcis acciperet, c u m prius ipse aequalia Turcis persolveret.verumMauriciushoccompertoRomanum prove hit praetorem, et in Suaniam c u m potentatu transmittit. c u m que pervenisset Romanus Lazicem et ad Phasim fluvium a c cessisset, in Albaniam exercitum movit. Baram autem audi ens Romanum profectum rem deridebat. cupiebat etiam Romanorum aciem manu capere: non enim adhuc adversus Romanos bellum inierat. at vero Romanus Romanam mul titudinem separavit, non probatis penes sarcinas derelictis. decem milia etiam secum accipiens adversus barbaros p r o p.405perabat,etduo miliapraecedere iubet exercitum. quive nientes obviam his qui praecesserant, Persas hos in terga vertunt,et omnes interimunt:facta quippe fugaetpraecipi tio sibi obstante conclusi omnes interierunt. ast Romani usque ad barbarorum vallum venerunt,ita ut Baram super hoc obstupesceret. quod audiens Romanus animare coepit e x ercitum,etpraeliaturiparanturincampoAlbaniae. Baram autem nitebatur bellum furari, frustratus tamen consilio est: surrexit enim Romanus, et comptissime parabatur. cum a u tem invicem conflictus agitaretur et multi barbarorum occisi 120 ANASTASI HISTORIA ECCLESIASTICA

EX THEOPHANE. 121 fuissent, fit maxima Romanis victoria. dispoliantur igitur barbari, et sepultura carentes efficiuntur bestiis esca. hoc audito Hormisdas Persarum rex, confusionem non ferens, muliebrem vestem Baram transmisit, et hunc praetura pri vavit. parat e contra rebellionem Baram , progreditur in tyrannidem, et reciprocis iniuriis per litteras Hormisdam l a cessit, superscribens epistolae ita "Hormisdae filiae Chosroae Baram haec mittit." collectis vero militiis asserebat Hormisdam indignatum adversus militias, utpote quae a Romanis fuerant p.406 superatae.ostendebatautemetfictaslitterasquasiabHormisda missas ad minuendas militum rogas, ad memoriam eis reducens atrocitatem Hormisdae, seu crudelitatem avaritiam et violen tiam, et qualiter homicidiis delectatus et a pace alienus esset, qualiterque optimates vinculis dediderit, quorum alios quidem gladio reciderit , alios autem necaverit Tigride, et qualiter cogebatPersasin magnis praeliis separari,quo disperderentur et non contra illum tumultuarentur. talibus ergo verbis Baram militiam affatus tyrannidem maximam adversus H o r misdam succendit, et iuramentis Baram munientes dogmati zant omnes se deposituros Hormisdam. Hormisdas autem Ferochanen magistrum suum armatum cum virtute destinat adversus Baram. Baram vero significavit Ferochani seu mili tiis quia non convenit arma Persas adversus Persas efferre , et ad memoriam eis reducebat Hormisdae asperitatem,iniu stitiam,in sanguinibus gaudium,in homicidiis amorem,infi delitatem, iactantiam et violentiam. haec sentientes veraci ter ab eo dicta fuisse populi qui circa Ferochanen erant ad p.407 Baram sese conferunt , et Ferochanen occidentes se Baram uniunt , et contra Ctisiphontem impetu abeunt. Hormisdas autem babebat Bindohen, magnae dignitatis virum, in vincu lis: itaque cum in magna fluctuatione negotia degerent, B e stan Bindohi frater, in custodiam insiliens, eduxit Bindohen fratrem s u u m , et congregata multitudine rustica seu civili, tertia hora diei regalia intrant , et invento Hormisda super solium regio more sedente multis hunc iniuriis subdunt.In dues autem tenens Hormisdam abstulit diadema a capite eius, et hunc in carcerem tradiderunt , rogabatque Chosroen p a trio solio tribui. praeterea Hormisdas e custodia nuntium misit, Persis petens loqui, Persidi quae expedirent. in cra stinum igitur collectussenatusPersarum inregalibus una cum multitudine vinctum Hormisdam ducunt. ast Hormisdas c o m monebat Persas quod non oporteat huiuscemodi in reges committere , et quanta ex quo regnaverit tropaea fecerit,p.408 et in quibus erga Persas bona patraverit, et qualiter Turcos Persidi tributa solvere Romanosque pacem amare coëgerit, 122 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA qualiterque Martyropolim ceperit ; quin et paterna beneficia enarravit. rogabat autem et Chosroen a regno deponi ut litis amicum et ambitiosum etsanguinis amatorem superbumque ac iniuriosum et praeliis inhiantem: esse autem sibi alterum filium perhibebat, quem in regem provehi flagitabat.Bindohes vero adHormisdamrespondebat,ethuiusexcessusinmedium pro ponens omnes erexit contra Hormisdam. et ducunt in medium uxorem eius et filium, et serrae sectione hos partiti sunt coram Hormisdae visibus, Hormisdamque oculis privantes in carce rem posuerunt. et Chosroes quidem aliquandiu patrem b e nigne tractabat,in custodia illiomnem tribuens escam. Hormisdas hunc iniuriis e diverso lacerabat , conculcans ea quae mittebantur a rege. unde Chosroes iratus fustibus hunc silvestribus iussit per ilia caesum obire. quod factum et p.409 Persas tristes reddidit et contra Chosroen odium auxit. C h o s roes vero congregatis virtutibus regnorum egressus contra Baram pervenitincampumZaba fluminis,ubiBaram vallum habebat. suspicatus autem Chosroes quod aliqui principum adiacerent Baram, hos occidit. cum vero populus turbare tur, fugam iniit Chosroes cum paucis quibusdam, et omnes qui erant cum Chosroe ad Baram accesserunt. at vero Chosroes haesitabat quidnam agere debuisset. nonnullis sane consilium dantibus sibi ad Turcos secedere , nonnulli autem ad Romanos , Chosroes equum ascendens freno laxato equi motus sequi omnibus iubet.at vero equus ad Romanas par tes motus suos direxit, et apud Certensium invenitur, et le gatos mittit, adventum suum Romanis faciens manifestum. contigit autem ut Probus patricius, qui illic erat, hunc sus ciperet, et de eo imperatori per litteras indicaret. Baram autem misit legatos ad Mauricium petens ne auxiliaretur Chosroi. porro iubet imperator Mauricius Commentiolo prae tori apud Hierapolim Chosroen suscipere et imperialibus o b sequiis honorare. Eodem vero anno demonstravit imperator Mauricius in m e m o r i a m dei genitricis letanias in Blachernis fieri et laudes dicere dominae nostrae, nominans eam panegyrim.` Mundi anno 6081, divinae incarnationis anno 581, M a u ricius filium sibi Chosroen regem Persarum faciens, D o m e tianum episcopum Melitenensem ad eum direxit, cognatum suum,unacum Narse,cuiducatumbellicommisit;quiper venientes ad Chosroen omnes Romanos potentatus in Persi dem introducunt. Baram autem hoc agnito,sumptis virtu tibus suis, in loco qui Alexandrines nominabatur castra m e tatus est, prohibere ratus militias ab Armenia venientes, ne ast p.410

EX THEOPHANE. 123 Narsi unirentur : fusserat enim Mauricius Ioanni Mustaconi, magistro militum Armeniae , accipere militias et se Narsi per n o ctem autem et unitae sunt Romanae virtutes et contra B a unire pariter contra Baram bellum constituendi. ram aciem direxerunt. porro Baram in monte castra meta tus est, pavore detentus. cumque bellum gereretur horri bile, Narses Indicis bestiis parvipensis mediam barbarorum dissolvitphalangem;ethocfactoceteraequoqueBaram in-p.411 firmatae sunt phalanges , et fit magna fuga tyranni. Narses vero sine ulla retentione persequens Persas caede sternebat, et sex milia ex his capta vincta ad Chosroen adduxit. ast Chosroes omnes mucrone peremit. quotquot autem Turci erant, hos ad imperatorem Byzantium misit. sane cum Turci cruces haberent in frontes exaratas , interrogabantur ab i m peratore quonam modo signum hoc in fronte portarent.at vero Turci asserebant ante multos annos pestilentiam in Turcia factam , et quosdam Christianorum hoc adinvenisse, et hinc salus in patria facta est.porro exercitus Romanorum tabernaculum Baram et suppellectilem accipientes cum ele phantibus attulerunt Chosroi. Baram autem ad interiores partes Persidis fugam fecit, et sic eorum dissolvitur bellum. itaque Chosroes magna victoria circumdatus solium suum r e cepit. verum Narses rediturus ad propria Chosroi dicebat "memor sis, Chosroes, praesentis diei:Romani tibi regnum donant." at ille fraudulentam occisionem metuens, petiit ap.412 Mauricio mille Romanos in custodiam sui habendos. porro Mauricius cum dilectionem haberet erga barbarum multam, postulationem eius complevit, sicque Persicum Romanorum que bellum cessavit. Mundi anno 6082, divinae incarnationis anno 582, coro natus est solemnitate paschali Theodosius filius Mauricii a I o anne patriarcha Constantinopolitano. Anno imperii sui nono , cum ver inciperet et agmina pervenissent ad Thracem , exivit cum eis Mauricius videre quae a barbaris essent eversa, Augusta vero et patriarchap.413 et senatus rogabant imperatorem ne per semet ipsum bellum iniret, sed potius id praetori cummitteret. ast imperator non acquievit. exeunte autem eo ad Septimum solis ecli Eodem quoque anno imperator Mauricius ecclesiam sanctorum quadraginta martyrum , quam coepit aedificare Tiberius, consummavit. interea cum profunda Orientem pax occupasset, bellum circa Europam Avaricum incumbebat, ideoque imperator potentatus ab Oriente in Thracem tra duxit.

psis facta est; cumque apud Rheginum esset,pauperum mul titudines pecuniis animavit, cum autem venatum pergeret, sus silvestris valde grandis impetum contra Caesarem fecit. equus vero ob terrorem miraculi eiicere Caesarem niteba tur. diutius ergo tumultuatus Caesarem iactare nequivit. itaque sus a nemine accipiens letum abscessit. in Perinthum praeterea navigio iter faciens, ventis vehementibus et pluvia facta nautisque desperantibus scapha imperatoris asportaba tur, ita ut inopinate salvus ad locum, qui dicitur Daonium , vix veniret. nocte vero illa muliercula pariebat et voces miserabiles emittebat; cumque mane factum fuisset, misit i m perator videre quid esset quod acciderat. et invenerunt puerum natum,oculorum etpalpebrarum exsortem,manus que ac brachia non habentem; a lumbo autem erat ei ut caudapiscisnaturaliterhaerens. quovisoimperatorprae p.414cepit ut occideretur. hac denique die imperatoris equus, qui aureo circumdatus erat ornatu , repente scissus est c a dens. at vero imperator his omnibus auguratus *) tristis erat. postera quoque die viri tres Sclavini genere, nil aliquid fer reum baiulantes, a Romanis detenti sunt, citharas tantum ferentes. imperator autem interrogabat tam unde essent quam ubinam habitatio corum existeret. qui genere qui d e m aiunt se esse Sclavinos , circa finem vero Occidentalis habitare Oceani. chaganum autem ad se legationem misisse et munera principibus gentis suae auxiliandi sibi contra R o manos. taxiarchas autem suos direxisse rationem reddituros chagano, quia non possunt propter longitudinem itineris mittere illi auxilium: decem enim et octo menses assevera bant in itinere se fecisse, et ita Romanos adiisse. porro citharas ferre tanquam non videntes quemquam suorum a r misindutum,regionesuaquidferrumsitignorante. impe rator autem tam aetatem admirans quam moles corporis corum collaudans, hos Heracliam misit. cum autem venis set ad maritima, et didicisset quod legati Persarum Byzan tium atque Francorum venissent, ad regalia remeavit. 124 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA *) auguriatus cod.Gruteri. p.415 Décimo imperiiMauricii anno chaganus quaerebat au gmenta pactorum accipere. imperator vero sermones b a r bari non recepit, et idcirco chaganus iterum bellum agit, et devastat Singidonem, et castra contra Sirmium movet. i m perator autem praetorem Europae Priscum creat, at vero Priscus Salvianum subpraetorem factum praecurrere iussit ; et contra barbaros procedentes bellum ineunt , et vincunt

EX THEOPHANE. 125 Undecimo imperii anno Mauricii Hierosolymitanus Amos habetur episcopus. imperator autem Priscum cum omnibus Romanis potentatibus ad Istrum fluvium misit , ut Sclavino rum nationes transire prohiberet. quo apud Dorostolon habito chaganus hoc comperit; qui legatis ad eum directis calumniam inferebat Romanis exordium dantibus belli. Pri scus autem excusabat se, quod non venerit adversus barba ros belligeratum,sed quod ad Sclavinorum nationes a prin cipe fuerit destinatus. audiens autem Priscus quod Arda gastus multitudines Sclavinorum ad praedandum disperserit, transiens Istrum media nocte inopinate Ardagasto coniunctus est. at vero Ardagastus discrimine senso nudum ascendens equum, vix salvus evasit, Romanique multitudinibus Sclavi Romani. quo audito chaganus potentatibus sumptis prope rabat ad bellum. at vero Salvianus visis multitudinibus stu pefactus ad Priscum se contulit. comperiens autem chaga nus Romanorum recessum ad maritima egreditur,deinceps ad S. Alexandrum , et hunc omnia devoranti tradidit igni. transiens autem in Drizipera conatur exterminare rem p u blicam, devastatoria operatus instrumenta. hi vero qui D r i zipera habitant, diutius e diverso aciem direxerunt : nam et portas aperientes minabantur barbaros debellare, cum sent in formidine ingenti. tunc ergo divina quaedam eis consuluit virtus: media namque die videre putaverunt bar-p.416 bari, Romanis virtutibus egredientibus ab urbe, futurum sibi fore ut c u m eis conflictum consererent. et consternati fuga infatigabili fugiunt, et apud Perinthum efficiuntur. Priscus autem, nec visu quidem ferre multitudines barbarorum v a lens, Tzurulum ingressus castrum muniebatur. ast barbarus Priscum obsidere conabatur. his auditis Mauricius haesita bat quid foret agendum. tunc optimo inito consilio arma tur contra infinitam barbarorum virtutem, et uni excubito rum magnis donis atque promissionibus suadet ut sponte in barbaros irruat , eique dat ad Priscum litteras continentes haec "gloriosissimo praetori Prisco. noxium barbarorum conatum ne formides : ad perditionem enim eorum factum est hoc scito enim quia cum multa confusione revertetur chaganas in regionem quae sibi a Romanis est deputata, p r o pterea perseveret gloría tua penes Tzurulum , circumvagari faciens illos : mittimus enim per mare naves, et captivabi mus familias eorum, et cogetur ad propria confusione refer tus atque iactura reverti." at vero chaganus litteris c o m prehensis et lectis pavens efficitur, et sponsionibus pacificisp.417 ad Priscum dispositis in muneribus paucis atque indignis, in suam est terram cum fuga potenti regressus.

126 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA norum occisis, et Ardagasti regione perversa,praedam co piosam captam Byzantium per Tatemerem direxerunt. porro p.418cum Tatemer expeditus iter faciens ebrietati sese atque de liciis traderet,Sclavinorum in eum multitudines irruunt; qui formidine pressus fugiendo Byzantium venit. ast Romani, qui cum ipso fuerant, valide Sclavinis infensi obtinent glorio sissime barbaros, et captivitatem salvam imperatori praesen tant. qui laetatus gratificos deo hymnos una cum tota o b tulit urbe. Priscus vero fiducia fretus ad interiores Sclavi norum partes accessit. Gipes autem,vir Christianae religio nis,transfugiens ad Romanos et ingressum Romanis ostendit et barbaros tenuit. itaque Gipedis proditione transfretato flumine, Priscus media nocte reperit Musacium barbarorum regem, ebrietate corruptum : funebrem quippe proprii fra triscelebrabatfestivitatem;quo comprehensovivocaedemin barbaris operatus est, mnltaque copiosa praeda capta ebrie tati sese produnt et crapulae. at tum barbari coacervati victoribus imminent, foretque vicissitudo reciproca praece denti virilitate saevior, nisi Genzo pedestri virtute R o m a n o rum insistens pugna forti prohibuisset impetus barbarorum. Duodecimo imperii Mauricii anno , cum Priscus iterum ad Istrum pervenisset gentesque Sclavinorum depraedatus fuisset, haud modicam partem imperatori direxit. impera tor autem, misso ad Priscum Tatemere, iubet illic toto hie mali tempore commorari Romanos. quo comperto Romani contradicebant, asseverantes id non posse fieri propter c o pias barbarorum , et pro eo quod regio esset sibi satis a d versa. Priscus vero verbis persuasoriis flexit eos ibidem h i e mare iussionemque principis consummare. Tertio decimo imperii Mauricii anno, qua videlicet t e m pestate Gregorius R o m a n a m , Constantinopolitanam Cyriacus 420 12 et secundo Anastasius Antiochenam regebat ecclesiam , n a scuntur prodigia in suburbanis Byzantii, puer videlicet q u a drupes, et alter duos vertices habens. aiunt autem hi qui historias diligenti studio scribunt , non significari bona civi tatibus in quibus nascuntur huiusmodi. at vero imperator Priscum praetura privat, et Petrum fratrem suum praetorem Romanae fecit virtutis. itaque Priscus quidem virtutibus sumptis , priusquam Petrus pervenisset , transmeat a m n e m . chaganus autem transitu Romani audito exercitus valde m i ratus est, et ad Priscum misit, discere causam quaerens,et p.421praedae sumere partem,sicque amnem transire: nimis enim saeviebat super felicitatibus R o m a n o r u m . mittit ergo Priscus super hoc ad chaganum legatum Theodorum, videlicet m e dicum sagacitate ac intelligentia perornatum. iste videns. p.419 10 p.

EX THEOPHANE. 127 Quarto decimo imperii sui anno iussit Mauricius Petro praetori ut tertiam portionem rogae in auro a Romanis a c ciperet, et tertiam in armis, et aliam tertiam in vestimentis diversis. itaque Romani hoc audito ad tyrannidem verte bantur. praetor vero timens satisfaciebat *) militibus hoc verumnon esse,etexhibebatexercitibusaliaslitteras,iuben tes sibi quatinus hi qui fortia gesserant et de periculis tri umpharant in urbibus summa requie potirentur, de publicis sumptibus inter senes alendi, pueri vero militum in locisp.423 propriorum parentum inscriberentur ; talique suadela p o p u lum mitigavit, et Caesarem bonae famae praeconio laudave runt, haec autem Petrus imperatori denuntiavit. cumque venisset Marcianopolim, dirigit mille praecessuros. hi reper tisSclavinis multam ducentibus Romanam praedam,hos in sequentes occiderunt, multaque praeda recepta Romaica r e dierunt ad rura. anno construxit imperator solarium M a * satisfaciebat]Glossae:άnoloyía excusatio,purgatio,satisfactio. hinc satisfactionalis liber, άnoloуntixós, Hist. Trip.9 23. sic Hieronymum alicubi posuisse satisfacientes pro excusantes se n o tat H. Grotius in Discussione Rivetiani Apologetici p.83. FABR. chaganum magna sapientem responsionemque iactantius f a cientem (minas enim praetendebat, se cunctarum esse gen tium dominum iactans) narratione veteri mitigavit barbari cum typhum. ait enim "audi, chagane, proficuam narratio nem. Sesostris Aegyptiorum rex illustris et oppido felix, opi bus clarus et inexpugnabili potentatu , plurimas et ingentes servituti nationes redegit. unde et in arrogantiam ruens, curru adhaerente sibi auro et lapidibus pretiosis constructo, sedet super eum, et subigit iugo ex superatis regibus quat tuor trahere currum. cumque hoc fieret in insigni festivi tate, unus ex quattuor regibus frequenter oculum vertebat retrorsum, et contemplabatur rotam, cum volveretur. quem Sesostris percunctatus ait 'cur post terguin offirmas oculos?' at ille hanc' inquit 'rotam miror instabilem, et alias atque aliter se moventem , et modo excelsa humiliantem , rursus humilia exaltantem.' at vero Sesostris parabolam intelligen- p.422 ter animadvertens , legem posuit ne currum reges ulterius traherent." his chaganus auditis subrisit, et ait se pacem sectari. Priscus autem chagano reddidit pro transitu prae dam, et exuviis omnibus sumptis sine dispendio amnem trans ivit. porro chaganus his susceptis magnifice laetabatur. Priscus Byzantium venit, et Petrus praeturam suscepit. Eodem vero

gnaurae rotundum , et in medio atrio eius statuit statuam suam , et illic posuit armamentum . Quinto decimo imperii Mauricii anno Petro venationem exercenti sus agrestis obviam occurrit, pedemque ipsius ad arborem conquassavit, et importabilibus *) doloribus multo tempore languit. ast imperator litteris pessimis et imprope riis gravibus ei detraxit, audito quod multae Sclavinorum gentes fuerint contra Byzantium motae. Petrus autem c o a ctus Novas pervenit. hi vero qui erant de civitate, una cum p.424ignobilibus militibus et episcopo praetori obviam veniunt; quos praetor intuitus, et arma eorum ac fortitudinem a d miratus, iubet urbe dimissa Romanae misceri catervae. m i lites autem ad civitatis custodiam ordinati hoc agere renue runt. tum praetor in furorem versus destinavit Genzonem una cum multitudine militum. qui hoc agnoscentes confu gerunt in ecclesiam , et clauso ostio templi perseverabant. Genzo vero pro reverentia templi inefficax rediit. Petrus autem iratus Genzonem a praetura deponit, et misso Scri bone ignominiose ad se episcopum iubet adduci. porro c i ves collecti Scribonem cum dedecore urbe depellunt, cuius obseratis portis Mauricium quidem imperatorem laudibus e f ferunt,praetoremautemconviciiscumulant;sicquecum op probrio Petrus inde recessit. praemittit praeterea mille ad explorandum, qui Vulgares consequuntur numero mille. v e rum Vulgares fisi super pace chagani securi pergebant.R o mani autem in Vulgares impetum faciebant ; qui mittunt v i ros septem commonentes pacem minime dissolvendam. hos p.425audientes hi qui praecurrerunt,significant haec praetori; quidixit"necsiimperatorvenerit,huicparcam." congres sione vero belli effecta Romani vertuntur. sed barbari non persecuti sunt eos, ne vincentes discrimen incurrerent. porro praetor taxiarchum praecurrentium flagellavit. et hoc c o m perto chaganus legatos ad Petrum destinat, inceptionem a c cusans, et quod Romani sine iusta causa pacem dissolverent. at vero Petrus verbis seductoriis usus non se scisse motio nem affirmat, duplicia tamen dare spolia universa procurat ; sicque barbari amissis spoliis dupla sorte receptis paci c o n sulunt. Petrus contra Peregastum Sclavinorum exarchum properat ; et barbari circa ripam fluminis huic obvii facti prohibebanttransire. Romaniveroafretissagittanteshos averterunt; quibus in fugam versis percutitur ilio Perega stus, et moritur. transeuntes autem Romani praedam m u l *)importabilibus]ipse inHypomn.de Anast.apocr.:cum illatis quoque illis importabilibus tribulationibus retulit. FABR. 128 ANASTASII HISTORIA ECCLESIASTICA